Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend150. 1608 Dec. 4. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot5.Clarissime Lingelshemi! Quam nemo putaverat, nostrarum rerum tamdiu in ancipiti pendentium miseriam occasionem nobis praebituram fruendi tanto tempore virorum praestantissimorum et in iis HippolytiGa naar voetnoot6 viri omni laude consummatissimi visu atque colloquio, tam contra inopinatum nobis accidit, eum ipsum cum aliis Germaniae legatis nunc subito abire atque avelli a nobis, et nos ante rei exitum in medio | |
salo relinquere, quorum opera ad portum nos perventuros speraveramus: eoque magis, quia omnes hic homines, qui puram religionem non consuetudine, sed vera pietate amplectuntur, adversus omnes rumores et metus istorum adspectu recreabantur. Nunc quo in loco simus, ex ipso optime intelliges, quem puto nostrarum rerum atque contationum non satietate sed fastidio tangi. Inter caetera hoc nobis evenit, ut vitia nostra, quae utcunque pressa latuerunt hactenus, simul et amicis et inimicis nudarentur: quorum ut hoc grave est, ita illud vicissim solatio est, quod mederi nobis amici ita optime possunt, si norint, quatenus et qua parte aegrotemus. Tua sinisteriora omnia de hoc omni actione intellexi aliquoties. Eventus hactenus nimium probavit, ita retro semper ad praviora delapsi sumus: ac prope eo ventum est, ut maxima spes concordiae nostrae resideat in hostium iniquitate. Sed querelis semper tempus manet. Hippolyto autem et tibi, qui mihi eum amicum conciliasti, quantum debeam, sentire nunc maxime incipio, cum video, me usu tam beatae consuetudinis cariturum; habemus hic nunc viros multos in republica exercitatos, ex quo, ut graviter morbosi solent, medicorum turba circumsistimur: sed cui praeter rerum peritiam tantum sit literarum, - quas cum dico, non tantum minores artes comprehendo, sed rerum divinarum humanarumque disciplinas - cui praeterea tanta comitas et prudens ac religiosa simplicitas, novi neminem. Talem eum privatim, talem publice vidimus. Oro te, ut, cuius amicitiam mihi dedisti, eiusdem benevolentiam mihi perpetuo conserves. Scio, qui tuus est in me affectus, etiam rerum mearum aliquid scire desiderabis. Occupor rebus fiscalibus, quae plurimum habent negotiorum: sed tamen dignitas laboris et patriae antiquitatis iucundissima investigatioGa naar voetnoot1 multum me recreant. In historia pergere constitui: et si video, quod ferme video, non facile me impetraturum, ut publica auctoritate libri mei prodeant, partem forte descriptam ad vos mittam, ut, si non displicet, edant ii, quibus non sunt metuenda nostrorum hominum iudicia. Intra paucos dies edere constitui libellumGa naar voetnoot2 de iure liberae navigationis in Indiam contra Hispanorum iniquitatem; ubi prodierit, videbis inter primos. Scaligerum amittimus. Caeteri amici recte valent. Baudius et Heinsius se tibi commendant; ego me etiam Grutero et doctis omnibus. IV. Dec. CIƆIƆCVIII. Tuae dignitatis observantissimus cultor
|