Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot353. [1614] Juni 27. Aan D. Heinsius1.Clarissime Heinsi. Puto occurrere tibi interdum iuvenes quorum ingenium cum fortuna luctatur. eorum si quem reperis non alienum a paedagogica sorte, velim mihi commonstres. Affinis enim meus de Bije2, Ordinum Foed. aerario praefectus, filios habet duos - minor est iam, ut puto, annorum quindecim, satis tenui tamen profectu - quos domi in conspectu suo institui ad maturandas quas de liberis suis concepit spes utilissimum putat. Foret autem hoc non incommodum alicui qui iuris disciplinam coepisset attingere, et sine suo sumtu usum fori hic vellet addiscere. Et pater ipse talem quaerit, qui post tradita linguae rudimenta et quantum philosophiae properantibus satis est, legum quoque primordia adolescentibus aperire posset. Adiicerem, posse et ad meliorem fortunam perveniri per gratiam viri in nostra republica multum valentis. Sed quominus id asseverem facit exemplum cuiusdam quem nosti3, qui nondum taediorum suorum dignam accepit mercedem ab eo, qui omnia posse creditur, Batavo Pericle4. Bontio5 vestro video vitam Academicam magis placere quam spes forenses. De illius itaque et Meirosi6 negotio Campius7 viderit. Tu si quem talem nosti qualem tibi descripsi, eum ad me rogo alleges. Iuveris et affinem meum et ipsum, ut puto, iuvenem: Me quoque, qui libentissime amicis inservio. 27. Iunii. Tuus totus
| |
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wyse voorsyenige Daniel de Heins Professeur ordinaris ende bibliothecaris in de Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |
|