Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend677. 1621 Aug. 19. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot6.Liberos tuos, Vir Illustrissime, incolumes ad te venisse, gaudeo: speroque, si quid adhuc sequioris valetudinis ipsis adhaesit, id omne itineris motione discussum. De studiis ipsorum optima quaeque sperare nos iubet et ortus felicitas et cura tua et eorum fides, quibus tam grande depositum commisisti. Ad virum optimum et amicitia tua dignissimum Gerardum Vossum et scripsi antehacGa naar voetnoot7, | |
et nunc scriboGa naar voetnoot1. Neque vero tam sum ineptus, ut nesciam tantam esse vim commendationis tuae, ut nihil ei ponderis a meis precibus possit accedere. Sed tamen intelligere ipsum volui, qua opera novum amicum parabit, eadem veterem ei obligatum iri. Placet et is iuvenisGa naar voetnoot2, cui secundas operas assignasti: ita ut nihil restet, nisi Eum invocare propitium, sine quo nec satio nec rigatio ad messem pervenit. Rogo, in inscriptioneGa naar voetnoot3 si quid addendum, demendum, mutandum censes, aut tuo iure utaris, aut opera mea. SilvaGa naar voetnoot4 mea ut nihil habet eximium, ita venia certe indigna non est: nam ut meliorem scriberem, non indulsit animus, partim in memoria, partim in sensu malorum suorum aestuans: ut tacerem, non permisit reverentia, qua viri incomparabilis Iacobi Augusti Thuani memoriam prosequor. Accedebat, quod cum D. Boissizio pridem pro Epicedio essem debitor, tanto post Thuani mortem tempore illud scribere serum mihi videbatur, et tamen aliquid reperiendum erat, quo id nomen expedirem: quod fecisse mihi videor, ita comparata ad filium allocutione, ut parentis virtutes ipsi ob oculos ponerem. Belli aut induciarum apud vos exspectatio suspensa hic sapientum iudicia habet. Hic vero deprehensa a Regiis partibus navis, quae omni belli apparatu onusta e Batavis veniens Aquas Mortuas destinabatur, suspicionem iniicit multis, ne missis publicitus auxiliis obtentui sumantur privatorum nomina. Montis Pessulani ad Regem miserunt: putantur se permissuri Regis arbitrio. Ipse Rex ad exitum huius mensis ad Montem Albanum futurus putatur. Novus e Britannia LegatusGa naar voetnoot5 carruca molitur lentum iter. Validus est rumor, GonthomerumGa naar voetnoot6 et qui in aula Anglica Hispanicae sunt factionis, aperte profiteri non debere a Rege Britanniarum deseri religionis consortes in Gallia, ne si quando vetera iura repetere ipsi sit animus, desint, qui partes Anglicas sequantur. Nihil tamen tale sperari a ...Ga naar voetnoot7 ipsa mihi eorum consternatio indicium facit. Solent enim, ut spes aut metus se ostendit, ita animos ac vultus quasi diarios sumere. Sigilli curam adhuc Comes stabuliGa naar voetnoot8 exercet. Haec erant, quae hic ferebantur. Ego posthac inde non literas, sed uxorem exspecto: quae ne ad me adventum differat, et mea et ipsius refert. Nam beneficia beneficiis tegenda sunt, ne perpluant. Ut te hic videam, tantum est id bonum, ut sperare vix ausim: tamen quia iubes, dabo operam, ut sperem. Pax si per se optanda non esset, haec illam causa tam optandam faceret, quam quod maxime optatur. 19 Aug. 1621. Lutetiae. Has cum scripsissem, literarum fasciculum ab amicis tuo beneficio recte accepi, pro quo gratias ago. |
|