Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1085. 1626 juli 1. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot4.Si quid fuisset, vir amplissime, quod pro tuo in me amore intellectu dulce tibi esset, jamdudum nuntiassem. Sed frustra te publicis Galliae calamitatibus ingementem meis quoque malis onerem. Videntur aulae vestrae turbamenta nondum resedisse, nam rerum gnari alias atque alias mutationes augurantur .....Ga naar voetnoot5 quid pro se hic egerit, me latet: nisi quod prae se tulit gaudium super rebus transactis. Compendienses pactionesGa naar voetnoot6 in tres annos prorogatae sunt, quas tamen ipse, cum primum non veniret, tanquam patriae nostrae graves incusaverat. Princeps Arausionensis sane optat pacem et ecclesiasticam et civilem, sed vota ejus interturbantur partim clandestinis molitionibus partim vi aperta: suscitatis per ministros plebis seditionibus in homines innocentes iis in locis, ubi magistratuum saevitiae taedere incipiebat. Quid deinceps sit futurum Dei in manu est. Ego et uxor ubi vitae statio eligenda nobis sit incerti vivimus. Literas tuas ad affinemGa naar voetnoot7 curabo, cujus quod memor es, gratias ago. Uxor tibi tuaeque pro salute missa tantundem, et si posset amplius, reponit. Vale, vir amplissime. Lutetiae, kal. Iuliis, 1626. |