Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1145. 1627 mei 1. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot8.Uxor, frater dulcissime, itineri imminet, quae ubi ad vos venerit de ratione | |
curandi literas vos edocebit. De CamerarioGa naar voetnoot1 iam ante intellexeram aliquid. Vereor, ne audiat illud HomericumGa naar voetnoot2 μάντι ϰαϰῶν. BerckhoutiumGa naar voetnoot3 a periculo poenae imaginariae quidem, sed tamen ignominiosae per amicos potentes liberavi meque constitui praedem fore, ut judicio se sistat, si opus est, iudicatumque faciat. Ex eo liber illi per urbem incessus fuit: et cum Polono nobili res aliquoties proxime certamen, sed quod aliorum interventu diremptum ac postremo marescallorum Galliae auctoritate compositum negotium in formulam, quam mitto. Nunc si ThomasGa naar voetnoot4 jus suum privatum judicio persequi velit, defendemus Berckhoutium, qui cum comitatu ducis GuisiiGa naar voetnoot5 in Provinciam abiit Italiam proin visurus. A criminali persecutione facile eum liberabimus. Praedicat omnibus Thomas absque me fuisset haud dubie obtenturum se fuisse, ut Berckhoutius aut in vincula duceretur, aut ea ferret, quae criminum rei absentes solent. Nos ostendimus ipsi nihil a nobis actum ipsius odio. Itaque amicos nostros, qui vestibus opus habent, ad ipsum allegamus; et ipse nos heri, ut testaretur omnem offensam ab animo suo abesse, prandio excepit. Si MairiusGa naar voetnoot6 excudere differt librumGa naar voetnoot7, erit is ad me remittendus, ut amicis fidem meam appellantibus satisfaciam. Scripseram antehacGa naar voetnoot8 putare me addendam Cathechesin latinam, sed rem reputans vereor, quaedam in eo libello sint, quae obstent, quominus ubique caetera vendantur, cujus rei nobis imprimis habenda cura est. Libro quinto, qui est adversum Iudaeos, in paragraphoGa naar voetnoot9, qui ostendit Messiam venisse ex praesignificatione temporis, designavi sine nomine magistrum hebraeum, qui annis quinquaginta Dominum nostrum praecessit negavitque ultra quinquaginta annos protrahi posse tempus adventus. Nomen tunc non succurrebat. Post reperi esse Nehumiam. Itaque scribe in eo loco: In Iesum tam bene convenit, ut magister hebraeus Nehumias, qui annis quinquaginta eum pracessit, aperte jam tum dixerit, non posse etc. Vale, mi frater, cum parentibus et amicis. Filium meumGa naar voetnoot10 perge ad studia literarum animare. Lutetiae, Kalendis Maji 1627. Tui amantissimus tibique obligatissimus frater
|
|