Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1217. 1628 februari 2. Aan L. Holstein aant.Ga naar voetnoot9.V. Cl. D. Lucae Holsteinio Hugo Grotius. SetonumGa naar voetnoot10, Holsteini clarissime atque eruditissime, vidi sane cum gaudio, plane dignum sua nobilitate, dignum tua commendatione, peritum non earum tantum rerum, quas nos ex libris didicimus, sed et multo maiorum, quas nisi usus docere nil potest; ut plane mirum sit tantis ornato dotibus Romae non patuisse viam ad fortunam non dicam parem ipsius virtutibus, sed talem, qua contentus esse possit homo a fastu alienus. | |
Tibi res non male procedere et in te literis honorem haberi iam ante ex tuis ad amicos literis et PeiresiiGa naar voetnoot1 nostri relatu intellexeram, amplius ex ipso Setono cognovi; quo nomine et Romam et pontificem et praesidium eruditionis BarbarinumGa naar voetnoot2 amare coepi. Quae promittis omnia te sunt dignissima eoque magis quotquot hic sumus fortunam tibi faventem precamus, ut laboribus studiorum tuorum frui liceat. RigaltiusGa naar voetnoot3 edit quaedam Tertulliani ad veteris codicis fidem emendatiora. Solinus SalmasiiGa naar voetnoot4 ex parvo immensum opus, quia finem accipere non potest, de nimia editoris eruditione et liberalitate conqueritur. Ego pro oblato beneficio gratias ago, ut debeo, maximas. Velim in perscrutandis bibliothecis diligenter observes, siquid occurrat veteris Christianismi quale est Pastor HermaeGa naar voetnoot5 Graece. Nam epistolam, quae BarnabaeGa naar voetnoot6 dicitur, SirmondiGa naar voetnoot7 comitate me nacturum spero. PorphyriiGa naar voetnoot8 scripta adversus Iudaeos et Christianos, quibus usus est Hieronymus in explicando DanieleGa naar voetnoot9, audio exstare et premi in bibliotheca Florentina et vix inspiciendi dari copiam. Nescio, an et in Vaticana sit. Ego ita censeo nullum esse tam pestilens venenum, unde non ars medica aliquid salubre possit educere. Si quid tale in manus tuas inciderit, rogo nos moneas. Illud vero maxime, valetudinem tuam ut cures, qua te incommodiore uti dolens intelligo. Ita me semper ames ut soles, ac iure optimo tuum credas. 2 febr. MDCXXVIII. Lutetiae. | |
Adres: Summae eruditionis ac virtutis viro Lucae Holsteinio Romam. |
|