Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot1350. 1628 december 17. Van M. Bernegger1.Salve, maxime virorum, Ecce fidem promissi mei, pro eo ac par est, exolvo, seu fidei partem verius. Inscriptiones enim Opitianas2, quamquam pauciores expectatione mea, cum literis ipsius Opitii mitto, de Gruterianis3 quoque porro solicitus futurus et ad Sixtinum4, a quo nihildum responsi accepi, petitionem iteraturus. Venator noster5 de vita Gruteri spem publice fecit neque eam ludet; exemplum utprimum nactus fuero, submittam. Ingentes habeo et ago gratias de praestitis Taubmano6 humanitatis officiis, quae dici non potest, quantopere ille depraedicet, quod ipsum facit quoque Freudenbergerus Silesius7; ut ad me scripsit is, qui has ipsas tradit itidemque tibi commendatus esse valde cupit, Martinus Willerus Silesius8, iuvenis egregius et vel hoc nomine amandus, quod diversus ab ingenio plerorumque - pudet dictu - Germanorum, vanitati isthic operantium, ad magnos viros applicare sese conatur, quorum consuetudine et vel conspectu proficiat. Vix est, ut non tuae quoque benevolentiae fores pulsaverit; id quod si deinceps faciet, orarem ne excluderes, nisi ab eiusmodi salutatoribus aliquod metuerem temporibus tuis, hoc est bono publico, detrimentum. | |
Parum abfuit, quin ad Salmasium1 τὸν ϑαυμάσιον auderem instinctu tuo literas. Sed satis impudentiae commissum, quod tibi me obtrudere veritus haud sum; neque debeo cumulare crimen, qui religioso quodam silentio vos tantos viros colere potius quam importunius appellare debeo. Forte tamen in futurum audebo, si praesertim in suis commentariis in Eliberinos canonas2 apud nos excudendis opellam qualemcunque meam aspernatus non fuerit. Oro, summo viro per occasionem interpres esse summae meae in ipsum observantiae et salutem officiosissimam dicere ne graveris. Salve tu quoque plurimum a Lingelshemio nostro3 et vale, lucidissimum aevi sidus. Scr. Argentorati, 7. Decembris Iuliani, anno 1628. Ampni. tuae perpetua
| |
Adres: Nobilissimo et amplissimo viro, Hugoni Grotio I.C. Lutetiam Parisior. In dorso schreef Grotius: 7 Dec. 1629 (sic) Bernegger. |
|