Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1430. 1629 september 30. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot4.Ad publica gaudia patriae meae, quae pessime ibi habitus nunquam tamen a me aliena duxi, accedit, quod te, vir amplissime, et recte valentem et nostri memorem reperio. Det Deus, ut brevis illa intercisio melioris valetudinis subsidium sit restitutae in posterum, quod solet evenire tuis similibus, qui etiam malis bene uti norunt. De his, quae hic geruntur, scribendi meae et legendi tuae operae ut parcam, facit MarbaldusGa naar voetnoot5, affinis tuus, vir et aliarum et istarum rerum callentissimus, cujus ego amicitiam et colloquia facio plurimi. Ad nostra ut veniam, sane et felicitatis argumentum magnum est Vesalia, et prudentiae, fortitudinis et constantiae singularis capta Silva ducis; quae singula, quanto magis cuncta, magnam auctoritatem ducibus conciliant. Neque dubitandum est, quin si ea uti velit princeps, facile compositurus sit, quicquid est fluctuum. An velit, quousque, quomodo, id vero is novit, qui corda et scrutatur et regit, praecipue virorum principum. Nos quidem tam dura passi, quicquid restat adversi bono animo devorabimus neque vel hilum cedemus illis, qui nobis nihil tale merentibus tam proterve insultarunt | |
......Ga naar voetnoot1 qui viro multum sibi dissimili successerat, opima spolia ferens ejus, cui necem consciverat, abiit rationem actarum hic rerum apud communem judicem redditurus. Utinam illi BellimontiusGa naar voetnoot2 surrogetur. Silvae ducis manere virginibus monasticis permissum. Exeunt monachi et sacerdotes et sua sacra secum ferunt. Libertas conscientiae intra urbem, exercendae religionis extra moenia, ut in aliis Brabantiae locis. Ut per hanc urbem Brabantia jus suffragii in foederatorum conventu adipisceretur, tentatum quidem, sed adhuc impetratum non est. Et sane alia est ratio urbium Marte captarum, alia earum, quae sponte se addunt foederi, quibus nostri et jus suffragii et liberum religionis publicae arbitrium ni darent, partim iniqui, partim imprudentes merito censerentur. Sed curas has relinquamus iis, quibus res ista commissa est. De .......Ga naar voetnoot3 tecum judico dormire negotium, sed ita tamen, ut inde etiamnum minae intendantur .......Ga naar voetnoot4 ni omnia velit, quae volunt οἱ ἐνταῦϑα ϰϱατοῦντες consilio apud generosos animos periculoso. Vale, vir amplissime, cum nobilissima matronaGa naar voetnoot5 et pulcherrima liberorum cohorte; quod mecum precantur mea meique. Pridie calendas Octobris, 1629. |
|