1575. 1631 januari 10. Aan Willem de Groot3.Ex literis tuis, mi frater, quas fine anni dedisti, gaudeo valere vos. Etiam epistolium accepi, quo de panno significas, qui nunc cum opusculis illis adnos amne navigat. Schickardum4 quanti meretur a Golio5 fieri gaudeo et spero postulata ipsius cordi fore illi, qui solus multorum desideria multis magnisque in rebus potest explere. Quibus rationibus libellorum scriptores reditum nostrum oppugnent, scire nostra interest. Nostros miror donare ut divites, foenori sumere ut egentes. Siquem hic haberet Blavius6 qui persequeretur negotium privilegii librarium puta, ego et amici commendatione juvaremus. Nam cursare per tot homines, quorum opera ad eam rem requiritur, vix in meis negotiis possum. Multum debeo comitati Cordesii7. Is petivit a me sibi emi hos libros Drusii8, quos adhuc desiderat: Apophtegmata in quarto, Parallela in quarto, Quaestiones, non illas epistolicas, sed ἁπλῶς ita dictas in octavo. Rogo compares et ut apud nos fit compaginari cures sumtu meo. Haec aula adhuc studiis post personatam illam compositionem discors manet, sed ita ut cardinalis9 agat et reginarum major10 indignetur se nihil posse, minor11 lachrymet abduci a se omnes, quibus assueverat. Rex horum taediorum impatiens solitudinem quaerit et ei speciem obducit venatus. Marillacus marescallus12 | |
dicitur Verdunum duci ut Belegardum1 sua vice praesidentem arci ad deditionem impellat additis qui ipsius supplicio alterius contumaciam, si perstet, expient. Regina mater et huic libertatem et fratri2 suarum rerum domesticarum curationem poposcerat, sed non exauditur. Cardinalis et consiliis et amicis et excubiis salutem suam obsepit. Quin in Italia omnia finem pacatum sint habitura, prudentium dubitat nemo. Felicia cuncta parentibus, tibi, tuae3, tuis et nostris omnes precamur. 10 Ianuarii 1631. Quid Phaenissae4? ubi sunt? Institutiones5 an prodierunt, ecquid placeat? Tui amantissimus frater H. Grotius. |
|