Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot1862. 1633 juli 28. Van G.J. Vossius4.Vir amplissime, amicorum optime maxime, Eunte ad vos Matthisio5 haud aliud scribere habui, quam quod his diebus haut laetus accepi optimum et disertissimum virum Erycium Puteanum6, in periculum aut certe molestias aliquas incidisse. Scripsit stateram Belli et Pacis, quo nonnullis de partium suarum impotentia prolatis complures offendit. Nosti fastum Hispanorum et principum aures, quorum nec hae neque illi veritatem accipere sustinent. Itaque nisi nossem multos ei in aula Bruxellensi, quo vocatus est, amicos esse nisi quoque ingenium et eruditionem illius aestimari scirem, sinistri aliquid vererer. Nunc optima non omnino despero. Utinam non aliud audire cogantur | |
quam quod olim in simili fere negotio, a Phalaride1 aiunt fuisse dictum Simonidi? Μέλοιεν σοὶ Μουσῶν εὐϰλέεις πόνοι. Rerum hic novarum nihil. De pace adhuc ambiguae opiniones. Haud dubie, priusquam conveniat, de nostris aut hostium armis aliquid audiemus. Opus nostrum Grammaticum2 quotidie procedit. Jam libro quinto praelum fervet. Reidanus filii mei Dionysii3 intra hebdomadem unam et alteram finem accipiet. Simulac editus erit, tibi mittet, qui jure tuo non illum modo, sed quicquid etiam a me aut meis proficiscitur exigere potes. De filio tuo4 subinde rectorem Ostdorpium5 conveni, cujus literas accipies cum meis. Absque eo esset, fusius scriberem. Ingenium semper laudat. Visus tamen paulo plus diligentiae requirere. Quod celare non debui, quatenus tuis non minus quam meis bene volo. Quia una alteraque hebdomade domi eum meae non videram, ipse accessi domum illius et commonui, ut frequentius me meosque inviseret. Simul aurem vellebam de Oratione quadam e Tacito, quam promiserat se carmine redditurum. Non desinam eum monere et hortari omniaque illa facere, quae te velle scio. Vale, amplissime vir. Tuus tuo merito
| |
Amstelodami, MDCXXXIII v. Kal. Sextil. |
|