2149. 1635 juni 18. Van Willem de Groot4.Frater optime, Quod litteris tuis XXIVo May5 et Vo Junij6 ad me datis simul respondeam, in causa fuit absentia per hosce viginti dies mea: nunc Delphos Culenburgo, ubi cum patre7 fui, redux pacta inter Nassavios et Hohenloicos transactione8 laetus, has illico ad te dedi. Negotium Roterodamense9, quantum in me erit, curabo; speraveram Reijgersbergium10 crastino die Meermanno11, qui nos ad prandium vocaverat affuturum, ut eadem occasione cum Delfensibus, quos nuper hic reperire non potui, de testimonio ageremus, sed ille propter aliqua in collo exanthemata se excusavit. De Petri12 studiis cum patre et senatore13 deliberabo, de libris chartisque videro. Familiae nostrae insignia14 recte te accepisse gaudeo, addit jam pater aliquid de Grotianae familiae antiquitate, cujus documenta ipse penes se habet. Didericus tuus15 decimo hujus mensis ex Abbatia Heijllesema ad me scribit | |
principem1 octavo hujus mensis deditionem urbis Tienae semel atque iterum petiisse, postridie vero eo missas sex cohortes cum sex Gallicis machinis, quae primo impetu urbem cepere, multos occidere et luculentam inde egere praedam. Sed addit Gallos novitios barbare exercuisse victoriam trucidando qua mares qua foeminas et infantes, - de virginum et monialium stupris scribunt alii -, denique urbem incensam, domos omnes exustas, et etiam tum, cum scriberet, arsisse. Haec mala sunt novi imperii auguria, et mirum est Gallos, qui Belgas alieniore a se animo esse noverint, armorum suorum primitias tanta crudelitate insignire voluisse. Creditor princeps Lovanium versus movisse neque praeterea certi quippiam habemus, nisi quod Sylva Ducis nuntiatur de conflictu Gallici et nostri equitatus cum hostilibus copiis incerto eventu, de quo omnes boni hic solliciti sunt. Scripseram nuper litteras ad Salmasium2, cum tuum illi Sophompaneam3 mitterem. Respondet ille amice admodum et inter alia addit interfuisse se cum Heynsio4 convivio, quod Oxensternio5 publicitus praebitum fuit, atque ibi facta tragoediae mentione negasse Heynsium quicquam se audisse de Sophompanea, sed Josephum intellexisse a te publicatum, quem tamen nondum vidisset. Ille risisse se ait in sinu magno magistro, qui theologus jam primarius imo et unicus audire vult, non in promptu fuisse Sophompaneam et Josephum ita eundem esse hominem, ut siquis diceret Heynsium et Invidum. Nostri utriusque mores, quare haec comparatio tibi erit jucundior. Plura non addam. Vale cum uxore et liberis. Tibi obsequentissimus frater
| |
Delphis, XVIII Junij 1635. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris. In dorso schreef Grotius: 18 Iunii 1635 W. de Groot. |
|