Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2203. 1635 juli 29. Aan B. SkytteGa naar voetnoot1.Illustris domine, Plenus adhuc tui inque admirationem excellentissimae orationisGa naar voetnoot2 toto defixus animo haec scribo. Ostendisti Sueciam non reges tantum producere posse supra omnem imitationem positos, sed et ingenia, quae regum tantorum res possint verbis exaequare. Felices non tu et fratres tuiGa naar voetnoot3, quos cum incomparabili regeGa naar voetnoot4 non patria tantum sociavit, sed et communis institutio. Ab eodem manu formati eodem hortante ad summa rapi (?), quod mirum est, si quantum ille reges omnes superavit, tantum vos disertos omnes vincitis. Ut quis tantae sublimitatis, tanti spiritus orationem digne praedicet, ab eadem, a qua vos, processisse deberet disciplina. Gratum in memoriam magni Gustavi animum virtutum eius factorumque praedicatione ostendisti. Restat, ut eundem fidis pro filia ejus augustissima regina nostraGa naar voetnoot5 consiliis ostendas. Tanti viri non natura tantum, sed et moribus filiam decet
Μύϑων τε ϱ̔ητῆϱ᾽ ἔμεναι πϱηϰτῆϱά τε ἔϱγωνGa naar voetnoot6.
In quo voto desinens nihil ultra moror tempora tua magnis studiis debita. Hoc addam unum orare me, ut quoties amicorum tuorum inibis censum, mei non obliviscaris. Tuae Ill.t addictissimus
| |
Lutetiae, XIX/XXIX Julii MDCXXXV. |
|