3389. 1637 december 19. Aan A. Oxenstierna10.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Abiit hinc ad ducem Vinariensem11 Betzius12 impetrato permissu exportandae ad ipsum e Gallia pecuniae ad C millia francorum. Ad Longavillanum13 quod mittitur militis, haud multum est nec quicquam hac hieme, ut Betzius censet, agetur dilatis in ver consiliis ac paratu. At duci Lotharingo14 auxilia advenere, a Piccolominio15 equites M CC, a Savellio16 sive Waertio17 peditum cohortes sive regimenta quinque. E castris Vinariensibus literae mensis hujus, ut hic numerus initur, principio scriptae nos docent eorum, quae ad Rhenum facta fuerant, castellorum id manere, | |
quod maximum est: Basileae locisque aliis nonnihil militis duci conscribi. Vicinis in locis multos esse de pace sermones, quam conficere laboret papa1. D. Mullerus2 metuit, ut subsistere possit in istis hybernis dux Vinariensis. Betzius duos adhuc menses ibi maneri posse arbitrabatur. Helvetios idem dicebat nihil ultra contra ducem Vinariensem movere. Legati Angliae3 volunt nos credere regem suum4 jam plane ad arma ferri si socios reperiat. Dixi ei quae Tua Sublimitas regni Suedici nomine obtulerit Anglis, sive suo nomine bellum indicere cuperent sive nostras bellantium vires suis firmare auxiliis. Si quid ad ea respondere quam antehac vellent explicatius, audiendi mandata habere tam D. Camerarium5 quam D. Salvium6. Quis futurus sit exitus novae super pactis Wismariensibus7 controversiae, et ipsi et, ut ex Heufdii8 sermonibus disco, Galli avide exspectant non sine formidine, ne inter has moras pax aliqua cudatur, de qua agere Bannerium9 putant. In Scotia episcopi nimis calide promoventes ritus Anglicanos populum pridem aliis innutritum institutis ad Genevense exemplar conformatis et e nobilitate nonnullos commoverant. Sed audio regis prudentia ac moderatione effectum, ne quid gravius suboriretur. Combaletta10, cardinalis11 propinqua, effecit, ut quem emit ipsa principatum Eguillonensem, is, quam olim habuit, dignitatem pariae, ut hic loqui mos est, reciperet: quo nomine ipsa apud reginam12 sedendi jus consecuta, Longavillani ducis jam vidui matrimonio aulae rumoribus destinatur. Cosinius13, regi14 a confessionibus, regis primum excidit gratia, quod ex Fayetta15 rex intellexisset ipsam se ejus consilio subduxisse ab aula. Cardinalis autem Riceliacus hominem in regis animo labefactatum facile de eo, quem tenebat, loco depulit non eam ob causam, ob quam rex ei irascebatur, sed quod religionem idem homo regis injecisset animo de foedere cum Batavis. Aliorum enim principum rebelles, quales ipse Batavos habebat, non esse regum armis adjuvandos ut probaret, argumenta quaedam diversis e libris collegerat, quae perscripta in conclavi ipsius inventa sunt. In publicum non haec res proficiet, quando constitutum cardinali est regis conscientiam in potestate jesuitarum relinquere. In Italia nihil fit. Turcica et Rhaetica D. Marinus16 perscribit. Die 28 Novem- | |
bris Christina1, Sabaudi vidua, ut filii sui Francisci Hyacinthi tutelam ex jure communi, moribus Sabaudicis et mariti voluntate sibi vindicans edictum2 editit, quo vasallos, oppida et universitates Sabaudiae et cohaerentium terrarum ad fidem sibi obligandam vocat. In agro Luxenburgico ad Noaumaeum vicum turma quaedam Hispanorum a Gallis castello Reginaldi egressis magna ex parte concisa est die quinto mensis hujus. Charnassaeana cum Batavis pacta3 in annum prorogari arbitror debitasque pecunias reipsa persolvi. Metus hic a seditione concitoribus maxime monachis in causa est, cur et suburbia et suburbanus ager multo insideatur milite. Pater Iosephus4 Cenomannorum episcopatum accepit tanto jam speratae purpurae propior. Comitatenses Burgundi Channitam oppidum recepere et Molbergam caesariani5. Vienna remissos intelligimus magni chani6 legatum7 et a Turca nuntium8; datum Mutinensi duci9 investituram et reginae Poloniae10 baronatum Wittinganum in Bohemia; ducem Wirtembergicum11 ivisse Sturgardum dato in imperatoris12 potestatem Hohentwyla et exutum bonorum parte, quam aliis elargitus est imperator; comitem Hanoviensem13 ut ad pacem veniat, remittere jus in monasterium Solitariense; pacem Pragensem14 acceptam ab Hassia inferiore. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, cuncta det reginae15, regno Tuaeque Sublimitati prospera.
Lutetiae, 9/19 Decembris 1637. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|