4144. 1639 juni 4. Aan A. Oxenstierna8.Excellentissime atque illustrissime domine, Ducis Vinariensis9 exercitus Rhenum non transit nec ad id peditum satis habet; et, quae ei ad novum militem conscribendum promissa erat, pecunia nunc demum ei solvetur. Thanno capto haeret adhuc exercitus ille circa Burgundiae comitatum. At Feuquerius10 Mosam transiit crediturque in obsidione versari Montmedii. Hesdinum a Mileraeo11 verberatur machinis. Speratur in potestatem regis12 perventurum intra mensis hujus orbem vix digno tanti temporis impensarumque | |
pretio, nisi quod Gallicis limes ea accessione tutior fiet. Speraverant Batavi majores in ea parte conatus vereorque, ne et ipsi levi aliqua opera defungantur. Rex ad Abbatis villam est. Compendii aegrotat Castilionaeus1, exercitus ejus ad Guisam pergit. Princeps Condaeus2 arma immittit in comitatum Ruscinonensem, qui ab Hispanis possidetur, olim Gallorum fuit. Dux Longavillanus3 haeret Lugduni milite paullatim Alpes transgrediente. Trinum Hispani jam tenent. Laboravit Chavigniacus4, ut a vidua Sabaudica5 obtineret Augustam Taurinorum et quinque et aut sex oppida, quae sola viduae restant in Pedemontana ditione, custodiae Gallorum tradi, quod reipsa appareret non satis tuto credi indigenis, qui partim suopte ingenio partim auctoritate imperatoris6 moti, qui ad eos scripsit aliquoties, proniore in ducis patruos7 quam in ipsam essent animo; praeterea si ad pactiones res veniret, regem, si urbes illas teneat, facilius expressurum Hispano8, ut et is, quae tenet, reddat metu, ne et rex Galliae restitutionem alioqui detrectet; multis ad haec verbis persuadere ipsi laborans fieri haec a rege fraterno in ipsam amore, quod ipsius id interesse crederet. Ceterum non videntur satis valida fuisse haec argumenta apud feminam jam nunc ob Gallorum amicitiam odia magna sentientem neque audentem ea ultra accendere. Quare versis consiliis aliud agitur, ut quae illa quaeque Hispani tenent in custodiam tradantur romani pontificis9. Sed qui plura iis in locis tenet speratque cetera Hispanus, aegre eo perduci poterit. Classis regia Gallorum in Oceano navigat Hispaniam petitura an, quod multi credunt, junctura se Batavis ad bello impetenda Flandriae maritima, incertum adhuc. Nostri successus efficiunt, ut minus hic curetur vidua Hassica10, quae arma resumit adversus caesarianos, de quo et Vicquefordius11 et alii dubitant. Poterit id lenire offensas in Estampium12 et ei reddere legationem apud Batavos. Nam Labardeus13, cui ea destinabatur, impetravit, ut pro excusato habeatur lucrosiore hic fungens munere. Dux Longavillanus14 litem instauravit motam olim a majoribus suis de principatu Arausionensi, apud magnum regis consilium, magis interrumpendae praescriptionis causa quam quod speret se tam valido possessori eripere principatum posse. | |
Exspectamus hic Betzium1 a duce Vinariensi. Apparet Gallos ejus ducis armis malle suum proprium quam commune negotium geri. Praeterea nolunt Galli protestantium res per Helvetios et Genevam satis magnas in illis partibus magnis adhuc invalescere, ne aliquando quae nunc in Gallia oppressa pars est ea vicinitate reviviscat. Castilionaei, de quo dicere coeperam, morbus non abest a periculo ad colicum malum accedente duplica tertiana. E castris ad Hesdinum literae improsperam ex oppido eruptionem nuntiant et vineas ad propugnacula oppidi perductas. Hostiles copiae ad Burburgum coeunt sub Isemburgio comite2. Rex populatores in Flandriam mittit. Rex Britanniarum3 pecunias quaerit et aegre invenit. Id spem facit Scotis pacis a rege impetrandae; interim parlamentarium conventum habent nolente rege. Ea libertatis usurpatio multos in Anglia pridem parlamenti avidos ad paria desideria impellit, quorum animos ne amplius exulceret rex, qui nunc Durhami est, Sayim4 et Broockium5, quos in custodiam dederat, libertati restituit. Misere literas Scoti ad regem partim purgandi se causa, non sine minis tamen et acerba insectatione eorum, qui consiliorum adversus se principes putantur. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Suediam ejusque reginam6 et Sublimitatem tuam sospitet. Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
| |
Lutetiae, 4 Iunii 1639.
D. Pelsius7, qui pro Batavis Dantisci est, manet, ut semper fuit, optime affectus erga rem Suedicam multaque utilia ad me scribit. Filii ejus8 utor opera fidemque ejus et diligentiam laudo. Princeps Casimirus9 a Selone Cisteronem translatus queritur locum hunc minus esse salubrem. Laborat, ut in Bastiliam aut Silvam Vincennae princeps is transportetur, juvenis Radzivilius10 et qui hic sunt Poloni. Sed proficiunt parum metuente cardinali11, ne quaeratur evadendi occasio. Aliae literae principem Condaeum aiunt ire Pompeiopolim versus, quod Navarrae a rege Hispano possessae caput est. Ut Niceam, maritimam Sabaudiae urbem, tueantur Galli, et naves misere mari et terra militem. Dux Longavillanus quibusdam suspectus est, quasi ob affinitatem cum principe Thoma12 minus promoveat res Italicas; haeret adhuc Lugduni. Non plus | |
adhuc una cohorte id est regimento Alpes hinc transiit metuentibus id coelum Gallorum plerisque. Melo1 in Italia et ad Constantiam parat exercitum contra Alsatiam. Isemburgii ille exercitus jam ad Airam pervenit non longe Hesdino auxitque S. Audomari praesidium et Ardresae. Peregrini a Lugduno, alii Avenionem, alii Genevam diffugiunt. Jam nunc venit ad me Betzius cum literis ducis Vinariensis, ut una promoveamus consensum regis ad permutandos Waertium2 et Enckefortium3 cum D. mareschallo Hornio4, Tubadelo5, Scavaliskio6, quo negotio nullum mihi potuit gratius obtingere. Itaque nulli parcam operae. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|