Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot4286. 1639 september 10. Aan L. Camerarius1.Illustrissime domine, Ea, quae de Vinariensi2 exercitu nuntiat Excellentia vestra literis 29 Augusti3, etiam hic audiuntur. Sed rex4 eo mittit novam pecuniam, ut quidam ajunt, ad tres milliones; ea quid sit effectura, videbimus. Non multum ibi nunc geritur. Hohentwila circumsessa manet. Capta sunt a Vinariensibus aliqua in Palatinatu loca; eo metu concussum Mogontiacensem5 ajunt abiisse Coloniam. Ajunt ii, qui Brisaci sunt, milites se non pro augendo Galliae imperio aut in lucri spem, sed pro salute Germaniae arma cepisse: eadem si eorum commilitibus mens est, non extra spem esset, quod dicit Excellentia vestra de conjunctione cum Coningsmarckio6. At Galli censent exercitum non Suedica, non Germanica, sed Gallica pecunia sustentatum suum potius quam alterius cujusquam esse debere. Quod si jam adesset ibi elector Palatinus7 et aliquod foedus inter Suediam Angliamque factum esset, possemus minus esse solliciti. Induciae in Italia satis durae Gallis sunt. Nihil enim per eas invehere ipsis in Casale licet, sed tantum educere sexcentos milites et totidem substituere alios. An eae duraturae sint, an transiturae in pacem, an vero resumendum bellum, ad quod e Gallia cum X millibus mitti comes Guichius8 dicitur, brevi apparebit. | |
De Burgundiae comitatu extra bellum ponendo magnam spem habent Helvetii. Et de pactionibus cum duce Carolo1, per quas fructus Lotharingiae et oppida aliquot in quinque annos ipsi concedantur, multus hic rumor est; et literae quaedam ea de re scriptae ad Piccolominaeum2 pervenerant, qui Bruxellas ea de re scripsit. Sed audio ibi extra tales suspiciones esse ducem Carolum. Pro certo habemus hic Turcae3 pacem esse et cum Persa4, qui quotannis sericum ei mittet, quantum centum cameli ferent, et cum Venetis, qui eam5 CCC6 millibus sequinorum a sultano aliqua praeterea pecunia in Purpuratos data redemerunt. Iam in Hungariam, an in Poloniam se injectura sit ista potentia, videbimus. Ragotskium7 audio modo ad Turcam respicere modo ad imperatorem8 et facile cum hoc conventurum, si ad quatuor comitatus in Hungaria, qui ipsi offeruntur, adjiciantur et tres alteri, quot habuit Bethlehemus Gabor9. Illa de D. Bannerio10 et de Landsberga valde mihi placent. Radzivilii11 epistolam Excellentiae vestrae beneficio legi. Iam vero ad me aliunde quoque perscriptum fuerat edixisse Poloniae regem12, ne quo facto induciae laederentur. Ni fallor, parum in Dania nec plus in Polonia promovebunt Batavi captis lucri dulcedine et in id persequendum obstinatis regum13 animis. Comes Licestrius14 de principe Ruperto15 spem habet bonam, de foedere parcius loquitur. Archiepiscopi Cantuariensis16 epistolam17 jam videram scriptam νουνεχῶς. Doleo a Scotis capta arma in regem18 optimum et optimi in ecclesia regiminis tutorem. Pacem optavi semper, et nunc, ut quae facta est maneat, opto. Sunt tamen quae me ab ea parte securum non sinunt. Apud Rhaetos restituendi auctoritatem suam bella Gallis occasio est, cum tribunus Gulerus19 Gallicae amicitiae retinentissimus castellum ad Rhenum suae potestatis fecerit20: qui si hinc juvabitur, revalescent afflictae ibi res protestantium. Comitatus Burgundici loca quaedam Bressae contermina Villicastellum, | |
Villettam, Fitigniacum cepit et diruit Villaregius1, qui illis in partibus Gallis imperat. Dux Longavillanus2 etiamnum in Bernatium haeret finibus in principatu suo Novicastelli exspectans, quomodo Gallicae apud exercitum molitiones sint successurae. Choisiacus3 ab exercitu Vinariensi ad regem rediit. Refert testamenti executores4 excusasse se, quominus commissas sibi copias cum Gallis conjungerent ad Germeshemi obsidium. Regem Divione cum esset et pontificis nuntius5 et legatus Venetus6 de pace interpellarunt. Helvetii pergunt orare regem ut comitatus Burgundiae extra belli mala ponatur parati quatuor oppida in pignus pacis custodire regis impendiis. Halerius7 ad Moienum haeret vis ulla cum spe potiundi. Marescallus Castilionaeus8 Hiberno milite auctus est; Millereii9 miles autem10 ad insulas usque Flandriae excurrit miramque facit vastitatem. Munit idem Millereius se ad Avinum et Sancti Martini; Castilionaeus autem ad Viridunos quatuor leucis remotus a Piccolominaeo. Caesariani tenentes se inter Danubium et Rhenum hunc amnem transire conantur ad Keiserstulam. Archiepiscopus Burdegalensis11 ab ultimo itinere nulla re facta redit. Cantecroja12 filiam13 duci Lotharingo peperit Treveris. Sermones nonnulli de sponsalibus inter principem Angliae14 et Hispani filiam15. Princeps Casimirus16 nondum in Silvam Vicennensem venit trahens liberum aerem specie sequioris valetudinis, dum potest. Creditur legato Hetruriae etiam hoc negotium mandatum. De tribus illis millionibus destinatis ad exercitum Vinariensem missa eo intelligo non nisi CCC millia scutatorum. In Italia autem plane jam pacem factam inter viduam17 fratresque18, ita ut neutrarum posthac sint partium. Rex iratum se simulat. | |
Dux Carolus Grangio1 ad se misso dixit se matrimonium cum ea, quae hic est2, habere, irritum, fecisse novum cum marchionissa de Cantecroi. Illam autem in Brabantia3 a cardinali Hispano4 non habitam ut feminam principem indigne ferre dicitur dux Carolus, nisi forte talibus rumoribus Galli sibi blandiuntur. Suedia a Gallicis vinculis, si velit, satis expedita per Italicas inducias, an se novis Batavicis vinculis adstringi passura sit, est cur dubitem. Palatinae domus hic quidem ὥσπερ Μεγαρέων οὐδεὶς λόγος5. Respiciat6 eam clemens Deus omnemque orbem christianum, praecipue regnum Suedicum ejusque ministros, nominatim autem Excellentiam vestram omnesque ei caros. Excellentiae vestrae ad omnia cultus officia paratissimus
| |
Lutetiae, 10 Septembris novi Calendarii anni 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Alf. 13/23 7bris A.o 1639. |
|