Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot4761. 1640 juli 28. Aan G.J. Vossius1.Vir eximie, Novo vulnere afflictam domum tuam ex amicis cum moerore maximo intellexi2. Sicut enim gratulabar tibi cincto tot eruditorum filiorum grege3, ita damnum aliquod abs te fieri multum doleo, nec tui tantum, amici tam boni ac veteris, sed et publici causa; pauci enim sunt hoc saeculo eruditi iidemque boni. Sed quando hodie nobis non datur ea perpeti christianae religionis causa, quae perpessi sunt isti, qui eam primi propagarunt, restat, ut patienter ferendo adversa alia vel sic manducemus carnem et sanguinem Domini de intimis affectibus nostris facientes Deo holocaustum, ut hoc, quasi vicario quodam martyrio, animos nostros quam maxime fieri potest purgatos paremus tradere Deo aliquando recepturos beatam corporis ab adversis omnibus liberam sanitatem4. Interim quando dies exitus nostri de hoc saeculo incertus quidem est, sed magis magisque appropinquat, properemus quantum possumus dare posteritati ea, quae Dei dono accepimus. Quare te rogo, ut et tua edas quamprimum omnia et me quoque adjuves, | |
|