Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot[p. 497] | |
utrinque abstineant.3 Idque ex consilio et rogatione eorum, ex ordinibus, qui Osnabrugae adsunt et statuum iura legatis perpetuo inculcant seduloque commendant; inutile existimantes si de libertate iurium suorum scripto caveatur, nisi illam in effectu obtineant et in celeberrimo hoc congressu exerceant.4 Placuit initio consilium domino de Servient, quod mox evertere est aggressus, privatis magis, ex sententia domini d'Avaux, quam publicis rationibus eo adactus.5 Conventionem cum Sueciae legatis obiecit alter, ordinumque instantiam, et ipsam porro iam dudum propositionem suam factam; nullum econtra ex minima mora periculum. Quae omnia si non sufficerent, advertendos ad minimum foederatos per residentes Sueciae vel Galliae;6 pro ludibrio alias haberi conventionem a legato factam, ipsumque foedus eludi. Sed hisce non obstantibus, nec ulteriori mora, nec ulla ad Sueciae legatos notificatione egendum ratus, dominus Servient mediatoribus se coniungit, urget, instat, collegam superat, adeo ut hesterna die propositionem suam mediatoribus, nobis insciis, exhibuerint.7 Convenit me protinus d'Avaux, de vehementia collegae et iniquo procedendi modo graviter conquestus, veritusque est, ni oportune inhibeantur talia, posthac graviora committi.8 Rettuli, ut oportebat, Osnabrugam insperatum negotium, necdum responsum habui. Dubio procul committetur Excellentiae vestrae de eo apud Galliae reginam proceresque conquerendi cura. Postquam regni administrationem aggressa est regia Maiestas Sueciae, nihil inde | |
Monasterii, die 15 Februarii anno 1645. ‹Monasterii, die 15 Februarii anno 1645›. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Febr./Maert. |
|