Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens6576. Aan Anna Maria Schurman6). (K.A.)Tu quidem elabi tentas, mea virgo, et quasi postico clientem fallere7); at ego hirudo sum, Non lictura cutem nisi docti plena cruoris8), cui praestando obligatam te teneo ijs vinculis, quibus ligari homines ajunt, ut funibus taurorum cornua. Neque vero te scabrities membranae, quam praetexis, ullo pacto liberabit; quin ego, si quod tale incommodum offendisti, eo ardentius videre aveo, ut materiam superârit opus et, si qua natura vitium fecit, | |
[p. 196] | |
quam id arte tectum sit aut correctum. Proinde cum, ut vides, ipse profitear abunde satisfieri mihi posse eâ qualicumque tabellâ, cuius exarandae molestiam semel subijsti meâ causâ. Mihi est relictum quo te subducas. Ne illud quidem Elichmanni1) tetrastichon, lepidum licet et ingeniosum, sed quod pluris apud me est, ut a Schurmannae manu profectum, quam vel ab industria, vel eruditione autoris. Vale, stupenda, et fidem solve. Hag. Com., ipsis Kalend. (1) Sept. CIƆIƆCLXVI. |