Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens7155. Aan N. Heinsius2). (L.B.)*Meâ, fateor, culpâ factum est, amicorum doctissime et charissime, quod Vianae cum non liceret nisi horulam commorari, totam aulae isti vestrae ϑήλει3) impendens, Ysselsteinium properaverim te insalutato, neque invenio quo me purgem, nisi quod ab humanitate illustris foeminae vix me avellere potui, antequam ipsa vespera moneret discedendum esse, et quod restabat itineris conficiendum ante solis occasum. De conferendis epistolis Vincentij Fabricij4) ad me scriptis quod mones; ajo, nihil me libentius facere quam viris probis et eruditis gratificari, ijs in rebus maxime quae ad ornatum rei literariae spectant. Senae omnino sunt, ni fallor, quas accepi ab illo nunquam mihi de facie noto illustri amico, et has accurate descriptas dabo. Marci Velseri5) ad Lipsium6) credo ad vicenas esse, quibus describendis si quis ab illis viri haeredibus destinetur, qui id inter parietes meos exequatur7), fiet ei et loci et voluminum, quae collegi, copia quantam volent ..... Hagae, prid. Kal. Sept. (= 31 Aug.) CIƆIƆCLXXX. De colligendis et vulgandis magni parentis tui epistolis numquam cogitabis, ϕίλε παῖ; |
|