Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan HuygensNo 809.
| |
[p. 183] | |
reliquis Oratoribus nostris5) ante dies tres huc advenit, ac confestim misit mihi fasciculos binos literarum, alterum a te6) alterum a patre meo7) inscriptos, promissaque Academicorum Florentinorum opuscula8) ferentes, ipsiusque Serenissimi Principis Leopoldi literas9). Quantum ex Dati verbis10) colligo, eodem tempore omnia isthuc perlata fuere, sed quaedam eorum ipse perlegere voluisti, atque hac ratione a reliquis separata venerunt11). Quantum tibi debeam qui toties jam literas Florentia missas ad me deferri curaveris, toties quasi meo nomine Clarissimo Dato responderis, saepe coram testatus sum, et ecce iterum hic testor. deinceps vero hac molestia ut spero te liberabo. dabo enim, quas ad Serenissimum Principem Leopoldum scripturus sum, recta hinc in Italiam perferendas, tum quia brevior est via, tum ut ea occasione Datum quoque compellem defungarque gratiarum actione, quas illi debeo sane maximas. Non aegrè feret autem vel ipse vel Princeps Serenissimus sero adeo me rescribere, si modo ultimas meas12) quas Haga discedens dedi, quibusque de suscipiendo mox itinere mentionem feci, recte accepit. Cappellanio salutem ut jusseras dixi tuo nomine, cum die martis praeterita in aedibus Monmorij13) una essemus, ut solemus singulis hebdomadis. Menagium nondum vidi, sed habebo brevi qui ad illum me deducat. Clarissimum Vossium quamprimum videbis, quaeso ut Brunetti nomine eum roges ut Chinicas picturas absolvi curet. Speraveram Beuningium illas allaturum, sed frustra ut video. de caetero salutem plurimam imperties tum ipsi tum alijs amicorum. Vale. Dabam Parisijs 19 Novembris 1660. Tabulas Graeciae Capelanus accepit.
Viro Clarissimo Domino Dan.14) Heinsio. Hagam. |