No 819a.
N. Heinsius à C. Dati.
3 décembre 1660.
La lettre a été publiée dans les ‘Clarorum Belgarum Epistolae’ Tome I.
Elle est la réponse au No. 794.
Postremae, quas a Te habui, die quinto mensis Octobris exaratae, recte mihi sunt redditae. Ad quas tamen tardius nunc respondeo, Vir clarissime, quod Hugenio nostro iam in Gallias profecto ad me perlatae, Lutetiam una cum Serenissimi Principis literis1), quas curandas mihi committebas, ac Dissertationibus doctissimis Laurentii Magalotti2), ac Johannis Alphonsi Borelli3) mittendae fuerunt. Volebam enim, ut Hugenius, quid factum velles Dissertationibus, ex Te ipso intelligeret. Remisit ille literas cum multa gratiarum actione, seque epistolam4) ad Te daturum est pollicitus, per quam aditum sibi pararet ad Tuam benevolentiam. Apologiam5) eius contra Honoratum Fabrium, & Eustathium Divinum, iampridem ad vos perlatam esse confido: de qua tamen quid sentires, hactenus rescire non est datum. Quare suspicor cum valetudine infirma Te conflictari: atque ea cura anxium sollicitumque haud leviter me habet. Jussisti enim iam non semel alias literas me sperare, quae ubertim de communibus studiis ac rebus privatis nostris essent acturae, nec comparuerunt tamen illae hactenus. Clarissimum Golium nuper conveni super libello Arabico Symbolorum Pythagoreorum6), quem ille iam descriptum mihi ostendit. Hortatus sum ut
versionem quoque ei suam attexeret: quod quanquam se facturum est pollicitus, tamen tarde processurum istud negotium, ex ingenio viri cuntabundo satis colligi a me potest. Opinor autem Arabica illa non esse magnae rei, cum solam fere Pythagorae vitam complectantur, & illam quidem ex Porphyrio7) excerptam, qui8) in ipso libello, si quid Golio credimus, lau-