Disquisitio historico-dogmatica de realismo et nominalismo
(1854)–Allard Pierson– Auteursrechtvrij
[pagina 1]
| |
Introitus.
| |
[pagina 2]
| |
Verum, ubi non omnes exhaustae sint vires, quibus, quae dolemur, fortasse emendare liceat, tantummodo queri nostrum non est. Quid? omnia fere tempora, omnes aetates, omnes, qui floruerunt viri, arte aut ingenio praecellentes, frustra conarentur, ut optatam componerent pacem inter Theologos, qui maxime inter se discedant! Quid? tam indociles nos inveniret historia, optima illa magistra, ut nondum desperaremus, consensus atque unitatis humanum genus, in re gravissima, unquam particeps fore! Quid? Undevicesimo nostro liceret saeculo, quod summa sapientia anterioribus saeculis recusasse videtur! Nec temerarii, neque immodesti videamur, quum, eadem ipsa temporis nostri indole, spem foveamus, adversus conatus, quos historia inanes fuisse docet, etiamnunc nobis adesse quae incertae Theologiae conditioni medicinam afferre possint. Quaenam enim celeberrimae nostrae aetatis tamquam nota characteristica jure habetur? Paucissimis verbis huic, ni fallor, quaestioni respondere possumus, si modo attendamus omnes, qui nunc floreant, Viros doctos ab inani illa vanaque philosophia redire, quae non scrutari nec indagare, sed potius a priori, quae vera sint constituere amet, atque sese ad veram philosophiam convertere, quae in quaerenda veritate cum historiae, tum experientiae rationem habeat. Sic physici, ipsa natura consulenda, ipsius secreta nobis revelant; philosophi politici et anterioris et hodierni temporis cognoscenda conditione, vitae ac saluti civitatis consulere conantur. En, ex ipsa aetatis indole studioque nobis conspicuum, nisi egregie fallor, quomodo optime Theologiae quoque consulere possimus. Theologiae historiae studium, | |
[pagina 3]
| |
nimis adhuc neglectum, in lucem prodeat, magis magisque sese commendet. In omni autem theologiae historia pertractanda nulla pars tanti mihi habenda videtur, nec illius ponderis, quam illa quae de dogmatum agit historia. Dogmata enim, quae procedente tempore, in Christi Ecclesia invaluerunt, si accuratius nobiscum in animo consideramus, totius Theologiae tamquam compendium habebimus, unde omnia ipsius fata facile cognoscere, sponte explicare possimus. Historia autem dogmatum minime variorum placitorum, quae inter se non arcte cohaereant, longa est ac molesta enumeratio, sed licet dogmata per vices sibi successerint, intimae vitae Christiani, quatenus de summis rebus cogitet, docta est expositio. Quae expositio qua de caussa tam magni facienda sit, sponte apparebit. Duo nimirum mihi videntur adesse scopuli, quibus theologus facile illidi possit, nec raro illidatur, quorum unum habeo Scepticismum, alterum Fanatismum. Quae supra monui, multi Theologi saepius secum volvunt; audiunt doctores variam profiteri doctrinam, audiunt sectatores inani voce sonare; adspiciunt campum, quo pauci adhuc certantes supersunt, quem longe plures, defesso animo, deseruerunt. Τί ἐστιν ἀλήθεια, adspectu illo defecti, quaerunt; nec responsum expectantes, omni mente in scepticismum sive extremum, sive moderatiorem se conjiciunt. Historiam vero dogmatum quum consulant, qui dubitatione aestuare videntur, eorum animi tranquillentur, dolorem metumque deponant, necesse est. Luce clarius enim iis erit, per longum temporis intervallum humanum genus, licet vulneribus tamquam oneratum, acerrimis defatigatum | |
[pagina 4]
| |
pugnis, pedetentim, magis magisque ad veri bonique cognitionem progressum fuisse; manifestum erit errores et falsas opiniones, veluti nubes, solis ortu, luce veritatis extabuisse, - quid? eam ipsam veritatem numquam, nisi atra praecedente nocte, apparuisse. Alter autem adest scopulus, aeque vitandus. Nonnulli enim, quum dubitationem omnem fugere velint, Scyllam elapsi, Charybdi occurrunt; fanatice sententiam defendunt atque veritatem, quam se ipsos invenisse putant. Alteram partem audire strenue recusant. Delendum quidquid huic veritati vellet esse contrarium. Penes nos, ita dictitant, salus Ecclesiae, judicium veritatis; nostro arbitrio omnia permittantur. - In summo revera periculo est qui qualemcunque sententiam, a se inventam habeat. Ille, nisi summa prudentia praeditus, fanaticus fiat necesse est; aliorum enim sententiis, homines feliciores, meliores inprimis, reddere frustra conatis, nova haec sententia ut ipsi inventori videtur, humano generi proderit. Talis autem novae sententiae auctor quum dogmatum consulat historiam, plerumque eam jam ab aliis expressam reperiet; quaenam illi jam antea fuerint opposita, sponte videbit. Videbit et rationem, qua ejusdem sententiae sectatores jam multos ante annos cum adversariis certaverint, sequelas cognoscet inde exortas, quo melius utrum illi doctrinae unice fides sit habenda, dijudicare poterit. Quum contra revera novam professus fuerit doctrinam, historia eum, aliorum exemplis, docebit, quidquid novum, licet docte et ingeniose inventum, in Theologia proponatur, non continuo accipiendum, non nisi magna cautione salutandum esse. Ex his autem quae nunc de | |
[pagina 5]
| |
historia indaganda monui, minime duos tantummodo fructus percipi posse volui. Multis nominibus hanc Theologo optimae frugis fore indagationem, multi alii satis probarunt. Idcirco equidem haec duo attigi, quoniam ad ea, de quibus nunc acturus sum, maxime pertinere mihi videbantur. Historiae dogmatum quum partem mihi eligere cuperem, quam paullo accuratius indagarem, vix aut ne vix quidem verbis exprimere licet, quantopere ductus fuerim ad illius periodi studium, quae vulgo dicitur Scholastica. Scholastica nimirum periodus, quae medii aevi maximam partem amplectitur cum philosophiam, tum theologiam, omnium una idonea mihi videtur ad Christianismi vim illustrandam ac efficacitatem, quam in toto homine habere possit. Primis enim saeculis postquam Christi religio in mundo invaluerat, nimium aderat discrimen Christianos inter et Ethnicos. Tenues erant vires coetus ex hostili Paganismo orti, contra eos tamen qui novum Dei cultum vehementer oppugnabant, Christiani se defendere debuere. Eorum fides ne infirmaretur, vires ne debilitarentur, primis illis Christi sectatoribus tantummodo fere curae erat. In mediis persecutionibus id in primis ipsorum interfuit ut animos nemo imminueret, nec a fide detraheret Christo habita. Ne ulli igitur mirum videatur, quodsi religiosum principium nimis ab iis excultum sit, nec Christianismum ad omnes animi facultates pertinere passi sint. Postea quam Constantinus persecutionibus finem posuit, Ecclesia nimis occupata erat in catholica fide magis magisque constituenda, in erroribus oppugnandis, in religione propaganda, quam ut illa, de qua ipse auctor dixerat: ὁμοία ἐστὶν.... ζύμῃ ἣν | |
[pagina 6]
| |
λαβοῦσα γυνὴ ἐνέϰρυψεν εἰς ἀλεύρον σάτα τρία, ἕως οὗ ἐζυμώθη ὅλονGa naar voetnoot1), jam nunc operi sufficere potuisset. Multa post saecula, rebus Ecclesiasticis instauratis tempus ortum est, primae aetati haud dissimile. Discrimen quod obtinuit Reformatos inter et Romano-Catholicos ejusdem plane generis et indolis erat, ac id quod jam antea Ethnicos sejunxerat a Christianis. Lites acerrimae iterum Ecclesiam veluti lacerabant; persecutiones rursus imbecillos fatigabant coetus, ita ut nihil Protestantibus magis cordi esse potuerit, quam strenue et fideliter, in iis quae Evangelium revera continere credebant, perseverare. Neque eos igitur poscas Christianismum tamquam totius vitae ζύμην proponere. - Accedit quod, post periodum, quae vulgo appellatur scholastica, sacra et profana prorsus nimis accurate distinguerentur. Quae distinctio nec postea, nec vel nostris temporibus sublata videtur, unde principium Christianismi nunc unice fere ad religiosum hominis sensum referri cuiquam sponte patebit. Ex his igitur, quae nunc monuimus, conficere possumus, Christianismum, primis et recentioribus saeculis, religionis quidem vitaeque ratione habita, nostra interesse; contra vero, quum Theologiae inprimis dogmatum historiam attendere velimus, non nobis ejusdem esse momenti, ac scholasticam, quam dicunt, periodum. Quod non temere contendimus. Scholasticismi nimirum nota characteristica in eo cerni mihi videtur, quod Ecclesia placita Christiana, quae ipsa in lucem protulerat, philosophorum scholis permiserit. Neque inferioribus tantummodo scholis ubi de triviï et quadriviï disciplinis ageba- | |
[pagina 7]
| |
tur, sed etiam in litterariis universitatibus simul cum nova philosophia ortis. Theologia Christiana adhuc quidem privatis institutis informata, Patrum Ecclesiae tantummodo scriptis tamquam disciplina exposita erat; quam nunc autem doctores, ut primum Parisiis, sic deinde ubicumque fere, publice tractabant; varia Christianae religionis placita in σύστημα absolutum redigerunt; in diversas Viri docti abiere partes, nec in indaganda veritate fidei tantummodo rationem habebant. Quodcunque dogma fide sane essent amplexi, intelligere imprimis studebant. - Ipsam veritatem, qualis codice sacro contineatur, et ab Ecclesia credatur, intima animi conscientia cognoscere conabantur, eoque fidem, quantum fieri posset, ad γνῶσιν efferre. Quem autem conatum non a singulis viris egregiis, sed a multis Ecclesiae doctoribus, per longam temporis periodum, immo certa quadam methodo, ita fuisse institutum ut numquam fides impugnaretur, semper contra, tamquam verissima poneretur sumptio, caussa videtur, ob quam Theologia scholastica, quod ad dogmatum historiam, maximi momenti jure habeatur. Subinde animadvertendum catholicam fidem multis disputationibus fuisse fundamento; quae tamen nunquam de totius, multo magis autem de singularum Theologiae partium ratione habebantur, ut jam recte monuit doctissimus vir BaurGa naar voetnoot1). Unde explicandum videtur philosophiam Scholasticorum constitutam doctrinam haberi non posse, sicut Platonis aliorumque. Hac enim, de qua nunc agimus, aetate philosophia et theologia prorsus eadem habebantur. Theologus nimirum nihil aliud spectabat, quam philosophus. | |
[pagina 8]
| |
Dei indagare naturam, rationem cognoscere, quae Deum intercedat et universum, omnes simul studebant, conabantur omnes. - Haec altera hujus periodi nota videtur characteristica. Recentioribus, ut antiquissimis Christi Ecclesiae temporibus, philosophia cum vera theologia nihil commune habuisse, philosophia enim per se exculta, patefactionis principia facile negligere potuisse videtur. Humani intellectus et universi in sensus cadentis tantummodo rationem habeat philosophia necesse fuit. Medii aevi autem philosophia ab omni parte Christiano fundamento nititur positivo; quo totam prorsus philosophiam immutari sponte apparet. Hominis intellectus nec minus universi cognitio, inferiorem, in philosophia medii aevi, obtinet locum. Eorum leges, quod ad principia, nihil omnino valent. Divina auctoritas, patefacta veritate nobis cognita, suprema habetur lex, quae omnibus ratiociniis moderatur, nec contra se quidquid statuere homines patitur. Per fidem ad intellectum tum theologiae, tum philosophiae summa est sententia. Nisi autem a proposito abire velimus, quominus haec ulterius explicemus nunc impedimur. Conferantur omnino quae egregie scripsit summus philosophus HegelGa naar voetnoot1). Ex iis tamen quae diximus satis, ut spero, apparet cujusquam, historiae dogmatum cognoscendae cupidi, Scholasticae periodi maximum interesse, omniumque litium, quae tunc animos divulsere. Quarum autem nulla tanti esse momenti mihi videtur quanti illa, quae Realistas inter et Nominalistas obti- | |
[pagina 9]
| |
nebat. Primum, quod cum totius periodi indole arctissime esset conjuncta, deinde quod non ad illa remotiora tantummodo tempora spectet, at vero recentiori aetate viguisse, et vel adhuc usque vigere dici possit. Hic autem paucis significare liceat quae in specimine meo uberius illustrare conabor. Dissensio Realistas inter et Nominalistas cum totius periodi indole coniuncta erat. Scholasticis, quum veritatem nec quaererent nec probare conarentur, tantummodo intelligere vellent quae, sine ullo errore, Ecclesia constituerit, placita, cogitandi ratione et methodo inprimis opus erat. Qua ex methodo omnes ratiocinationes, disceptationem qualemcunque procedere, minine eos fugit. Neque aliter fieri potuit, quam ut duas et diversas quidem ingredirentur vias, quarum prima praesertim continuo patuit. Arte dialectica enim veritatem, ab Ecclesia acceptam, exponere, subinde explicare viri docti illius temporis studebant. Quomodo autem id aggressi sunt? Duobus modis initium facere potuerunt, ab ipsa veritate tamquam data materia; deinde ab aeternis, ut ferebantur, intelligentiae principiis. A quibus principiis quodsi inceperunt, omnia quae necessaria in intellectu reperiuntur, revera etiam adesse statuerent, omnino necesse erat. Nihil individuum in intellectu inveniri quisquam agnoscit; universales igitur nobis insunt notiones, v.c. ut solitis hujus aetatis vocibus utar, deitas, humanitas, caetera; ab universalibus ad singula procedendum. Constabat igitur universalia non tantum in intellectu, sed in natura omnino adesse. Haec autem via quin continuo pateret, nullus dubito. Nihil enim | |
[pagina 10]
| |
aptius, nihil penso huic periodo imposito magis congruum, quam in dialectice ratiocinando ex ipsa hominis intelligentia, tamquam cognitionis fonte haurire; e quo autem hauriri non potest, nisi universales notiones nobis inditae, ipsi veritati respondeant. Incipi tamen etiam potuit ab Ecclesiae theologia, tamquam a data materia; nec mirum sane, adversus Realistas Nominalistas exstitisse, quippe qui a singulis initium fecerint, nec universalia pro alio habere potuerint, quam cogitationis vanas distinctiones. Realistae vero aeque ac Nominalistae doctrinae catholicae fidem habebant, quam ad intellectum ut eveherent strenue conabantur. Ratio autem, qua usi sunt, diversa in eo maxime conspicua est, quod Realistae ab intelligentia disquisitionem inchoantes elaborarent, ut logices viam ingressi, reperirentur quae fides antea docuerat; Nominalistae contra, ab iis, quae empirice agnoscere debuissent, proficiscentes, dissolutiore quodammodo animo ratiocinarentur, nec minus Christianae veritatis confirmandae studiosi. Utraque igitur ratio, ut vidimus, cum totius periodi indole arcte erat conjuncta. Christi enim religio barbaros devincens non simul ad summum animi cultum eos ducere potuit. Ecclesiae auctoritate primum Evangelio crediderunt barbari; deinde autem, ratione usi, habitam fidem tractare cupiebant. Duae permanserint partes necesse erat, quarum una nimirum veritatem qualicumque modo conservare studebat, altera, quae in veri indagatione artem quodammodo adhibebat criticam. Dissensio enim Realistas inter et Nominalistas, hac quidem periodo, animos ita divulsit ut, exempli gratia, Godefriedus se Roberti Melodensis discipulos contumeliose tractantem | |
[pagina 11]
| |
defenderit animadvertendo illos nominalismum sectari, ‘igitur pro nihilo’ censendos esseGa naar voetnoot1). Haec autem pugna non ad illa remotiora tantummodo spectat tempora, at vero recentiore aetate viguisse, quin vel adhuc vigere dici potest, ut quoque patet ex iis, quae Vir Cl. J.H. Scholten in libro qui longe meas superat laudes, egregie monuitGa naar voetnoot2). E dictis conficimus nullum profecto philosophum philosophari posse, nisi de alterutro cognitionis principio accurate profiteatur sententiam. Quod etiam affirmat historia, nos diserte docens Hobbesium, Cartesium, Leibnitzium prae caeteris, Lockium, Humium, alios, ne recentiores enumerem, hac in re semper occupatos fuisseGa naar voetnoot3). | |
[pagina 12]
| |
Hujus tamen loci non est, haec uberius explicare. E specimine, ut spero, satis elucebit pugnam, de qua jam verbo monuimus, maximi esse momenti. Illius enim pugnae historiam, Theologiae tantummodo, quantum fieri poterit, ratione habita percurrere conabor. Variae sententiae, varia placita exponenda sunt ad quae cum realismi, tum nominalismi principia pertinere videntur. A partium studio alienum egregios, qui medio floruerunt aevo, viros singulos me contemplaturum, eorum doctrinam prudenter atque modeste examini submissurum fore vehementer spero. Hujus libri lectores, si aderint, semper in memoriam revocent, nihil nisi specimen iis proponi. Ne a juvene exspectent quae Theologus, plurima edoctus, praestare possit. Plenam hujus temporis historiam accurate atque ex ipsis fontibus petitam enarrare opus foret, cui nec me sufficere, nec me parem credere possem. Qua de caussa tamen non aliud mihi elegerim argumentum, arctioribus circumscriptum terminis, si quis scire cupiat, breviter respondere possum, me sperare fore ut hoc specimen quamvis theologicae disciplinae non inserviat, mihi ipsi tamen maximopere prosit. Momenta, quae supra monui, animum duxisse confiteor ad Scholasticae periodi gravissimam pugnam, quod summam attineat rerum, deliniendam. Cum benevolentia igitur accipiantur quae diligenter conscripsi, iterum iterumque rogo. Una, ad quam adspiro laudem, haec est quod Viri docti censeant, me de dignissimis viris rebusque non prorsus indigne scripsisse. |
|