|
|
|
| |
Ode Lvgdvnensis II.
Ad Ioannem Havtenvm reipvblicae Lvgdvnensi à Secretis.
HAutene, nî te plus oculis ament,
Nî te in sinu, ipsis inque oculis ferant,
Musaeque, Gratiaeque, & ipsum
Quantum adeò Venerum, atque Amorum est:
5
O inuenustas tunc Veneres nimis,
Musaque tristes, atque inamabiles:
O nomine indignos Amores:
O Charites sine gratia omni.
Sed Gratiarum grata cohors nimis,
10
Musaeque semper Musicè habent suos:
Natiua nec sic prorsum Amores
Liquit amabilitas, nec ipsa
Expers venustate est adeo Venus,
Vt non suis te plus oculis ament,
15
Non in sinu sibi dicatum,
Inque ferant oculis alumnum.
Quid ergo mirum, tot si ope numinum,
Et tot Dearum praesidijs ferox
20
Ludibrium, obsidiumque nuper
Spreuisti inultus? aegide quem sua,
Placere se vult dum Veneri suae,
Texisse, seruatum esse & ipsum
Credibile est voluisse Martem.
25
Qui te per hostes mille grauissimos
Domique, & intrà moenia maximè,
Dextra sinistra rem exhibentes,
Intrepido dedit ire gressu.
Thorace septum plusquàm adamantino,
30
Constantia dico, atque fide, & graui,
Quam semper ante oclos habebas,
In patriam pietate Ciuis.
Camoenae amoenae, vestra ope nunc opus
Vestro Poëtae: nec pote sum Deae
35
Tacere, qua me Hautenus in re
Iuuerit, officijsque quantis
Obnoxium me reddiderit sibi:
Nec me modò, sed Rem qouque Publicam
Omnem, mihi quae luce semper
40
Carior, hisque oculis futura est.
Vobis sed istud dicam equidem palam,
Vos porrò multis dicite millibus:
Anusque curate hac loquatur
Pagina ne fugiens citò aetas
45
Obliuiosis inuida seculis,
Nocte illius caeca hoc studium tegat:
Neu nomine in deserto Arachne
Texat opus, tenuemque telam.
Nam quos labores pertulimus simul,
50
Ab hoste pressi dum fuimus fame,
Ferroque, testis ipse testis
Esse potes, neque enim poëtam,
Hautene, decretum hic agere est mihi.
Procul Poëtae sint, procul hinc volo
55
Commenta vatum. vera quippe
Historica fide agenda res est.
Ergò labores quos tulimus simul,
Hostilis vrbem dum tenuit metus
Vallo, fame, obsessamque ferro,
60
Nil opus est memorem monere.
Notum tibi nam, quo studio fori
Hinc Alpha, & illinc Beta sategerint
Farris inops stimulare vulgus.
65
Dum quod vel anno sat foret hordeum
Zythepsa perdit: quaeque fami byne
Esset leuandae, excocta flammis
Esui inepta, nec apta potû,
Mutata aceto, redditur, & nouo
70
Sapore abusam ceruisiam dolet.
Perfidiam, nec opus referre hîc:
Vendentium clam, quae dare publicos
Frumenta in vsus debuerant palam:
75
Condenda auarè, promere illa
Nî subigat pretiosus emptor.
Quae de beatis dicta velim modo,
Iisque, queis res illa erat in manu:
80
In prasinis, solio & Curuli
Sueti. ad Sodales namque quod attinet
Collegiorum, & Ciuica nomina
Tum qui Sagittari vocantur:
Quid melius pote, fortiusúe
85
Fuisse? qui Rem tam bene Publicam,
Contra omnium spem, votaque Circij,
Et Clusij, vt scis, in foro qui
Vsque suo Borean agebant:
Defendere ausi non sine maximis
90
Molestijs, freti auxilio Dei
Solius: expensamque vitam
Haud sibi, sed patriae referre.
Testis Iacobus Duziades mihi
Hautene, tuque, & si quis amicior
95
Sibi ipse, mutasse Aurasino
Imperio iuga gaudet Albae:
Nondum expiatis oblita caedibus,
Verum expiandis, si faueat Deus,
Breui, ipse vti spero rogoque,
100
Iure meo, meritoque Iberum.
Atqui doloris hoc cumulum insuper
Mali addidit mî, quod Populo magis
Curae esse rem suam viderem,
Quam Dominis, procerum coetû.
105
Namsumma rerum credita quêis erat,
Censere mecum si capite posse,
Hoc me puto praestare posse,
Vix numero totidem repertos,
Quot culta Nili diuitis ostia,
110
Vrbi vsui ex his qui fuerint bono:
Nullumque vulnus Lugoduno,
Heu, grauius reor accidisse,
Istos probos quàm Lanitij ordines,
Quaterque Denos quos perhibent Viros:
115
Ex oppidi prisco instituto
Quos penes in Popoulum potestas.
Vrbisné Laedae Ciuem? (aliquemné ita
Ciuem esse fungum, qui Batauus fiet?
Quid dico Ciuem? imò Tribunum
120
Ciuibus impositum regendis,
Optare Iberum seruitum sibi:
Et supplicem velle his fieri, quibus
(Pròh tempora, inuersique mores)
Debuerat timor ipsus esse?
125
Quenquamné sic factum immemorem sui,
Iurandumvti ius aestimet irritum,
Ius Publicum causa asserendi
Quod dederat prius Aurasino?
Fame paratos cum uideat mori
130
Ciues, & vrbem Marte tuerier:
Parte altera aduentare classem
Praesto futuram, si faciles Deus
Ministret aestus, Caecia, & Africo
135
Iuuante decursus aquarum.
Adde etiam incolumi Aurasino.
Hoc viderat mens prouida vindicis,
Bronchorstij acris, quippe suo malo
Longoque docti vsu, malignas
140
Horum hominum dominationes,
Nullaque minitum imperium fide.
Eoque, qui illi feruor erat viro,
Omnem potestatem abrogare his,
Re super hac etiam ad Camillum
145
Datis tabellis certus erat semel.
Quod perpetratum reddere dum parat,
In ordinem ipsummet redactum
Vidimus, & fuit aegrè amicis.
Hoc ipse questus hei quoties mihi est,
150
Quàm saepe questus ipsum etiam tibi
Hautene, partiri vsque tecum
Consilia, ah, solitusque curas.
Virtute foelix ille quidem sua,
Fidensque, & idem Publicae amans Rei,
155
Quantum potest amare quisquam
Hanc alius: stomachoque muri
Ahenei instar cedere nescio,
Id quod de Achille tradit Horatius:
Foelixque Bollanus cerebri:
160
Famae auidus, pretioque durus
Flecti: nisi quod de puero Alphitêi,
Fas vera fari, consuli honestius
Potis fuisset, hoc nec ipse
Inficias, puto, amicus ibis.
165
Sed functus aeuo cessit, & hanc meo
Douzae propinquo lampada tradidit:
Heu, morte venalem arte visus
Herculea petijsse laurum.
Nobis relinquens obsidium, & famem,
170
Et monstra, facto quae velut agmine
Mox lucis erupere in auras,
Quid multa? iniquae plenum opus aleae
Adire visi nec cinere abditos,
175
Vt ante, sed clarè emicantes
Ire Tribunitios per ignes:
Fluctu opprimendos non nisi maximo,
Qualis sequutus mox Boïsoticus.
Vt quos, Patrum accito frequenti
180
Concilio, bonus ille Circî
Collega, dictus Dimidum tui
O Laeda, Iano progenitus patre,
Et ipse Ianus non biuertex
Ille quidem, geminaque fronte,
185
Sed par, modo huic non & geminus Deo,
Ad duplicis linguae arma quod attinet:
Vsque recalfaciebat aura.
Quid, non suis mox viribus obrutus
190
Resedit ardor, autaque Circij
Pridem fames clamore, coepta
Quàm longius se vele negauerant
Perferre sponsi Penelopes modò,
Obsidium facere, & Tribunos,
Meumque Douzam, teque Notarium,
Rubiginoso non sine acynace,
Strictisque circumsistere ausi
200
Dentibus, & Tragico Senatum
Terrere vultu: quin etiam insuper
His comminari, nî sibi gratia
De sportula, atque commeatu
205
Qui sat fami esset, sese igitur palam
Valentiori postridie manu,
Cum socijs pariter trecentis.
Magna illa totum quasserat oppidum
210
Metu, suarum partium, & hostium
Curae Deo sed nostra salus fuit,
Qui postero, quàm contigit hoc, die
215
A Principe optatam salutem
Misit, & auxilij benignam
Spem luxit vrbi. quid tabulas loquar,
Reducta quêis mens ciuibus anxijs,
Reducta virtus, & remissae
220
Corporibus rediere vires?
Saluere gratis vos iubeo modis
Gratas tabellas, vosque quibus deus
Tam nuncij optati tabellas
Ferre dedit, medios per hostes.
225
In ore ego vos saepe feram meo:
Canamque de tot, qui reduces fore
Iurauerant, solos redisse:
Ferre famen potius paratos,
Praestare quàm non pollicitis fidem,
230
Aut facta dictis addere, caeteri ut
Fecere, quos vnda aucta, & hostis
Heu patria prohibebat vrbe.
O me beatum, cum subit illius
Imago noctis, qua mihi, & optimo,
235
Bronchorstij in locum, Iacobo
Douziadi moderamen vrbis,
Et summa rerum tradita Principis
Iussu, & piorum non sine gaudio,
Ne quid mali intestino ad hoste
240
Publica Res caperet, timentûm.
Illas dedistis vos mihi de manu in
Manu tabellas, nunc etiam mihi
Dulces tabellas, quae supremam
Rebus opem dubijs tulere.
245
Ergo ore ego vos saepe feram meo,
Paresque vobis quas dedimus Ducem ad
Classis Loïsum ferre, cursu,
Obsequio, ac taciturnitate
Dicam columbas, addem etiam fide.
250
Verum & tibi laus debita non minor
Hautene, tàm saepe obuiam auso
Ire Tribunitijs procellis.
Tu, cum virili Marte nocentior
Chloê, Sacrorum credo cupidine,
255
Ad arma Conscriptos ad arma
Haud verita exstimulare Patres,
Rerum nouarum quos cupidissimos
Norat, nec ausos prodere se tamen,
Dum tot malos bonis frequentes
260
Curia habet sine lege mistos,
Nostras in arctum cogere copias
Nonariarum tenderet agmine,
De triuio comitante foece:
265
Primus rescisti consilia hostium,
Tempus, diem, horam, tesseram, item locum,
Et capita, auxiliariosque.
Sed Fuluia vsus indice, quae tibi,
270
Ceu Tullio olim, conscia partium,
Decreta, connuentusque notos
Primus locando praesidio in Vijs,
Et insidendis pontibus, & foro,
275
Mique ac meo agnato cauendi
Auctor ab insidijs fuisti.
Nec te fefellit, quid pareret domi,
Forique in ipsis visceribus latens
Colubra. nota dicta habebas,
280
Nota etiam horum inimica coepta.
At nulla visa his res grauior tamen,
Quàm Publicae quod Scriba Rei fores:
Praesente nec quîcquam Togatus
Te sine consulere ordo posset.
285
Confisus hac tu Palladis aegide,
Calcasti anilem sub pedibus metum,
Ianique conatus, grauesque
Circî inimicitias, & iras.
O si canendis nunc locus his foret,
290
Vt mî ille suauis accideret labor:
Nec tempore vllo te Camoenae
Deficerent memorare nostrae.
Sed me Iacobus Douza meus vocat
Collega, primo ponere quem loco
295
Decebat. ô te ita ille seruet
Cognate Lugduno, & Batauis Deus,
Fido vt fidelem te memini mihi,
Firmumque, communique amicum
300
Et patriae, & Domino fuisse.
Praesentiae vis quid valeat tuae,
Sensere Patres, cum Mathenesij
Diploma, Baldaeique scriptum,
Concilij procerum acciendi
305
Occasionem praebuit, haud tibi
Dico, Viris ijs sed Decies Quater
Iacobe, nunquam aeque beatis,
Nunquam alias mage ouare visis,
Quàm tempore illo, cum numero quidem
310
Longè priores, verum animo impares,
Nos sorte sperarant frequenti
Vincere. sed minuit tumorem
Sententiae vox illa prior tuae,
Dissentientis conditionibus
315
Fallace promisso, nec vllo
Hesperio nisi praede fultis.
Nî forte dicat quis Mathenesum,
In abdicanda tam male compare
Pridem Tridentinis abusum
320
Consilijs. erit ille fidus,
Datam fefellit qui domine fidem?
Namque hic omitto de Domino queri.
Mî modò, cauto opus esse vobis,
325
Ne qui Tridentum tam didicit bene,
Constantienses nunc Canonas quoque
Sit doctus, & seruare pacta
Hereticis scelus esse ducat.
Ne multa, credi non bene perfugae,
330
Tot qui sacramenta irrita fecerit:
Nobisque censebas cauendum
Esse reconciliato ab hoste.
Haec summa, certum te potius mori,
Vitamque finire ingenua fame,
335
Quàm Patriae pactum Parenti
Quêis succinentes nos quoque legibus,
Prò tempore illo pauca, sed asperè
340
Diximus. hinc reliqui sequuti.
Pijsque iniquo cernere erat gradu
Sedre mistos Papicolas, Petro,
Primarius quod Consul esset,
345
Petro Hadriani prole, viro quidem
Forti, & fideli: sed domitos parum
Saepe gradum cohibere iusso.
Dicere nostro tu quoque carmine,
350
Cognominis mî Iane, sate inclita
De stirpe Duuenuordiorum:
Dux pariter bonus, atque miles.
Et vos eadem progeniti domo,
Fratres gemelli, non sine gloria
355
Ictisque destinare certos,
Remque malam dare glande docti.
Bruchouij nec vos tacitos sinam
Praetorio ambos munere nobiles,
Par ciuium, & fratrum fidele:
360
Teque grauem spolijs Iberum
Verlane, gesta re toties bene.
Clarumque equestri stirpe Raporstium:
Huicque additum in partem laborum
Excubijs vigilum locandis,
365
Signoque dando strennuum, & impigrum
Montfortium: & te compare cum tuo,
Andraea, dordracum merenti
Cui posuit spetiosa nomen.
At ô quibus vos laudibus efferam,
370
Sagoque, & armis praepositi Duces,
Francisce Murendala, teque
Theuderico genitore natum
Arnolde: & horum cedere nemini,
Bonoque semper visum animo Scotum:
375
Quarumque te Piscari, & ipsum
Theuderico genitum parente?
Quo primipilos carmine, quo Lyra
Dicam optiones, quiúe Vicarij
380
Pro patria haud timidos obire?
Manipulares cumné Triarijs,
Decuriones an potius loquar?
An hos, & illos buccina vna
Nostra canet pariter Thalia?
385
Vtroque opinor. imò bonos simul
Omnes ad vnum funere seu manu
Facto solutus, & sub altis
Moenibus ante oculos parentum
Ab hoste stratos: siue etiam quibus
390
Perire sicca morte dedit Deus,
Pestilitas mala misit Orco.
In quêis honorem non minimum, vt puto,
Virtute vera commeritus, patre
Sub tumulis Iäcobus ortus,
Catuici ad actam littoris. ô caput
Solers, in hostem seu facere impetum
Repente, certos sine plumbo,
400
Seu dare ferro opus esset ictus.
Qui nunc sacer Dijs Manibus additus,
Tibi interempto pro patria, & quidem
Pugnando, Barthlomaee gaudet
Elisijs comes ire campis.
405
Lugete Ciues, lugeat vrbs Ducem:
Vicarium dux luge etiam tuum
Vischaere, non vnquam nec arctis
Visum. laborum nam patiens erat,
410
Insomniaeque, & pulueris, & famis:
Saepe & minari auditus hosti:
Brachia se duo, sinulosque
Habere ciues, altero vti famem
Sistant comeso: qui super altero est,
415
Vt foeminis, natisque, & à se
Carnifices gladios repellant.
Dij multa at isti dent mala Circio,
Barbam leoni vellere mortuo,
Laruisque qui pugnare fortis,
420
Hunc etiam capere ausus hostem est:
Sed morte functum, cum neque iam loqui
Mutus, tenebris obsitus, & Styge,
Pro se ipse, nec famam tueri
Incolumem gladio valeret.
425
Illum & Thrasonem dicere non timens
Audace lingua, pectore non item:
Sibi amputaturum nec vltrà
Brachia, nec nociturum Iberis.
De Publica & Re vos meriti bene,
430
Vereque digni nomine Ciuium,
Nostra nec indigni arte, quorum
Hic etiam tituli legantur
Prae caeteris, Corneli Euerardice,
Cornelio & tu progenitus patre
435
Francisce, cuique à flore nomen
Vos Treuiros sed dicere quid vetat?
Impune coecas ire per orbitas,
Perque hostium tot septa, Rotam
Ausos: peracto & munere Publicae
Legationis, mox posita mora
Diem representare pactum,
Et reditu exhilarare ciues.
445
Nec te bone, etsi Concilij Patres
Lanarij, assessum abnuerint tuum,
Messaga, permisso quod vtens
Iure Danistam ageres, silebo.
Obliti in altrô se reprehendere,
450
Qui quaestus ipsis maximus est palam
Domi, idque nulla Auctoritate,
Aut tabulis, tituloúe fultis.
Et vos vocati rebus in asperis
Praesto adfuistis qui toties mihi,
455
Par Concionantum integellum.
Mente quati solida nec vnquam
Visi Fideles: vosque Petri duo
Octouiratus lumina, & Omie,
Et Guassenari: tuque Bancki,
460
Saepe mihi memorande Bancki.
Et vos Iodoci progenies patris
Par Lucafratrum, tuque adeo eminus
Gualtere, perdûelles ferire
Docte tubo iaculante plumbum.
465
An verò, an Hugo te tacitum sinam,
Cui Alcuma stirps? huc ades o bone,
Mandes vt obsessori Ibero,
Dites tabellas, totque diplomata
470
Maranicae tam prodiga gratiae,
In thura vendentem, atque odores
Galbaneos genus omne vicum,
Rite instituto pharmacopolio,
Mittat. sed & vos huc quoque Publici
Nomine conueniente rebus:
Dici Volones seu potius iuuat,
Terror Iberum, ac Harlemij Lacus,
Insigne Rostratae vnde ferre
480
Hic etiam meriti coronae,
Mersis profundo nauibus hosticis,
Vectorijs vero, & Duce partium
Capto, & reseruato ad Triumphum,
Non sine ferriuomi aeris auctu
485
Reuecti, & amplis cum spolijs domum.
Et vos ô horum tergemini Duces,
Iane, ac Herisce, tuque dignus
Et Bincianum protinus in locum,
490
Pusilla nomen brassica cûi dedit,
Suffecte Corneli, vsque Iberis
Sed nec mihi hîc Alberte tacebere,
Punire Cacos, alter vt Hercules,
495
Defendere & Mauros iuuencis,
Nec timidus prohibere fures.
O qualis, & quali, o, facies typo
Digna, & tabella, cum bouis vnius
Raptu videres, tresque abactos
500
Ob vitulos vitulantem Iberum?
At non inultum, quando Batauico
Mauros capillos puluere collinens,
Charonico missus cruentum
Ore solum rapidus momordit.
505
Dicam & cohortis Centuriam meae,
Quam paene cum iam cuncta forent metu
Repente consternata, primis
Albiniana ad Castra Brittanniae
510
Caesis alumnis: parte alia, & quidem
Non bene deficiente ad hostem,
De Falcoburgi Praesidijs loquor.
Adde interempto militiae Duce
515
Fortissimo Andraea, & iacente
Corpore tunc etiam insepulto.
Famelicum osis obsidium pati,
Cunctisque pro se cuncta pauentibus:
Omnis mali dum causa, secum
520
Papicolae taciti renident:
Dapesque festas, ac epulas parant,
Quêis quisque amicos exciperent suos,
Fratre, aut patrem lic, virum ista, Maurum
Coprohorum haec, monachum illa amantem.
525
Cohortis inquam Centuriam meae:
Quam ego, videri ne capitis minor
Possit, Duce, vt dixi, perempto:
In varias vel abire partes:
Malis dolorem, laetitiam bonis,
530
Plenam vniuersis denique ciuibus
Incutiens, animosque firmans
Heu imbecillo pectore praeditis:
Tuo rogatu nomine Publico
535
Bruchoue, suscepi regendam,
Non pretio, sed amore recti.
Nec poenitet dum facti, ita singuli
Fortem dedistis hic operam mihi,
540
Morigeri imperio fuistis.
Referre longum nomina: vos tamen
Quis nescit isse hosti assidue obuiam:
Bis valla, & expugnasse crates
Oppositas: totiesque terga
545
Vidisse Iberum? non te Hilari tamen,
Hosti vsque forti pectore cognitum:
Continuas reticere possum
Hogarde, Velsi, Dicte, Bibacule,
550
Dauid, Robolli, teque Leuncule,
Catum hostica explorare castra,
Laurumque tu qui tam meritus bene,
O vsque mecum tempus in vltimum
555
Deducte bellator, memorque
Militiae verteris Georgi.
Saluete fortes, quos veneror, viri,
Commilitones, & socij optimi:
Inuicta propugnacla belli
560
Hesperij, genus ô Batauum,
Saluete Ciues, Martia robora,
Quos muneretur iure Quiritium
Digni Aurasinus: Marte priscis
Nec Lacedemonijs minores.
565
Non flore nardi, non balano, aut rosis,
Verum decoro puluere, & hostium,
Et proprio aspersi refuso
Pro patria toties cruore:
Castrensis olim, nunc quoque Ciuicae
570
Adepti honorem, vos socij mihi,
Ijdemque confortes fuistis
Obsidij, famis, & pericli,
Belli & laborum, quos tulimus simul.
Ergo & meis vos nunc quoque fas modis
575
Florere, victurique mecum
Participes fieri Triumphi.
|
|
|