Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)


auteur: Johan Radermacher (de Oude)


bron: Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher). (handschrift 2465 van de Centrale Bibliotheek van de Rijksuniversiteit te Gent.)  


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet

[fol. 55r] origineel

[9. Johannes Vivianus, Gedichten op Albert Dürer en op een portret van Philippus Melanchton.]

In ALBERTUM DURERUM. in gratiam Georgii Hoefnagel.

 
DURERI ingenio, qui nil molitur ineptè
 
(Quem graphide aequavit nullus, paucique colore)
5
Consummasse artes pacis non sat fuit: idem
 
Aggressus bellique actus, sic Pallada utramque
 
Percolit, ut duplicem referat capite inde coronam.
 
Germanos bellare docet Germanus, et artem
 
Anormem prius, et diffusam ad certa reducit
10
Principia, ut pulchro praecepta hinc ordine pandat.
 
Credas Socraticum Euclidem spectare docentem
 
Consessu in magno, Megarâ admirante Mathesin
 
A puncto in tantum tractando assurgere limen.
 
Saepe idem patriae Durerus certa dedisse
15
Consilia in rebus dubiis memoratur. In uno
 
Norica Gens Cive ut possederit omnia quae si[-c]nt
 
Singula sat praeclara aliis insignia* laudum.
In Melanthonis effigiem.
20
Qui volet in claro pietatem effingere vultu,
 
Omne feret punctum hic, unum pingendo Philippum.