Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)


auteur: Johan Radermacher (de Oude)


bron: Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher). (handschrift 2465 van de Centrale Bibliotheek van de Rijksuniversiteit te Gent.)  


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet

[fol. 142v] origineel

[90. Johan Radermacher, Schets van een opstel over het ongelijke huwelijk.]

Quae mala accidant ei qui divitibus matrimonio iungitur ut ipse iis annumerari possit, cum opibus per se non aequè atque illi polleat 1

Amittitur optata libertas, hominibusque servi fimus

Victus talis qualis proprietas, et focus parcus

Vigilandum dormiendum alieno appetitu,

Liberi nutriendi et educandi ad aliorum placita

Iurgia audienda propter iustas actiones stultis non placentes

Alium offendendi metu illicitis ceremoniis vacandum

Iniquae legum infractiones, [-mol] monopolia, periuria

Extorsiones, charitatis offensiones et obmissiones

Improperia audienda et toleranda, propriis laboribus parta

alii ut sua videantur, Si ipsi male agant, non contradicendum

adulandum, videndum nec mederi posse filios pravis

sermonibus et exemplis imbui, talentum quod divus dedit

defodiendum. naturalibus inclinationibus cedendum

Virtuti valedicendum, plebeculae intermisceri et eiusdem

opinionibus obtundi atque distrahi, sic aliis devincire

ut sive in peius vel in melius proficiant illorum consors

esse cogaris, animo collabi, vires numquam experiri