Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot145. 1608 Nov. 4. Aan D. Heinsius4.Clarissime domine. Reduci mihi iammodo ab aliquot dierum itinere, inter alia laeta obvenit epistola tua, in qua quod de Lucia5 scribis tam gaudeo falsum reperiri, - ita enim mihi affirmant quibus ea res curae cordique est - quam verum esse doleo, fraudem esse factam naso Baudiano: de quo quid aliud dicam, nisi nec recte nec ordine factum videri? Heroina6 illa, quae vellet se sine matre natam, nuptura est seni nostro die, ut arbitror, Solis, non iam imminente, sed eo, qui istum sequitur7. certe non prius. ego hactenus ita destringor, ut scribendo epithalamio non vacaverim, nedum ut super poëmatum editione cogitarem. de quibus tu vere et amice mones, nunquam tempestivius posse vulgari, quam hac aetate, | |
quae et iudicio non caret, et extra veniam non est. Spero te brevi ad nos transcursurum, ut et hac et aliis de rebus loquamur liberalius, quam aut epistolae mos est, aut mihi nunc facere temporis angustia permittit: cui donabis huius tam festinatae scriptionis culpam. IV. Novembris CIƆIƆCVIII. Tui nominis studiossissimus
| |
Adres: Ed. erntfeste hoochgeleerde wijse seer voorzyenige heere Daniel Heinsius professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |