2877. 1636 december 12. Aan S. Bielke11.Illustrissime Domine, Multis modis bearunt me literae, quas ab illustrissima dominatione tua 12/22 Octobris12 scriptas jam triduum est, quod accepi, quippe et prosperam valetudinem illustrissimae dominationis tuae cum gaudio summo inde didici et res nostras ad Witstochium majores etiam fuisse quam fama vulgaverat tum cognoscere per se egregium tum praesertim tanto auctore. Quod vero praeterea13 illustrissima dominatio tua tanta me benevolentia complectitur gratamque habet, quam regno Suedico pro virili navo operam, in eo14 est, quod triumphem. Corbiam tam munitum oppidum septimo quam oppugnari coeptum erat die - is fuit Novembris XIV ex novo Calendario - deditum ipsi, qui in deditionem | |
accepere Galli mirantur, nec facile est causam suspicari, nisi quod eorum, qui praesidio praeerant fides pretio victa creditur. Galassius1 adhuc ad Ararim se tenet, nec impedit quo minus eodem excurrat saepe ducis Bernhardi Vinariensis2 eques etiam oppidulo uno alterove irrupto. Ab internis motibus, qui e subito ab3 hac urbe discessu fratris regii4 Blesas, comitis Suessionensis5 Sedanum, metuebantur, quieta adhuc est Gallia et missis, qui utriusque animum demulceant, mansura quies speratur. Novae in Hispaniam provectae ab America pecuniae fidem animosque Hispanis addent, praecipue ad tuendas insulas6, quas oppugnatum iverant Galli, et ad retinendam in Aquitanico littore Socovam. Legationes Coloniam tarde procedunt. Qui extra bellum sunt, ut Veneti, Helvetii aliique non mittent, nisi eos, quorum praecipue res agitur in via esse intelligant. Nam mutatio injecta a Gallis addito ad legatos antehac nominatos Davausium7 Feuqueriumque8 cardinalis Riceliaci fratre cardinali9 et ipsi Lugdunensi archiepiscopo controversias parit et videntur qui Galliam regunt de industria tempus trahere. Venturusne huc sit dux Bernhardus, etiam qui ipsius res agunt dubitare video. Magno tenetur desiderio intra ipsam Germaniam ostendendi, quid armis valeat. Rex romanorum10 quin factus jam sit, nemo dubitat; et haeret Ratisbonae Arundelius11. Nec quicquam, nisi quod nos latet, hic agunt Angli. Non indignum observatu est ad noscenda monachorum ingenia, cum Hispanis dedita fuit citra ullam necessitatem Corbia, impulsores praecipuos fuisse benedictinos tanta cum inverecundia, ut Gallis, ni id facerent, et12 absolutionem negarent et sacramenta: idque publico regis edicto testatum13. Comes Licestrius14 quasi brevi hinc discessurus loquitur: et de transactis rebus super Palatinatu cum caesare15 et Bavaro16 multum susurratur. Ea forte causa est, cur Angli Coloniam missuros se negent. Agunt multi restitui Palatinatum sine bonis ecclesiasticis, de electoratu spem tantum dari. | |
Novae Germanorum copiae Alpes transcendunt: et Hermestenium cum periculo est. Rhaetos, a Gallis dum pontifici1 praeter aequum student habitos durius, Austriaci ad suas partes student pertrahere ostentata conditione meliori quam a Gallis sperent, nec quicquam sibi stipulatum volentes praeter liberum transitum divisis multum manibus, qualem nunc Helvetii concedunt. Omnia, Illustrissime Domine, Tuae Dominationi Illustrissimae prosperrima exopto. Illustrissimae Dominationi Tuae omni cultu advinctissimus2
| |
Lutetiae, II/XII Decembris anni MDCXXXVI. |
|