Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3 (ed. P.C. Molhuysen en B.L. Meulenbroek)


auteur: Hugo de Groot


editeur: B.L. Meulenbroek en P.C. Molhuysen


bron: Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3 (ed. P.C. Molhuysen en B.L. Meulenbroek). Martinus Nijhoff, Den Haag 1961 


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet


 i.s.m. 
[p. 34]

1063. 1626 maart 15. Van J. Narsius1.

5 Martii 1626.

Literas hasce vidit hodie Ser. rex2 et probare se ipse mihi dixit mandavitque per baronem D. Benedictum Oxenstern3 - gentil-homme de la chambre du roy -, ut eas tradam gen. D. Carolo Bannerio4 una cum ipsius literis ad A.T. mittendas. Oro itaque, obsecro, obtestor: veni. Etiam veni. Nam omnino mihi persuadeo Divinam Providentiam magnum aliquod bonum per A.T.m ecclesiae et patriae nostrae in regno Sueciae largiturum.

Clariss. D. Tilenum5 et monsr. d'Or6 - aureum meum praeceptorem Gallicum - officiosissime saluto.

D. Bertius7 quid agit? Salveat et ille, si non nimis acerbus est apostata8.

Mitto A.T.ae nonnulla9, quae nuper in servitium regis edidi, si forte A.T.ae otium sit ac libeat nugas meas percurrere et errores - quod rogo - corrigere aut saltem annotare. Edidi et antehac Poëmata Septentrionalia10, Apologeticum11, atque alia nonnulla, quae nunc non mitto, ne nimium excrescat fasciculus et ne A.T.ae nimis magno sim taedio.

Placet Ser. regi - cujus stipendio annuo nunc fruor pro rerum Suedicarum descriptione poëtica12 -, ut cum legatis D. Everhardo Bremen et D. Henrico van Ungaren ad magnum ducem Moschoviae13 iter faciam observaturus omnia diligenter et descripturus describenda. Spero fore ut legati cito expediantur, quoniam magnus dux jam declaravit gratum sibi fore illorum adventum ideoque mense Maio me jam fore in Suecia.

Ser. rex putatur perendie Finnoniam versus atque inde in Sueciam iturus. Regina14 hesterno die praecessit.

[p. 35]

Iterum et semper valeat A.T.a cum lectissima heroica coniuge ac dulcissimis liberis.