Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)


auteur: Johan Radermacher (de Oude)


bron: Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher). (handschrift 2465 van de Centrale Bibliotheek van de Rijksuniversiteit te Gent.)  


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet

[fol. 0] origineel

Album Joannis Rotarii

[1. Johannes Vivianus, Latijnse versificatie uit het Hebreeuws van het boek Spreuken. aant.]

Proverbia Regis Salomonis Ex Hebraica Latine Expressa

per Joannem Vivianum Valent.m

[fol. 1r] origineel
1
Quid faciat mores placidos, quid consona vitae
 
Deligere, ac delecta sequi, tum vera loquentum
 
Percipere, atque imo sub pectore condere dicta
 
Musa doce, tu quae Regi, dum iura vocatis
5
Isacidum populis, solio depromit ab alto
 
Adstabas Regi quo non sapientior alter
 
(Magni ut Jessiadae eluceret dia propago)
 
Imbelles animos virtutum accendere amore
 
et mentis reserare oculos. Hinc ille potentem
10
Iustitiam inculcare, suumque ut reddere cuique
 
Conveniat, rerum ut constent aequalia iura
 
Haec ille ac dictis acuebat simplice si quis
 
Indole, vel fraudi facilis, Iuvenesque vetabat
 
Aggredier quidquam temere: at prius omnia lento
15
Consilio expendenda monens. primosque iuderes 1
 
Gentis Idumaeae, quos iam doctrina verendos
 
Extulerat, pendere sacro dicentis ab ore
 
Ac hausere illi multo quod acumine mentes
 
Altius eveheret, quod magnis provida rebus
20
Consilia expediens grandeis aetate doceret.
 
Haec inter gravia evolvebat dicta vetustas
 
Si qua tulit varia rerum sub imagine, si qua
 
Verborum sensu arguto, sic cuncta retrusae
 
Doctrinae secreta movens quaecunque priores
25
Vera sub obscuro volnere 2 latere profanis
 
Haec ille, intenti Isacidae circum ora tenebant
 
Principio, quaecunque data est mortalibus aegris
 
Hoc omnis ducenda uno. sapientia fonte.
[fol. 1v] origineel
1
Ut summum vereare hominum rerumque parentem
 
Quem tellus quàm bruta tremit quaeque omnia circum
 
Obsultat vasta Amphitrite et maximus aether
 
Quae vitae norina 1: at stolidi in consuta 2 sequentes
5
Ut spernunt quae vera , suos sic ordine nullo
 
Componunt mores ex osi 3 vincula legum.
 
Tu Fili dictata lubens admitte parentis,
 
Et praecepta piae matris multum inter amorem
 
Imbile 4, non maior capiti hac adfulserit unquam
10
Gratia, non collo irradiet si circulus auri
 
Aut opere aut genimi 5 maiorem afflarit honorem
 
His firmata malo obniti assuesce Iuventus
 
Nec vitii cede illecebris, utcumque scelesti
 
Pertentent spe lucri animum! praeclara loquantur
15
Huc agedum, insidias vitae, facilesque struamus
 
Arte dolos quibus innocui involvantur, et ipsi
 
Culpam extrà vivos, validosque ut quemque lubebit
 
Glubamus 6. Mors quam facile absorbetque, metitque
 
Omnia. condensique ruunt torpentia ad Orci
20
Flumina mortales. at nos multo ante labore
 
Congestas in opes veniemus, nostraque, nullo
 
Sudore, ingenti splendebunt atria luxu.
 
Tu modo macte animi nostris te fortiter ansis 7
 
Comitte8, ac sors una esto: lucrum omnibus unum.
25
Haec scelerata cane 9, Fili consortia, et omnes
 
Suspecta illecebras, retro et vestigia flecte,
 
Namque omnes idem ardor habet (nec cernis) in omne
 
Praecipitare nefas caedem spirantque, sibique
 
Accersunt caedem vicanti 10 quantum illa parari
[fol. 2r] origineel
1
Quae spectatque escam, et subtendi retrà 1 nec se
 
Continet illapsura alis: non segnius illi
 
In sua fata ruunt, sibi quae peperere, locantes
 
Insidias aliis. Haec illi et quisquis amori
5
Indulget lucri insano sua damna sequuntur
 
Quin rectae potius rationi attende, per omnes
 
Didita quae mundi partes magno intonat ore,
 
Sive foris, sive in trivio quis devius, illa
 
Increpat, et mediam se turbae immiscet, et altos
10
Ad portarum aditus instat sapientia, quemque
 
Invadensque, monensque, et totam personat urbem
 
Nam quae nos 2 miseri mersat vecordia cives
 
Incanti 3 ut cupiant falli, in ludibria vani
 
Omnibus incumbant votis, ut denique inanes
15
Doctrinae faciem perstent horrere sereneon 4?
 
Vos meliora viri, nec fastidite monentem,
 
Atque animos faciles advertite, spiritus ipse
 
En faxo meus insinuans sese alta recludat
 
Sacra mei eloquii, verosque profundat amores
20
Sed quid ego hic frustra intendo vocemque, manumque
 
Aversis ut quaeque animis mea dicta perosi,
 
Consiliumque omne evertunt, dum sana monentis,
 
Urgentisque super verba exaudire recusant.
 
Sic quae nos 5 aerumna premat, subitique pavores
25
Undique ut irruerint incessam 6 iusta luentes
 
Supplicia et vestros spectato 7 infracta dolores
 
Atque erit ut propius pavor ingruat, et mala circum
 
Obsultent, angorque super, poenaeque prementes
 
Quale inopina ruunt undae quando agmina, ruptis
[fol. 2v] origineel
1
Obiicibus maris ingenti verruntque tumultu
 
Omnia, non trepidis superest mortalibus ullum
 
Effugium, aut sudo qualis venit aethere turbo
 
Haud ulli praevisus, agrisque incumbit, et ima
5
Ab radice rapit segetem, laetosque labores,
 
Pulvereamque rotat nubem, stipulasque sonanteis.
 
Tunc miseri confertim ad me, me voce vocabunt,
 
Me quaerent lux alba diem prius orta recludat,
 
Nusque 1 adero, precibusque nihil, votisve movebor.
10
Tum decuit cum sollicito sermone praeibam
 
Virtutis callem, ac summi reverentia Patris
 
Amplexenda fuit vos contra advertere sanis
 
Consiliis piguit, sprevistis quidque monentem
 
Alto ut devinctos errore exsolvere tento.
15
Esto igitur quos vestra ferat vesania fructus
 
Percipite, hac saturi requie, quam vestra pararint
 
Consilia ac fatuis immunem dicite vitam
 
Curarum placide decurrere, multaque cantos 2
 
Dum fugiunt, laeta ignaris cadere omnia fini.
20
Dicitis, atque uno praestantes calle, ruina
 
Ut subito ingruerit, poenaque involvet eâdem,
 
At quisquis mea dicta, meumque amplexus amorem,
 
Tutus aget, nullique illum statione monebunt 3
 
Quà creperi irruerint mundi de parte fragores.

CAPUT.II.

 
Nunc, Fili: qui deinde animo reverentia surgat
 
Numinis ut doceare, meis ante omnia verbis
 
Sic insiste, tibi ut vitae praecepta reponas
 
Tum quae sana auris transmittat pectori et uno
30
Assensu vero incumbant, dulcisque per omnes
[fol. 3r] origineel
1
Gliscat amor sensus verum inclamansque sequensque
 
Hîc ardor si quantus opes dum turba caducas
 
Insanit, nullumque sibi indignando laborem
 
Involat impatiens magni penetralia mundi:
5
Tunc demum, Fili, illa Dei reverentia sese
 
Insinuans, mens summa novo sub lumine tanget
 
Notiamque 1 Dei, fonte a quo ducitur uno
 
Alma, Dei donum, Sapientia, quaeque latentes
 
Irrumpat rerum caussas. Rectique tenorem
10
Quae statuat, venit illa Dei, venit omnis ab ore.
 
Ille quod est densa rerum sub imagine verum
 
Sinceris animo adservat, clypeoque tuetur
 
Obtectos queis pura eius stat amore voluntas
 
Et mens una sequi perpensa examine iusto,
15
Haec studia ille fovet, longo et dignatur amore
 
Hocce erit exorsu veneranda subire potentis
 
Lumina iustitiae, et sani penetrare recessus
 
Iudicii. Rectique animum informare tenore.
 
Hoc septus vallo ut vitae discrimina quaeque
20
Prospectes inconcussus. sapientia cordi
 
Illabens, motusque omnes reget una, sibique
 
Mens sola veri in specie formosa placebit.
 
Succedet tibi quae advigilet Prudentia, quaeque
 
Omnia praevideat vitae, avertatque pericla.
25
Haec eadem, si qua impellat malesuada libido,
 
Diversum retrahens, recta regione reponet
 
Prospiciens, te ne qua hominum contagia laedant
 
Queis lingua versare dolos, diaeque revidet 2
 
Supprimere instinctus rationis dummodo facto
[fol. 3v] origineel
1
Obtendant nubem summa est in fraude voluptas
 
Exsultantque suas famam invenisse per artes
 
Usque adeo imbutum est vitium cordique animoque
 
Multaque ut intendant, nusquam ratione feruntur.
5
Haec eadem tibi, Nate, aderit Sapientia ut astus
 
Suppositos voci blandae, quos advena iactat
 
Declines. Ducem illa suae pertaesa iuventae,
 
Illa Dei legem, pacti secura, reliquit.
 
Hinc cultae ornamenta domus mors insidet, unde
10
Implicat illapsos, dulci in cantatque ruina
 
Nec quisquam tulit inde pedem, vitam ve 1 capessit
 
His monitis insiste viam, qua trita bonorum
 
Orbita, tum magnae semper vestigia serva
 
Iustitiae clara ut spectes in luce, quietem
15
Hinc demum perstare diu, prolemque futuram
 
Incolumem, recto si quis de tramite si quis
 
Immotus, si pura manus. Sed perfida contra
 
Turba suo fuco haud constans operosa quefraudum 2
 
Corruerit, spatio in medio ab radice revulsa.

CAPUT.III.

 
Hinc tibi ne qua meae obrepant oblivia legis,
 
Sed penitus subeantque animo, mentique residant
 
Quae vitae praecepta fero. Non certius istis
 
Quidquam annos saturet vitae, pacemque propaget
25
Et pietas et cana fides quacumque movebis
 
Nusquam absint. hoc ipse tibi connecte monile
 
Conspicuum collo. tum quidque ut pectore promis
 
Sit pietas. sid 3 cana fides praenuntia cordis.
 
Sic accepta Deo grata et mortalibus aetas
 
Procedet facilique manu quodcunque gerendum
[fol. 4r] origineel
1
Expedies. si nulla tui fiducia, si mens
 
Nitatur sincera Deo, nec lumina quoquam
 
Divertas. Dux ille tibi, te tramite recto
 
Constituet firmans gressusque tuebitur omnes
5
Sed tibi ne offundat caecum sapientia amorem
 
Multa cave summa et virtus hoc cardine vertat:
 
UT VITIUM fugiens, rerum vereare Parentem.
 
Hinc suus et fuerit vigor artubus, et bona membris
 
Compages, quique ossa riget diffusilis humor.
10
Cuncta Deo quae accepta feras, nec sit tibi quidquam
 
Auctoris quod laude vacat, cui rite quotamus 1
 
Primaevo fructu facito. Sic horrea messis
 
Rumpet, et undabit lacubus vindemia plenis,
 
Explebuntque animum. Sed ne si prospera acerbis
15
Admiscet. ne luxus iners obrepat, in ipsum.
 
Auctorem insurgens mentem aversare docentis
 
Ac magni tibi sit curam hinc agnoscere amoris.
 
Qualiter ut si quem natorum ex omnibus unum
 
Fert oculis pia cura patris, sic huic timet uni,
20
Ut dextram differre diu nequeatque salubrem.
 
Felix cui Patuit claro Sapientia vultu
 
Qui rerumque vices versando extundere verum
 
Evaluit, puraeque oculos intendere luci,
 
Quam satius studium hic sistens, ac si aestuet auro
25
Cura recondendo! Tum quos sapientia fructus
 
Exhuberat, terrae quis praelucere metallis
 
Abnuat? An quisquam baccam quam eructat Eoi
 
Unda maris vel si quidquam dilectius usquam
 
Aeterno ex aequanda 2 putet sapientiae honori?
[fol. 4v] origineel
1
Illa suis dextra securae tempora vitae,
 
Divitias laeva, et primos largitur honores
 
Larga manu. qua fert gressum sincera voluptas
 
Congreditur, Pax alma subit circumque serenat
5
Omnia, Sic tanto si quis perculsus amore
 
Fertur in amplexum prensaeque amplexui inhaeret
 
Hinc 1 erit illa arbor vitae hunc aeterna beabit
 
Ipse Pater terram ut fundat liberamine iusto
 
Immotam omnipotens, ut vasto fornice caelum
10
Irrequietum, axemque polis suspendit et aptat,
 
Thesauros ut prodit aquarum, et ab aethere sudo
 
Pascua foecundo rigat implorantia rore:
 
Illa Patris menti insedit sapientia, pulcrum
 
Concinnavit opus, rerumque exordia prudens
15
Digessit. Mundique unà fovet alma tenorem.
 
Huc, Fili huc geminas acies intende, nec usquam
 
A solida doctrina animum, sensusve reflecte,
 
Vita erit illa animae, ac sensus tranquilla movebit
 
Compositos, perque ora suum diffundet honorem
20
Tuque tuus, mentis concepta haud irrita cernes,
 
Spe gressus fundans certa, sed nec pede quòquam
 
Impinges. tibi nulla quietem turbida imago
 
Inficiet: sed suavis erit quaeque artubus aegris
 
Quod labor exhausit, curaeve benigna reponat 2
25
Non facies inopina malorum pectore robur
 
Excutiet. quin illa malos quae certa fatigat
 
Nulla metu, aut damnis te desolatio tanget
 
Namque Deus tutela tui, cui inniteris, ullis
 
Ne capiare dolis praesenti numine servat.
30
Hoc firmate Bono indulge, nec sis mora nam se
[fol. 5r] origineel
1
Diffundit sic sponte sua, facilisque merenti
 
Depropera quod cuique potes, nec subdole amicum
 
Differ poscentem tibi quod conferre facultas
 
Quid? si cui sit multa tui fiducia, tecum
5
Si securus agit, possisne hunc inter amorem
 
Incanto 1 versare dolos? Num si tibi nullo
 
Expertus damno, litem intendisse iuvabit?
 
Sed cave ne quà etiam subeat violentia sequendi
 
Consilia, illicitosque ausus, utcumque secundis
10
In rebus, sese et facies concinnet in omnes
 
Improbitas. tu cuncta horre vestigia. Namque
 
Hanc Deus, et quidquid pravum exsecratur, amatque
 
Rectum animum, cui se agnosci, mentisque recludi
 
Indulget secreta suae. Iusti ille quietem
15
Sub quocunque detur tecto saturatque, beatque
 
Sed premit iniustos dira exsecratio, mentem
 
Quae nusquam constare sinit, luxum inter, operque 2
 
Irrequietam agitans. Placitum sic nempe potenti
 
Iustitiae, ut quem Caeca sui fidentia raptat,
20
Securusque Dei quidque in ludibria vertit
 
Non habeat fidum ille Deum coepta omnia tantum
 
Sentiat eludi. Sed cui mansueta Deo mens.
 
Numinis hic placidi aeternum experietur amorem
 
Unius est proprio sapientis gloria iure:
25
Stultorum pudor, ac quo se quisque altius effert
 
Altius hôc turpis caput unà infamia tollit.

CAPUT.IV.

 
Vos fili haec patrio affectu quae plurima vitae
 
Vera rudimenta inculco, quae sana profundo
30
Arripite, ac faciles animos advertite veri
[fol. 5v] origineel
1
Invitat quo dulcis amor, quaeque et mea dicta
 
Experti quàm plena fide, decerpere vobis
 
Hinc iuvet ad vitam, quae nusquam a mente recedant
 
Namque patri dum talis eram, dum cura parentis
5
Unica sollicitae, teneris dilectior annis:
 
Ille mihi haec magno instituens iterabat amore:
 
Nate meis verbis tua sic praecordia firma,
 
Ut quae res tibi cumque cadat, praecepta sequendo
 
Obtineas. hoc vita omnis tibi cardine vertat,
10
Ac vives. Tibi sola esto sapientia census,
 
Sola perenne bonum stabilis possessio veri.
 
Percipiesque ( meis sed noli obsistere dictis,
 
Neve animo praecepta fluant) Sapientia sinon
 
Neglecta, at potius sancto tangaris amore:
15
Tete oculis feret illa suis, tutumque fovebit.
 
O quando Caput illa Boni quantum omnia supra
 
Exsuperat; tanto iuvet uni ardentius omnem
 
Impendisse operam et censum, solidamque parasse
 
Hanc tractando tuis accedet maxima rebus
20
Gloria et ingenti circumfunderis honore
 
Huius in amplexu, capitisque insignia clari
 
Gratia erunt saturoque micans fulgore corona
 
Macte igitur, Fili esto animo quaeque ore profundo
 
Excipias avidè ac vita referenda reponas.
25
Sic tibi sera annos facileis produxerit aetas,
 
Namque ego te recta statui regione, piorum
 
Orbita qua certo deducit tramite, quam non
 
Angustant usquam salebrae vestigia nusquam
 
Lubrica quam 1 magno properes conamine, fallent
30
His super obfirmato animum ac praecepta sequendo
[fol. 6r] origineel
1
Insiste assiduum neque cura relanguet 1 ulla.
 
Hinc pendet quia vita tibi. Vestigia semper
 
Succurrat vitare mali, nullaque beari
 
Pravorum te sorte puta studiumque operamque
5
Linquere in accessum 2 finemque horrere memento
 
Nempe malis nulla est requies, nisi damna dolosque
 
Commentis, non membra queunt componere somno
 
Ni prius innocuum ruerint, pascuntur et ipsa
 
Impietate, sitim sedant molenta 3 patrando.
10
Iustorum sed candor erit ceu fidus 4 Eoum
 
Quod roseum sub mane procul scintillat et unà
 
Assurgit, radiansque Diem lucemque reportat,
 
Nec mora dum coelo superet spirabile lumen
 
Improbitas contra in tenebris palpatque, ruitque
15
Nec causam videt usque mali, urgentemque ruinam
 
Quae fili, cuncta ut fugias, mea dicta capesse
 
Auribus haec oculisque haurito ac intima conde
 
sub pectus, vitamque feres et consona membra
 
His perstans. Sed summa esto tibi cautio cordis
20
Hoc regere, hinc nam vita movet: linguaeque sequatur
 
Ne leve sit perplexa loqui, ne prava labellis
 
Concinnare: oculi insuescant sincera videndo,
 
Ac rectà compone aciem, quacumque movebis
 
Ut certum tibi constet iter, dextramque, sinistramque
25
Evita vitio ut tutus gradiare relicto.

CAPUT.V.

 
Tu mea quae dictat, Fili, Sapientia serva
 
Ac placidas fac assiduum tibi personet aures
 
Quod mea te doctrina monet ductoribus istis
30
Haud metues malo amore trahi: Sed certa fovebunt
[fol. 6v] origineel
1
Tranquillum consulta animum, quae lingua loquetur
 
Ac vero quaeque expromet non lubrica sensu
 
Illecebras sed enim vita quas advena blando
 
Instillat sermone suas facunda per artes.
5
Illa favo quamvis mellitior, atque liquente
 
Lenius unguento depromat ab ore loquelam:
 
Multa subesse tamen disces absinthia laesus,
 
Ac sensus haurire imos penetrabile telum
 
Ad mortem sic prona ruit, sic asserit orco
10
Denotum 1 quemcunque trahit, quo vertitur omnis
 
Cura domus, haud stare loco, et caligine quaeque
 
Praeverti, ne forte viam ne forte retractes
 
Eluctans, vitam ut repetas potiora sequendo
 
Vos igitur quisque haec animis advertite vestris
15
Ac ductus servate meos, tuque impia tecta,
 
Impurae illiciumque domus, Fili, omne caveto,
 
Ne meliora tuae depasci tempora vitae
 
Exteri ab ingluvie cernas, dulcemque decorem
 
Immitisque manus demum experiare rigores
20
Externos tua ne faturet 2 substantia, neve
 
Ignotus, sudore tuo quae parta, recondat
 
Ac postquam membra exhausta, effoetumque vigorem
 
Senseris, indignans tecum: Nam quis mea torpor
 
Quae mala pernicies, iterabis pectora circum
25
Obriguit? quod recta odi, quod sana monentes
 
Pertaesus, non illa animo, non auribus hausi
 
Quae consulta dabant? sic me penè abstulit error
 
Praecipitem caeca illuvie mersitque malorum,
 
Pravorum iamque unus eram numeroque, fideque.
30
Nunc igitur sorte ipse tua laetare fruendo
[fol. 7r] origineel
1
Et tua seu dulcem colat, cisterna liquorem
 
Seu gelida tibi fons scateat pellucidus unda
 
Dent potum, quosque exhuberant decurrere rivos
 
Per vicos, et aperta sine, ut vicinia latè
5
Delibet. Sed non etiam dominum esse scatebrae
 
Quemque velim, vis uni esto. venamque beatam
 
Sic habeas ut ipse fruens dicare benignus
 
Ac tua primaevo quae delibavit amore
 
Pectora, maturos satiet dilectior: annos
10
Blanda uxor, ceu cara manu quae suevit herili
 
Cerva, caput placidumque effert. qualisve tenello
 
Blanditu curam agnoscit, dominoque rependit
 
Capreolus. sic una omnes effingat amores
 
Una omnes Charites spiret dulcissima coniux
15
Turgentisque micat species quae rara papillae
 
Luminaque et sensus praedulcis inebriet, atque
 
Te tibi surripiens, faciles sic condiat annos.
 
Nam fuerit quis Nate, furor si perditè inerrans
 
Amplectare sinum magno irretitus amore
20
Externae? Numen potius reverere quod omnia
 
Pervidet. haudque oculis quidquam vigilantibus exit
 
Nulla latent concepta animi, ac facta omnia librat
 
Haec recolens nube amota quae plurima circum
 
Caligat, cernes scelerosum quemque teneri
25
Peccatoque suo implexum, propriasque per artes,
 
Ac causam hanc summam esse mali certaeque ruinae
 
Quod praecepta horrens animus, flectique recuset
 
Et rerum potius semet per inane volutet

CAPUT.VI.

30
Si dederis cui Nate fidem si sponsor amici
 
Externo: haud temerè esse puta postquam excidit ore
[fol. 7v] origineel
1
Ac captum te crede tuo obstrictumque teneri.
 
Sermone. Ergo agedum Fili quando ipse subisti
 
Hanc Sortem, satage elabi, demissus amicos
 
Ambi omnes, non ante oculis, animoque quietem
5
Visurus non ante, fide quam rite soluta.
 
Ac demum gratare tibi, ceu libera vinclis
 
Cerva nemus patrium ut repetit, qualisve volucris
 
Elusit quae capta manus vacuum aëra plangit
 
Alta petens, dulcem et nidum pullosque revisit.
10
Quid deses? non parva tibi formica veternum
 
Excutias? videri ut nullo sub principe sueta
 
Imperio, non illa nimis exercita penum
 
Provideat tamen, atque aestas quam longa, labori
 
Inde festa instans, messem sub tecta reponat?
15
Quo tandem piger usque modum stat ponere somno?
 
Ecquando demum evigilans corpusque grabato
 
Expedies? Sic nempe tibi dum stertere ad horam
 
Indulges, oculi et faciles, et membra quieti
 
Connivent; Inopina gradum festinat, et urget
20
Res angusta domi, squallorque et tristis egestas
 
Ceu rapidus venit ignota ab regione viator
 
Ante domi qui rite viae se accinxit et arma
 
Expediit, famamque sui praevertit eundo
 
Hinc ubi damna malas subiit sarcire per artes
25
Vana una subit impietas, omnisque facessit
 
Quippe pudor. tum lingua dolis aptarier ipsis
 
Queis oculis facere inde fidem pedibusque, manuque
 
Diversum dum corde movet dum incommoda mussat
 
Assiduus rixasque super procudit manes
[fol.  8r] origineel
1
Usque miser, nam perniciem sibi nescius urget
 
Nilque artes, non ulla valet cautela ruenti
 
Nempe Deo sunt ista Deo exsecratio summa
 
Sex septemve oculi sublati. subdola lingua.
5
Innocuum manus haud segnis temerare cruorem
 
Cor versans scelus assiduo : procluus 1 ad omne
 
Pes pravi conceptum animi. qui testis inani.
 
Sermone ad veri speciem componere falsum.
 
Suppositaque sciens rixa committere fratres
10
Haec Deus usque odio cuncta aversatur acerbo
 
Haec sincera Dei mens aversatur et odit
 
Tu, Fili, praecepta patris consuesce sequendo
 
Illa nec exciderint animo,quae sedula mater
 
Inculcat, penitusque imo sub pectore fixa
15
Persistant, collumque ornent radiante monili.
 
Illa pedem quocumque feras sapientia, tutum
 
Deducet, cum membra quies devinxerit; illa
 
Advigilans tutum praestabit teque sopore
 
Defunctum dulci dilectae ad munera lucis
20
Affatus inter blando renovabit amore.
 
Haec siquidem rutilant animo praecepta lucernae
 
Clarae instar, mundi in tenebris, tum dia coruscat
 
Fax legis, circum accendens lucemque, denique,
 
Ac trita vetat excedi regione viarum viae, quae
25
Ad vitam. ne quo Impurae capiaris amore
 
Neu fuco, quem lingua facit meretricis, ni aurem
 
Instillans quod cuique parens.Tu nate dolosam
 
Ne speciem sub corde sinas penetrare nec illud.
 
Blandula quod fallax iaculantur lumina lumen.
30
Rem certè lena accîdit, redigitque peculi
[fol.  8v] origineel
1
Ad frustum: graviora manent sed adulterae amorem
 
Illa ipsi, qua non aliud preciosus, adfert
 
Insidiasque necemque animae. Nam quis sibi fidat
 
Ignem impune sinu ferre aut incedere prunam
5
Posse per ardentem, laeves nec adurere plantas?
 
Non cuiquam levius, vetitum si accedat amorem
 
Ille alienum ulli nunquam tetigisse cubile
 
Esse impune sciet. Fit sanè ut inopia furem,
 
Excuset. si dura fames exciverit. ille
10
Deprensus tamen ad mulctam raptatur, et omnem
 
Fit quoque ut expendat noxa septemplice censum
 
Ast moechum non ulla adigit penuria: tantum
 
Sed vecors quod humi affigit diae omnia mentis.
 
Ergo ipsa poenam hôc anima accersitque, feretque,
15
Plagasque probrumque feret; ventura nec aevo
 
Eximet ulla Dies sceleris vestigia tanti.
 
Nempe viro irarum vis huc exarserit omnis
 
Ut sibi non desit iustum satiare dolorem
 
Ultricis poenae, quamvis ut cuncta movebis
20
Ut places incensum animum; nil mitior,alto
 
Reiicietque preces cumulataque munera, multu 1

CAP.VII.

 
Nate, mei observa ductum sermonis, ut inde
 
Instilles praecepta animo, laetusque recondas
25
His siquidem dulcis demum te functio vitae
 
Perstantem excipiet si lex mea carior ipsa
 
Quae sola aetheriae sociatur popula 2 luci,
 
Sique oculis crebra irradiet, ceu gemmeus ardor
 
Obtutum in tereti digito movet, atque sub imo
[fol. 9r] origineel
1
Sic penitus cordis penetrali vivida sidat
 
Huc insta assiduus, soror et sapientia dici
 
Cara tibi assuescat, cunctos Prudentia supra
 
Inque oculis inque ore esto dilecta parentes
5
Hae tibi ne pereas alienum insanus amorem
 
Praestabunt, utque insidiis,quas Extera blando
 
Sub sermone tegit cautus gradiare relistis 1
 
Atque hic ut relegamque artes, quibus implicat illa
 
Ignanas 2 menteis, exemplum, adverte, movebo
10
Nam vacuus dum forte adsto, secreta fenestram
 
Qua transenna tegit: Juvenum incautissimus unus,
 
(Contemplor) cordisque carens, quando aura diei
 
Praecipitat, serum incumbit tenebraeque malignae
 
Occipiunt mersare iubar, caeco ille furore
15
Irrequietus obire domum, sub lumina creber
 
Ire redire, oculos vigiles circum omnia voluens
 
Ac prodit tandem illa ornatu ut pectore spirans
 
Illecebram at praefacta 3 animo rixaeque parata
 
Rara domi, nunc prostando, nunc compita oberrans
20
Omnià, ab insidiis nil vafra immune relinquit
 
Haec illum complexa priorque ad basia currit
 
Ac faciem obfirmans, blando super addidit ore
 
Opportune equidem me dum solemnia solvi,
 
Dumque dapem geniali hodie dat victima opimam
25
Pacifera, exoptatus ades quem sedula quaerens
 
Exieram, iubare ut multus 4 recrearer amati
 
Ac demum invenisse iuvat Iam stragulo 5 molli
 
Picta toro instravi, ac coelatis tenuia fulcris
 
Vela Pelusiaco obtendi undantia lino
[fol. 9v] origineel
1
Haec super ipse tibi fragranti lectus odore
 
Suffitus, Mirrhamque Aloenque et Cumania 1 spirat
 
Ergo age delitiis ebrii dum roscida vultus
 
Aurora extulerit blando immergamur amore
5
Namque abiit peregre ille meus, nummosque crumena
 
Ad longum providit iter, reducem unde statutam
 
Ante diem frustra expaveas. Haec illa superque
 
Plurima quae fando potuit mellita labantem
 
Impulit his animum penitus, facilemque subegit
10
Ac sequitur properè illam intrò; ceu taurus ad aras,
 
It patrias, festusque choro, strepituque sequentum
 
Instantis nil mortis habet. qualisve praehensus
 
Mox rapitur fatuus, commissum ut compede dura
 
Expiet: haud secus, hic, mox ut letalis arundo
15
Per iecur acta altè venis spargatque furorem
 
Sic volucris male caula 2 perit, quae lapsa ab aperto
 
Aere suppositos adradit, nescia casses
 
Letiferos, nisi lucem una vitamque relinquat
 
Nunc igitur, Fili, haec animis advertite vestris
20
Quae moneo. nequà subeat divertere ad illam
 
Neve eius iuvet illecebrae indulgere furendo
 
Stragem illa stragem amplam edit primique potentum
 
Hinc 3 uni cecidere domus procliuis ad orcum
 
Praecipitat panditque avidae penetralia mortis

CAP.VIII.

 
Quid porro si densa hominum. vesania vulgo
 
Ingruit; amion 4 dia omnes sapientia, ubique
 
obvia pertentat? numquid vitaeque magistra
 
Clamorem doctrina intendit quemque monendo?
[fol. 10r] origineel
1
Illa etiam caput omne viarum infràque supràque
 
Insidet, illa etiam non horret compita et urbis
 
Ad portas se primam offert, praesesve coronae
 
Intonat eloquio, quin perstat quemque monendo
5
Pro foribus blandoque omnes affatur amore
 
Haec ad vos, mea cura, viri, vos alloquor inquit,
 
Nati hominum; ut qui mente inopes, qui pectore inanes.
 
Hinc sapere, ac certa discant componere lege
 
affectus vitamque, ullis nec fallier ultra
10
Commentis. nam magna loquar, nam summa recludam
 
Unde Bonum Rectumque fluant verique tenorem
 
Clarius et iusti memorans penetralia pandam
 
Nempe mihi mens vana horret, non excidet ore
 
Quod pravum aut ficta imponat quod imagine Recti
15
Ac fuerit quodcunque meum, facile, ad mea si quis
 
Attendat puro vestigia raptus amore,
 
Doctrinaeque viam planam experietur, ubi illam
 
Ingressus vos ergo opibus desistite tandem
 
Incubuisse viri, ac vitae 1 provida fundo
20
Arripite haec, avidique oculos intendite clarae
 
Virtuti, haudque auro tantum obtorpete cogendo
 
Cuncta etenim cuncta exsuperat sapientia puro
 
Praefulget splendore auri gemmisque renidet
 
Clarius, aut si quid cuiquam dilectius,illi
25
Collatum, prior illa suo excelletque decore
 
Illa ego sum, cui vera uni est, cui cuncta patetque
 
Calliditas ego faxo ut mens quodcunque volutat
 
Ad certum consulta queat deducere finem
 
Consultans valeat. doceoque ante omnia summum
[fol.  10v] origineel
1
Auctorem rerum revereri hominumque parentem
 
Hinc horrere malum ac animis deponere si quid
 
Efferat atque sui tumidos obcaecat amore
 
Inculco, ac vitii contagia quaeque recido
5
Usque monens quam linguam odi quae subdola fatur
 
Maturum est mi consilium, solidique recessus
 
Judicii penetrare, mihi est cognitio rerum
 
Est uni, ac rebus ius 1 inconcussa gerendis
 
Hisque ex me cuncta exsuperant fastigia regum
10
Et populos splendore tenent per me ora resolvunt
 
Sensa potens magnatum aperit legesque profundit
 
Ex me una populus Ductorum ut iussa capessat
 
Intentus mistoque 2 viget reverentia amore
 
Mansuetum dum sancta urget decreta senatus
15
Ipsa etiam quemcunque mei obseruantia tangat
 
Hunc redamo, me perfacilem quam mane requirat
 
Exhibeo ac praesentem opibus multoque decore
 
Quemque meum cumulare, meo nam munere claras
 
Divitias, rectumque usum prudentia fundat
20
Justitia elargitur opes usumque fruendi
 
Ecquis adhuc quos exhubero, quos prodiga fructus
 
Largior argento exaequari aurive metallo
 
Substineat? licet extremo haec antletur ab orbe
 
Et precium addiderit massam recoquendo caminus
25
Quam purum hoc, mea si spectes ad munera sordet
 
Ipsa viam quam sancta terit Justitia pando,
 
Judicio sic firma rego vestigia, praeceps
 
Ne quod ad extremum lapsa impingantve fluantve
 
Ipsa opibus tota exhuberans prudente 3 censu
[fol. 11r] origineel
1
Eveho cui pectus sancto perstimgitur 1 igne
 
Et super accumulans animo sua vota secundo,
 
vota explens.
 
Me Deus aeternum possedit magnae ego menti
5
Ante suo quam nota opere ante exorsaque saecla
 
Insedi prior omni aevo mihi summa potestas
 
Ante etiam pulcri digesta exordia mundi,
 
Condita cum nondum moles informis aquarum
 
Non vasti marium fluxus, fontesque perennes
10
Ipsa fui, aeterna aeterno prognata parente
 
Ante etiam ossamenta orbis, quam pondere montes
 
Sidissent magno collesque, atque aequora circum
 
Camporum solidoque coisset corpore terra
 
Ipsa patrique aderam, coelum ut concinnat, aquarum
15
Et spatio immenso volvendum desuper axem
 
Ut circumscribit. vasto dum fornice nubes
 
Suspenditque vagas, tempestatumque coarctat
 
Thesauros. dumque undivago sua litora ponto
 
Praefinit quae supra ausit nec tollere fluctus
20
Et sua praefini 2 stabili fundamina terrae
 
Atque ego delitiae magni verctoris 3, eramque
 
Coram ipso, mentem assiduum exhilaransque movensque
 
Blanditias. Ego pulchro etiam quem condidit orbi
 
Arridens laetorque hominum consortio et una
25
Me oblecto. Vos Fili igitur mea dicta sequendo,
 
Atque mea 4 ductu felicem discite vitam,
 
Discite praeceptis mansuescere neve monentis
 
Ulla gravis subeant unquam fastidia vultus
 
Felix ille ad me quicunque advertere mentem
[fol. 11v] origineel
1
Assiduus servatque fores, et postibus haeret
 
Adfixus, dulci doctrinae incensus amore
 
Me nactus vitamque feret placitaque fruetur
 
Mente Deo arrecta. Sed qui sese abiicit, in me
5
Delinquens, animae ille suae vim iniurius infert
 
Qui me odit, morti devotum insanit amorem

CAPUT.IX.

 
Omnipotens sibi dum ponit sapientia firmam
 
Pàlati molem, excidi jubet ante columnas
10
Marmoreas septem tum large epulasque parari
 
Delectas, geniales laetitiamque lyaei
 
Misceri pateris, ac postquam fercula mensa
 
Disposuit, famulas dimittens omnia circum
 
Celsa urbis loca clare omnes invitat et infit
15
Huc si quis vel mentis inops vel pectore inanis
 
Concedat, dapibusque meis potuque fruatur
 
His saturi ut vitam abiecto torpore prioris
 
Ducatis, certosque regat Prudentia gressus
 
Ast frustra qui quidque facit ludibria, seque
20
Obfirmat vitio, illum si meliora monendo
 
Argueris tibi contemptum et convitia tantum
 
Accerses satiusque operae sit parcere, ne te
 
Exponas ne quidquam odio. Sed pectore sanum
 
Carpendo verbis utcumque incenderis, ille
25
Hoc mage sincerum tibi respondebit amorem
 
Atque monens quantum insurges, tantum ille
 
Proficiet. Non Justitiam inculcasse pigebit
 
Justo unquam, stimuloque in eam maiore feretur
 
Est unum est ortum unde omnis sapientia ducit
[fol. 12r] origineel
1
Vera TIMERE DEUM, hoc reliquis mortalibus uno
 
Secreti sapium 1 queis sanctus pectore versat
 
Sanctus amor. vita hinc etiam tranquilla perennat
 
Annorum et serrem 2 satura dulcedine condit
5
Atque uni sibi quisque sapit sibi quisque nugarum
 
Accersit pretium cui vana elabitur inter
 
Vita Iocosque hinc illicium quodcunque cavere
 
Admoneo primamque 3 malorum, pectore verba
 
Quae fatuo mulier depromit plurima inani
10
Quanquam animo sensuque, tamen vocemque habitumque
 
Adsimilis, quem dia gerit sapientia sese
 
Conspicuum 4 locat in foribus pulcroque sedili
 
Totius ad conspectum urbis. tum subdola quemque
 
Praegressum curamque alio gressumque moventem
15
Et si quis vel mentis inops, vel pectoris ad me
 
Concedat, repetit, quae nec pellacia frustra
 
Quisque etenim illicito rapimur hic 5 suavior haustas 6
 
Fit vetitae subreptus aquae, porrectaque furtim
 
Esca magis movet at
20
Hinc miseri nec multa vident quae funera ab illa
 
Non certae illectos addicat ut illa ruinae.

CAPUT.X.

 
Nunc porro quae Regum ille augustissimus omne
 
Sermonis momentum iter 7 dicta aurea fudit
25
Perpetua et vitae statuit documenta, referre
 
Aggredior, tu luce praei tu numine firma
 
Spiritus alme tuo ac dilectae oracula gentis
 
Annue Romanas etiam resonare per urbes.
 
Haud unquam patris ulla subit praecordia maior
30
Laetitia ac natum ut claras adolescere ad artes
[fol. 12v] origineel
1
Se frugique bonae et virtuti tradere cernat
 
At contra angore assiduo enecat ille parentem
 
Sollicitam qui stultitiae se tradit inerti
 
Haud cuiquam, licet ingentes cumularit acernos 1
5
Fructus opum quas arte mala corraderit 2 at quem
 
Justitia exhuberat, nec vitae terminat usus
 
Mortem etiam mortem haec superat non iusta sequaci
 
Negligit illa unquam facilis quae vita requirat
 
Indulgere Deus, sua sed violentia, et urgens
10
Supplicium non stare usquam permittit iniquos
 
Usque fuit, quicunque dolis obterpet 3 et artes
 
Obliquas tractet tandem hunc deprendat egestas
 
Assiduumque operi venam invenisse perennem
 
Filius hic demum sapiet, qui aestate recondit
15
In Brumam: ast fervente sibi qui messe soporem
 
Indulgere potest, probro incessetur inanis
 
Devotum faciunt Justi sibi quemque morendo 4
 
Et laudes, et vota vigent: Sed blanda loquendo
 
Vini 5 tegit, ac fraudes Sceleratus pectore versat
20
Justi multi aetas famam celebrando beatis
 
Inserit: ast fucus niteat quicunque Malorum
 
Putiscet, speciosi et gloria nominis una
 
Qui vere sapiens sincero iussa capessit
 
Pectore, dum vanus respondet verba. sibique
25
Hoc tantum accersit caussando plurima poenam.
 
Confidens graditur cui mens sibi conscia recti
 
Sed Pravi ut speciosa suis dent nomina rebus,
 
Notescet tandem Improbitas meritumque sequetur
 
Qui nutu loquitur curam modo cuique facessit
[fol. 13r] origineel
1
Suspensum torquens: alius sermone laborat
 
Ac nimio involvit sese et poenae implicat ultro
 
Os iusti ut turgens 1 scatebra eructatque beatae
 
Quod vitae sensum exhilarat: Sed vertitur omne.
5
Prave oris studium violenta obtexere recto.
 
Indulgens odiis, monstrum insatiabile, lites
 
Evigilat: Sed qui placido propensus amori
 
offensas facilis quasque ignoscitque, tegitque.
 
Cordati egregio manans sapientia ab ore
10
Conspicium faciet. sed produnt cordis inanem
 
Assiduae dorso poenae ferulaeque sonantes
 
Tempore quaeque suo sapiens profertve tegitve
 
Praecepit quae mente: at qui temere omnia, palamque
 
Eblaterat, quod ubique etiam formidet abunde est
15
Divitias qui recte habeat, velut aggere tuto
 
Murorum confisus agit: sed tropida 2 egestas
 
Saepe mali sibi caussa animo, pendetque, pavetque
 
Iustus quidquid agit vitam spectatque, feretque,
 
Accumulant peccata mali accersunque 3 ruinam.
20
Secura ad vitam deducit. semita si quis
 
Sana instet rudimenta: at qui monitum omne perosus
 
Huic labor assiduo est et inextricabilis error
 
Dissimulare odium. blandisque obtexere verbis
 
Mendacis linguae est contra insanitur habenas
25
Irae effundendo per non innoxia probra
 
Usque adeo vitium proclive irrepere multo
 
Sermoni, hinc cautus ne lingua volubilis erret
 
Prudentum. freno ut linguam laxentque 4 premantque 5
 
Qualiter argenti si quis quod purius unum
30
Eligat hoc Justus puro quod fundit ab ore
[fol. 13v] origineel
1
Quodque Malus nauci est ab cordis origine prima
 
Pendet ab eloquio Iustorum turba, trahitque
 
Dulce alimentum animo: Stulto ut 1 vecordia vitam
 
Traducit, simili quam demùm fine coronat.
5
Cui favor adspirat propensus Numinis, unà
 
Divitiae accedunt purae sua namque benignus
 
Haud Deus irrequieto aspergit dona labore
 
Concinnasse dolum applaudit sibi stultus et ardens
 
Incumbit sceleri: Sed cui Sapientia cordi
10
Sana praeit consulta quibusque in rebus agendis
 
Quae mage formidat deprendent damna Malignum
 
Atque Piis sua vota facit non irrita Numen
 
Ceu turbo dominatus agris, vacuo aëre ponit
 
Desubito, sic prosperitas quaecunque malorum,
15
Sed Iustis fundata, omni nec mobilis aevo
 
Quale oculis fumus, et acetum dentibus idem
 
Seria qui Ignavo fidit mandare molestae
 
Hôc curae accedet tantum indignatio maior
 
Cui percepta boni reverentia Numinis illa
20
Secura apponet tranquillae tempora vitae
 
Morque 2 inopina Malorum annos abrumpit et aufert
 
Spem iusti quam corde fovent praecepta sequetur
 
Laetitia explebitque animum at sua quaque dolebunt
 
Magna incepta Mali vacuam evanescere in auram
25
Qui praeeunte Deo graditur, vestigia firmat,
 
Sic magis atque magis purum prensando, at iniqua
 
Versantes agitat pavor assiduusque fatigat
 
Insistit solida Iustus ceu rupe manetque
 
Aeternum stabilis: Sed non habitabilis orbis
30
Quam pateat potis Impietas reperire quietem
[fol. 14r] origineel
1
Perpetua effloret Recti sapientia ab ore
 
Sincero, sed quae pravo praetexere rectum
 
Lingua operata, sibi excidium festinat et adfert
 
Quaeque suo sensu expendit, veroque colore
5
Grata Deo Iustus, grata et mortalibus effert
 
Os pravo assuetum, quaeque et perversa profundit.

CAPUT.XI.

 
Turpia fallaci captans compendia libra
 
Ille deo exsecratus, at hunc oculo aspicit aequo
10
Appendit quod cuique suum qui pondere Iusto
 
Ut tumidos animus fastus conceperit, una
 
Turpis adest infamia, sed demissior ut se
 
Quis gerit hòc proprio exsplendet sapientia honore
 
Rectos integritas sua tuto in tramite vitae
15
Constituit, deducitque, at versutia iniquis
 
Accersit sua perniciem. Cum dextera tandem
 
Incumbit scelerum vindex, opulentia nulli
 
Perfugium est, sed ab ipsa 1 Iustitia morte
 
Eruit. O purum si quis concepit amorem
20
Iustitiae, praeit illa viam, laetoque secundat
 
Successit. 2 Mali ut Assiduo impinguntque, ruuntque
 
Se Iustus sincerus agens discrimina quaeque
 
Expedit Instabilis vitae, dum perfidus, exlex
 
Fraudibus ipse suis demum capiturque ruitque
25
Ut flatus vitam scelerato desinit, illa
 
Spes quamcunque animo versabat defluit, una,
 
Quamque brevis longa de posteritate fovebat
 
Numinis excandet tandem ut patientia Iusto
 
Providet effugium, dum saevit plaga, malumque
30
Substituit, poena ut merita iustam expleat iram
[fol. 14v] origineel
1
Pectore qui ficto verbis quae plurima fundit,
 
Pervertit perditque sibi qui praebeat aurem
 
Sed iusti arte sua quaevis discrimina vincunt
 
Laetitiae est populo dum floret Iustus et idem
5
Exsultat quando excidium spectatque Malorum
 
Iustorum ductu quem Numen prosperat amplum
 
Publica res faciet profectum, eademque ruinam
 
Sensura est ubi garrulitas dominatur inanis.
 
Ille alium quisquis contemnere suetus inanem
10
Pectoris hic sese prodit sed continet ille
 
Se tacitus quem multa virum experientia fecit
 
Huic male secretum, qui se componit ad artes
 
Obliquas, credas, Gerro idem, ast ille tacere
 
Quidque potest cui cana fides praecordia versat
15
Vis populi expers consilii nutatque, caditque
 
Ipsa gravis sibi sed stabilis res publica, abundans
 
Consilio, motumque omnem in conculsa 1 retundet
 
Ille fidem externi dederit qui nomine semet
 
Obstringit curae ac damno, Tranquillus [-agitque] ad 2 ille
20
Qui pactis aliorum se immiscere perosus
 
Omne feret punctum sexus cui gratia ab ore
 
Blanda verecundo mulier, Fidentia quantum
 
Illa viris quae acquirit opes, nomenque verendum
 
Propensus pietati animam dulcedine habetque
25
Ipsa 3 suam assidua: sed cui mens effera vitam
 
Ipse sibi ipse aliis crudelis vexat et angit
 
Qua mole studioque instet qui pravus inanem
 
Fallet opus, sed iustus erit, ceu credita reddit
 
Semina cui non vana seges cum foenere largo
30
Sic tibi Iustitiae ductit 4 certissima vita
 
At mortem excersit 5 viti*o* qui adsixus 6 inhaeret
[fol. 15r] origineel
1
Summè horret comenta 1 Deus fallacia cordis
 
Versuti. ast illi est animo, facta omnia si cui
 
Candida respondent purae penetralia mentis
 
Per plures transmissa manus securior hoc fit
5
Impietas. poenam haud tamen evasura promentem
 
Hacque intactus erit Iustus Iustique propago.
 
Ceu suis immundae rostro dependet inauris
 
Aurea talis erit mulier lectissima quanquam
 
Insigni forma pulcrae si mentis inanis
10
Iustus nil animo, nil votis praeter honestum
 
Concipit inque bono assiduo est: contra Improbus 2
 
Ipse sui, quidque indignans speratque movetque
 
Est sui cui venam velut effundendo perennem
 
Haud minus adcressit 3 cumulus: Sed qui sibi fraudi est
15
Iniuste parcendo, huic nil quam sordida egestas
 
Dùm bene vult aliis animus perfunditur ipse
 
Laetitia ac qui inopem saturat velut imbre profuso,
 
Imber erit, cui larga subest vago ab aethere origo
 
Abscondens quae iusta offert alimonia tellus
20
A cunctis maledicta feret: Sed tempore iniquo
 
Ducendens 4, laude ac votis cumulabitur unus
 
Quisque Bono Invigilans perquirit quae sibi, quaeque
 
Conducant aliis mutui ad commercia amoris
 
Sed quae damna malus aliis sibi fabricet uni
25
Corruet instabileis sibi qui fundamina ponat
 
Divitias: Sed Iustus erit ceu frondium honore
 
Quae fundata alte felix progerminat arbos
 
Res si cui confusa domi, porro aspice inanis
 
Tandem aurae possessor erit. servusque futurus
30
Qui nil pensi habeat illi cui provida cura est
 
Ut fecunda arbor Iustorum est vita suumque
[fol. 15v] origineel
1
Producit fructum sanae exemplaria vitae
 
Ac lucrari animas demum sapientia summa est
 
En Iusti haud commissa ferunt Impune, quid illis
 
Qui sceleri indormire audent, ausumque patrare,
5
Num possunt etiam sibi deses fidere Numen?

CAPUT.XII.

 
Quisque doceri ardens alis subvectus amoris
 
Ad verum sese et penetrat, sed bellua si quis
 
Quamque aversatur vocem, vultumque monentis
10
Vis 1 pius ab ductu dependet Numinis, unde
 
Almam animo requiemque haurit, sed qui sibi fidit
 
Rimando, involvit sese errorique maloque
 
Haud stabile hoc fuerit, sibi quod posuisse videtur
 
Impietas fundamentum at radicibus altis
15
Vim Iustus stat contra omnem, cressitque 2 viretque,
 
Digna corona viro est mulier quae fortis honorem
 
Laetitiamque afflans, sed quae probro atque rubori est
 
Illi occulta etiam consumit tabe medullas.
 
Quidquid mente agitat Iustus sibi ponit honesti
20
Ante oculos speciem, huc tendit. sed parturit omne
 
Pravorum studium loqueos 3 tricosque 4 dolosque
 
Quae fucata mali concinnat 5 plurima, purae
 
Insidiae, vitamque petunt, quas pectore rectus
 
Detegit 6 evadetque omnes sincera loquendo.
25
Desubito ut concussa ruit non lapsa resurget
 
Prosperitas quaecunque Malorum, ast laeta, urgensque 7
 
Iusti innixa domus stabit fundamine certo
 
Accrescit laus clara viris quantum inclyta virtus
 
Consilia exertat sese per provida: at ille
30
Contemptus cui mens distorta et pectus inane est
 
Est cui servitium quantum usus poscit et idem
 
Se demissus agit, quanto hic praestantior, ac qui
 
Se Iactat dum dura domi penuria at urget 8
[fol. 16r] origineel
1
Quin Iustum pecorisque sui quod vita requirat
 
Afficit; at si quando Malos miseratio tangat
 
Attende hic veritas mediam se admiscet et effert
 
Iusta suo tellus cultori exercita fundit
5
Vitam unde exsaturet, sed qui torpentibus addit
 
Se socium ipse etiam se prodit pectore inanem
 
Impius ipse malo Implexus, passimque malorum
 
Congeriem ingruere exoptat. Iusti interim ab alta
 
Radice exhuberant fructus aliisque sibique
10
Impius effreni lingua exsecranda profundens
 
Ipse malo illaqueat semet: Sed Iustus ubique
 
Se sincerus agens quaevis discrmina 1 vincit:
 
Composita efficiet lingua ut mens conscia recti
 
Laetitia cumuletur. Sic benefacta suoque
15
Tempore ad auctorem multum cumulata revertunt
 
Vir vanus facile ipse sibi facit omnia recta
 
Quidquid agat sed non sapiens fastidiit unquam
 
Consilia ex aliis capere atque pericula rerum
 
Vir vanus ut primum conceperit iram
20
Toto illam vulltuque effert, sed continet ille
 
Qui cautus se multa etiam quae indigna premendo
 
Cui cordi est sincera loqui, recta omnia defert
 
Iustitiae fundamentum: Sed falsus id unum
 
Testis agit, veri ut referant sua verba colorem
25
Est sua qui vibrat velut ensem verba adigitque
 
Qua pote mucronem infestum lenique Sophia
 
Instillat sermonem 2 affatuque medetur
 
Veracis linguae nullo constantia nutat
 
Tempore sed fallax non artibus omnibus ullum
30
Clarae sufficiat momentum ferre diei
 
Qui mala procudit mussans, praecordia eidem
[fol. 16v] origineel
1
Foeta dolo, irrequieta; at mens profunditur alma
 
Laetitia, ad placidam quae promovet omnia pacem
 
Non mala quae exercent vitam ad caput omnia Iustum
 
Sic quoque pertingunt: Sed Iniquis vita profunda
5
Colluvione omnis teritur demersa Malorum
 
Subdola labra Deus summe exsecratur et horret
 
Atque in eo requiescit amor, cui e pectore puro
 
Verba fluunt, verbis et consona facta sequuntur
 
Novit quaeque etiam Prudens perspecta tacere
10
Qua tempus, qua resque ferat. Sed futile ubique
 
Erumpens stulto conclamat mentis inanem
 
Vir operi incumbens strenuè dominusque futurus
 
Idem aliis demum, ast aeternum serviet, artes
 
Torpor ad obliquas si quem male suadus 1 adegit
15
Anxietas nimia ut pervasit corda, cadunt et
 
Una animi at praesens laetarum ad nuntia 2 rerum
 
Laetitia exsiliunt laxis praecordia fibris
 
Est etiam externa in vita dignoscere Iustum
 
Praestantem reliquis. Pravorum ut vita volutat
20
Errore assiduo, tantum impingendo, ruendo
 
Ille suam haud torret capturam quisquis adeptus
 
Arte mala, sed sedulitas sin cera 3 parandis
 
Divitiis punctum omne feret, punctumque omne fruendis
 
Iustitiae ductus vita est, haudque accidit unquam
25
Qua tulit illa pedem, Mors ut Vestigia ponat.

CAP.XIII.

 
Filius ille mihi sapiens, documenta parentis
 
Cuius vita refert dilecti, at futilis omnia
 
Lusui habet, monitusque graves et seria verba
30
Sensu animam reficit dulci vera esse loquutum 4
 
Quaeque saluti aliis: vita impurique quod optant
[fol. 17r] origineel
1
Quod spirant, ipsa immò anima est violentia tantum
 
Qui linguam Cohibet sano moderamine, servat
 
Idem animum tranquillum; at prostituentibus illam
 
Mens erit irrequieta et consternatiò ubique.
5
Desidet ignanus 1 voto secum omnia captans
 
Re vacuus: sed cui solertia vivida cordi est
 
Unguine vita hilari veluti perfusa nitescit.
 
Ut vanum sermonem horret sic Iustus ab illo
 
Intemeratus erit: sua sed mendacia demum
10
Efficient putere Malum inficientque rubore
 
Iustitia ipsa virum, cui pura est vita tuetur
 
Securum ast non Improbitas [-tantum eluditque ruitque] Infida quod urget
 
Mens mala perficiet coepta eludetque malorum
 
Securum incolumem, mens ast obliqua quod urget
15
Eludit tantum Improbitas tantum eluditque ruitque
 
Eludit tantum Improbitas infida: sed hic ne
 
Externa imponat facies, sunt qui omnium egeni
 
Divitias iactant sunt quos opulentia nullo
 
Quamvis magna facit tumidos assurgere fastu
20
Quin et opes sua habent incommoda, Nempe videre est
 
Censum amplum vitae redimendae expendier omnem
 
Securus dum vivit inops expersque minarum
 
Iustorum e vita splendor qui lumine pulchro
 
Effulget magis atque magis: vitaeque Malorum
25
Quod micat exiguum tantum languetque peritque
 
Rixarum huic seges ut fastus mentem occupat, atque
 
Praecludit rationi; ast illi sapientia praesens
 
Qui nisi consulto nihil inceptatque movetque
 
Per vanas properata artes opulentia nulli
30
Commansura diu: sed quae congesta labore
 
Assiduo, Ingentem paulatim fundat acernum 2
 
Excruciat suspensum animum expectatio, quando
[fol. 17v] origineel
1
Differtur, contra ut praesens id adesse quod optat
 
Ceu reficit fructu geniali ex arbore vitam.
 
Se facit ipse reum audito sermone salubri
 
Qui ludibrio habet: sed qui praecepta veretur
5
Ne placidi idem animi larga et mercede fruetur
 
Quod monitu inculcat sapiens est vena perennem
 
Quae vitam vitam scaturit Pestatque 1 docendo
 
Sedulus horrendae qui evadas retia mortis
 
Ingenium rectum quod promit gratia totum est
10
Alliciens animos, sed qui ab ratione recedunt
 
Quidquid agant suberit durum atque inamabile quiddam
 
Vir cautus quidque ut moveat circumspicit ac nil
 
Quam summa ratione facit Stupidusque quod urget
 
Id mage diffundit vacuae delicia 2 mentis
15
Ipse malum accersit sibi, qui mandata malique
 
Exponit. sed qui verax sibi credita corde
 
Sincero peragit sibi fert aliisque salutem
 
Pauperies probrumque prement quem ponere vitae
 
Fraena vagae pigeat: digno at cumulatur honore
20
Qui sanus monita observans animoque recondit
 
Mens bona recte optat, grata et dulcedine quidque
 
Respondet votis contra ut confusio stulto est
 
Qui vicio immersus, vinoque 3 recedere abhorret
 
Qui sectari ardet Sapientes proficit una
25
Discendo sapiendo, at si quis ad omnia stultis
 
Applaudit sensim evadet deterrimus idem
 
Peccantem Impietas premit indefessa, malisque
 
Obruit; at Numen larga mercede beabit
 
Cui Recti Studio sincerum pectus anhelat
30
Quae bene possedit Pius ad natosque, nepotesque
 
Heredes transmittit: opumque ([-nescitque recondit] quod anxie acervat
 
Impius, id Iusto tandem (nescitque) recondit
[fol. 18r] origineel
1
Fitque viri ut tenuis bene cultum alimenta novale
 
Sufficiat largo proventu, ac saepe videbis
 
Excitumque opibus qui norma nesciat uti
 
Est odium in sobolem si quis coecusque nimisque
5
Indulgens, sed non patrium mentitur amorem
 
Maturasse manum audacem removendo, serendo
 
Quantum anima exposcat sumit vir iustus, eamque
 
Exhilarat satiatque, at non saturanda Malorum
 
Immensa Inglumes 1, quidque ut glubantque 2 vocentque

CAP.XIIII.

 
Quae sapiens una ante alias, sustentat et auget
 
Florentem, excultamque domum sed femina inanis
 
Corde sua ipsa manu deses subverterit omnem
 
Qui nil molitur nisi Recti conscius, ille
15
Ille Deum reveretur: sed qui spectat ad artes
 
Quidquid agit, pravas contemptor Numinis idem
 
Sermonem stultorum adverte, haud desinet usque
 
Protuberare aliquid tumidi, Sapiensque quod effert
 
Sedatatque 3 venit mente, incolumemque tuetur
20
Sedula defuerit si cura, boumque labores
 
Non proventus erit: sed ubi infatigabile robur
 
Taurorum incumbet, superabunt horrea messes
 
Sincerus Testis non re, non tempore mutat
 
Ab vero revocans aciem Sed falsus ad aptat 4
25
Se rebus lingua variat mendacia promit
 
Derisor nequidquam instat sapientiae adire
 
Templa sibi haud reseranda: ast huic sponte illa patebunt
 
Qui recto mentis cursu vestigia ponit
 
Stultorum, moneo, adspectu te subtrahe, ne quid
30
Inficiat, normamque teneto, verba notare
 
Si nullo sensu, si incircumspecta profundunt
 
Prudenti eximium hoc, quidquid molitur, ut ante
[fol. 18v] origineel
1
Pernoscatque, probetque: at stulti quid libent 1 urgent
 
Insolitum, ignotum. huic2 error, confusio, fraudes
 
Ludificant delicta sibi sua stulti, et in illis
 
Inter se applaudunt: sed quae sine faece voluptas,
5
Quae pure placeat, Rectis ea pectore tantum est
 
Cordi autem non unquam animi mentitur amaror
 
Quidquid dissimuletur, sic nec gaudia mentis
 
Pectora quin penetrent, vis nulla externa retardat
 
Qua cura, qua mole domum struat Improbus
10
Firma diu, sensumque 3 ruit, quocunque proborum
 
Sub tecto res laeta viget florenque 4 perennat
 
Est sibi qui assentans, quidquid movet, omnia recta
 
Ipse facit sibi, sed finem observando videbis,
 
Vita omni horrendae delabi in vincula mortis
15
Est altum qui corde premat, ridendo dolorem
 
Sic rerum incerta est facies et gaudia tandem
 
Illa ad tristitiam demum simulata revolvunt
 
Quod vita mereat vir refactarius 5 usque
 
Ad satiem accipiet: Bonus ut fructuque fruetur
20
Quem largita ferent ab amico Numine Dona
 
Nil Incautus habet pensi, facile omnia credit
 
Et facit: ast Prudens maturat, singula secum
 
Versando, gressumque nisi ad perspecta movebit
 
Qui sapit, et peccare horret, timidusque recedit
25
Pravi ubi quid subolet. Stultusque interritus infert
 
Se medium vitioque audet sperare quietem
 
Qui praeceps irasci, idem committere promis 6
 
Stulta, irridenda, ac cumulans retirendo 7 furorem
 
Nil melior passimque odio incessetur acerbo
30
Ignavo studii fructus res frivola tantum est
 
Possidet hanc: Prudens sed quam sibi congerit illi
 
Quantum illustre caput diadema scientia honorat
[fol. 19r] origineel
1
Usque adeo pravos etiam ut procumbere cernas
 
Ante Bonos mitesque, ac sceleratum ad limina Iusti
 
Non tolerandum olim videas demittere fastum
 
Sed quid adhuc non caecus amor, vir pauper
5
Sit vicino odio, locupleti et turba faventum
 
Quaque pedem ille ferat latus ad fastidia claudit
 
Se involvit peccato alium qui despicit: at qui
 
Propensus misereri, deiectumque levare
 
Munificamque Dei dextram sibi sentiet idem
10
Nonne sibi imponunt ipsi qui mente volutant
 
Quae prava? Ast oculis cui-cui obversatur honestum
 
Sentiet hic quid sancta fides quid gratia praestent
 
Ex opera quacunque tamen labor haud sine fructu
 
Omnis abit. sed cui teritur per inania tempus,
15
Verborum, sola huic super est penuria rerum
 
Tempora ceu radeat 1 circum ardor gemmens 2, hoc sunt
 
Divitiaeque suae sapienti, Stultus ut amplas
 
Sed numeret sibi persimilis stultusque manebit
 
Verax testis agit, mentes ut liberet omni
20
Quod perplexe angit: Sed cui fallacia cordi
 
Conspicat 3, fucat fraudes mendacia nectit.
 
Sancta Dei cui mente sedet reverentia, recte
 
Confidit, tanto immotus fundamine, quin et
 
Posteritatem idem spe non fallente sequetur
25
Illinc quin etiam scaturit ceu fonte perenni
 
Limpido inexhausto, vita haec quae certior arcet
 
Praecipitem horrendae delabi in retia mortis
 
Celsa nihil magis illustrat fastigia Regum
 
Quam populo affluere ut contra dum deficit, haud res
30
Firma diu pavor invadit, fastusque labascunt
 
Irarum parcus, tanto hoc opulentior usu
 
Cognitioneque erit rerum: praecepsque furore
[fol. 19v] origineel
1
Nil aliquid, quam ad lucem effert se cordis inanem
 
Cui mens in melius capit omnia, et omnia lenit
 
Huicque colore suo florescunt vivida membra
 
Invidia ast lenta depascit tabe medullas
5
Cui tenuem opprimere est ludo, probro afficit eius
 
Factorem: sed qui miserans succurrit egeno
 
Communem ille patrem grata reverentia honorat
 
Fluctuat improbitas semper mentisque quietem
 
Non patitur Iustus contra inconcussus in ipsa
10
Morte etiam, assultumque omnem fidendo retundit
 
Cor bene Compositum, placitam sapientia sedem
 
Dia habitat, Stultorum eadem interiora movetque
 
Seque facit sentiri, instans pungendo minando
 
Iustitiae cultu gentis res floret et ampla
15
Incrementa facit: sed recti ubi norma recessit
 
Peccato populi haud etiam miserando vacabunt
 
Prudentem in famulum propendet gratia Regis
 
Multa sui: contra ut magnam in se commovet iram
 
Qui Domino ignavus suffuderit ora rubore

CAPUT.XV.

 
Responso molli et claro, residere videbis
 
Iam commotum animum: contra exardescere in iras
 
Verba ubi commentis distorta, implexa ferentur
 
Quae percepta gravi sapiens sermone profatur
25
Qui rebus spendorem 1 addit: sed futile stulti
 
Re vacui tantum blaterant et inania verba
 
Omnipotentem oculum tibi qua te cunque movebis
 
Praesentem esse Dei scitò, observare piorum
 
Omne animi momentum, omne observare malorum
30
Illa arbor vitae est, quae sana, animusque 2 levamen
 
Lingua adfert: sed cui studium pervertere quidque
 
Incessit, tantum ille animos dispergit et angit
[fol. 20r] origineel
1
Stultus quin etiam pàternam reiicit amens
 
Disciplinam: at qui monita attenditque sibique
 
Applicat, hic idem nisi cautè nilque movebit
 
Cuncta domus Iusti ad vitam quibus usus, abunde
5
Conditque, promitque: at opes quas impius amplas,
 
Diffusas, numerat, tantum afflictatio mentis
 
Huc spectat Sapiens, omni ut sermone, sibi quod
 
Perspectum late disseminet, utile vitae
 
Quodque movet stultus cordisque ab origine pravum est
10
Impuris quàm lecta cadat sacram hostia ad aram
 
Detestatur eam Deus: at propensa voluntas
 
Exaudire preces Recti quas pectore fundunt
 
Nempe Deus vitam impuram aversatur et odit
 
Atque benignus eum aeterno amplexatur amore
15
Iustitiae cui cura animo, est ad recta sequaci
 
Poena premet, si quis recto de tramite deerrat
 
Corripiens, sin quis praefractus et omnia temnit
 
Quid maneat? dirae nisi labi in retia mortis?
 
Quod terra obruitur, demum in terramque liquescit
20
Nil minus ante Dei est oculum et debitemus 1 eundem
 
Corda hominum penetrare etiam sensusque latentes?
 
Illum etiam qui recta monet, quique instat amice
 
Derisor tamen haud redamat, nec futilis idem
 
Qui se plus sapiant unquam consortia quaerit
25
Cor gaudens frontem exporgit, faciemque serenat
 
Laetitia corque ut premitur moerore, dolore
 
Spiritum et una angi vultus demissio prodit
 
Vir qui corde sapit, quaerit cogitando, loquendo
 
Quidque sua ut statuat ratione: at frivola sat sunt
30
Excordi hinc sermonem hinc ducit pabula menti
 
Abiecto qui animo sese angit tempora vitae
 
Aerumnosa trahet: Cordato at defluit aetas
 
Quam sibi quamque aliis ceu per convivia ducit
[fol. 20v] origineel
1
Vivitur ac melius parvo, reverentia si cui
 
Mente Dei, in mente et requies quam divite censu
 
Si curae aeternum, si perturbatio menti est
 
Et potius demensum olerum in consortio amico
5
Lautitiâ vitae mensam ut cumulesque Iuvenii 1
 
Carne saginati, si rixa, odioque laborat
 
Incendi facilis, rixae se immiscet eamque
 
Asperat ast qui animo plaudus 2, qui tardius ad iram
 
Commotosque alios, adventu, et iurgia sedat
10
Quod tandem Piger aggreditur, ceu veprium acuta
 
Obiice deprensus nihil expedit: at sua Recti
 
Sic obeunt alacres, via ceu quos regia ducit
 
Qui sapit idem etiam studet exhilarare parentem
 
Dilectum. Stultusque licet provectior annis
15
Sollicitae haud parcit curam contemnere matris
 
Excordes sat habent, mulieri 3 gaudio inani
 
Sed prudens, non quidque animo admittitque facitque
 
Omne prius statuens momentum examine recto
 
Vanescunt concepta animi, ni robore fulta
20
Consilii, et secreta manent: atque haec ubi abundant
 
Res demum laetae assurgunt, validatque 4 perennat 5
 
Gaudium habet tacito Cordatus pectore ubi apte
 
Respondit. Rerum quid enim praestantius, aut quid
 
Dulce magis, sermone, suo qui tempore promtus?
25
Ad vitam via quae ducit sursum aspicere instat
 
Hac qui mente sagax, avidus supera alta capessit
 
Illam horrens quae mortem adfert tenditque deorsum
 
Munimenta domus, sibi quae erexere superbi
 
Mortales, Deus evertit: sed limitem agelli
30
Elingui 6 viduae, haud tutor sinit ille moveri
 
Pravorum concepta animi, aversatur et horret
 
Cuncta Deus: sed quae sinceri mente volutant
 
Sermo etiam promus mentis gratissima eidem.
[fol. 21r] origineel
1
Caecus amor quaestus quem turpia ad omnia raptat
 
Seque domumque suam turbat: vitàque fruetur.
 
Securà placità, quem nusquam munera flectunt
 
Haud iustus temere os aperit, secumque priusquam
5
Respondet multum expendit praecepsque Malorum
 
Lingua, scelus scaturire, effundere noxia verba
 
Demersum vitiis odit , longèque repellit
 
Huc facilis praesensque Deus reverentia iusti
 
Cui cordi est auditque preces, et vota secundat
10
Laeta oculis lux dum radiat, sudumque Diei
 
Cor una sese exporgit: sic auris ut haurit
 
Gratum animo, omnis succo almo compago rigatur
 
Qui monita, ad vitam ut faciunt, licet acria nunquam
 
Fastidior 1, potis et placidam demittere in aurem
15
In coetu huic locus, Inclyta quem sapientia honorat
 
Disciplinam omnem exosus, qui et tendere contra
 
Abiicit idem animam. sed vere possidet ille
 
Qui patitur reprendi, avida et quaeque imbibit aure
 
Hoc quo vita sapit, una est reverentia summi
20
Sancta Dei Sic ulla prius nec gloria, mentem
 
Quam placidamque humilemque Deo submittere Discas

CAPUT.XVI.

 
Mortales multa ut secum versentque, parentque
 
Plurima disponendo, Dei fit munere, ut ista
25
Quae concepta animo verborum gratia adaequet.
 
Quisque sibi sua pura facit, sibi comprobat ipse:
 
Est sed qui expendit penitus, qui lance secreta
 
Ille Deus, qui imi penetratque recondita sensus
 
Si tibi quidquid agis, stat fixum, Numine ab uno
30
Successum pendêre, uni committere recta
 
Sic tibi erunt concepta animi, nec vana dolebis
 
Immensa ut pateat maiestas, omnia condit
[fol. 21v] origineel
1
Conservat, movet, Omnipotens, torporque malorum
 
Huc etiam, ut cum tempus adest iustam expleat iram
 
Omnipotens elatum animo aversatur et odit,
 
Perque manus licet accepta, hoc securior et sit
5
Contages, tamen haud unquam impunita manebit
 
Eluitur quod inique actum, amplexando benignam
 
Sinceramque, Deo, vitam, adspirante. Malumque
 
Vitare, exhorrere, Dei reverentia praestat
 
Cuius vita Deo placita est, quaecunque movebit
10
Quicquid et inceptet, praesens huic Numen amicum
 
Paucula quae fruitur, mens cui sibi conscia recti
 
Divitiis potiora aliis quam splendida, ut intus
 
Fraude mala haec domi et cumulare, tenere, remordet
 
Mens sibi proponit quaecunque in rebus agenda
15
Versans, disponens, quorum eventura, Deus quae
 
Arbiter annuit, et successum numine firmat
 
Quisquam haud divinando animi penetrare 1 retrusa,
 
Eloquii ut maiestas, quae Regis detonat ore
 
Huicque suo non Iudicium unquam pondere aberrat
20
Quid circa trutinaeque usum, facilisque libellae
 
Committas, qui aequi vindex. observat opusque
 
Ceu suum habet, quae marsupium tua pondera servat
 
Regibus est, haudque immerito exsecrabile quidquid
 
Impium et impurum, quid enim potiore potenti
25
Iustitiâ solium excelsum fundamine firmet?
 
[-Ac] Hinc iisdem placitumque, oris si consona menti
 
Sermo effert sincerus, eum amplexantur amore
 
Qui loquitur, Recti sibi quod mens conscia dictat
 
Qualiter irruerint si quem undique nuntia mortis
30
Tale legas Regum in facie excandentium: at illa
 
Est qui tractando Sapiens corda effera placat
 
At contra facies cui claret regiâ: et que 2
[fol. 22r] origineel
1
Ceu vita exoritur, tale amplectique 1 favore,
 
Ceu cadit expectatus humor sitientia in arva
 
Possessor fac clarae ut sis sapientiae, et illa
 
Tum capies, quam puro auro praestantior et quam
5
Rerum usus praestat, supra argentique valorem
 
Hoc via habet Rectis quae trita, recedere pravi ut
 
Qua subolet species, animae et qui continet aestus
 
Instituit, servatque idem recte omnia vitae
 
Observa, fastu occepit quis tollier, eius
10
Ut status inde labet tumidusque ut spiritus haud se
 
Iam capit incumbentem una cernesque ruinam
 
Quam melius mente placida esse: humilemque teneri
 
Cumque Dei mansuetis, quam socium esse superbis
 
Elatis spolia ampla etiam partirier unà
15
Seria qui attendit placidus, qui percipit, haurit:
 
Dulcem idem sentit fructum, ac ab Numine pendens
 
Inque uno mentem firmans, idem ille beatus
 
Sagaxque, gnarusque audit, qui pectore, non qui
 
Ore sapit: sed ut internam ad Sapientiam, adestque
20
Suada labris illum et doctrinae gratia honorat
 
Qui pollet recto intellectu, hôc possidet idem
 
Ceu scatebram vitae: at stolidis, studioque operâque
 
Qua sese exercent, tantum est dementia inanis
 
Suppeditat bene mens cogitans affarier omnia
25
Posse sua 2 sensu, labris suadaeque medullam
 
Indit doctrinaque alios seque instruere unà
 
Delicium placiti est sermonis, quale liquentis
 
Aerii dulcor mellis reficitque animam ipsam
 
Hinc penetrat totam ad compagem adque ossa levamen
30
Est sibi qui indulgendo facit sibi et omnia recta
 
Quod cogitet quod agat extrema adverte videbis
 
Amictant 3 oculis gravido dum pectore fraude
[fol. 22v] origineel
1
parturiunt lingua adloquitur mellita favorem
 
Inventum ut iam consilium meditata patrandi
 
Canities talis veneranda, ut tempora circum
 
Effulget diadema: atque hunc qui affectat honorem
5
Iustitiae studiam 1 securo tramite ducet
 
Robore praestanti, tamen est praestantior, iram
 
Qui cohibet, manisque 2 animo dominarer3, atque
 
Expugnasse manu validis cincta oppida muris
 
Non ita fortuito sortes mittuntur in urnam
10
Nec temère est quodcunque exit. Nam ut cetera Numen
 
Eventum hîc etiam placidum sibi providet idem

CAPUT.XVII.

 
Buccea quam melior vel sicci panis ubi unà
 
Pax et amor: quam inter rixas et iurgia quanquam
15
Victima opimâ aedes plenae et indore 3 culinae
 
Se prudenter agens Famulus, dominatur herilem
 
Ingnatum 4, domui probrosum. Idemque peculi
 
Eveniet partem ut capiat ceu ex fratribus unus.
 
Argentumque, aurumque suâ ut bonitate intescat 5
20
Excoquitur fornace Deus [-ad] sedenim Deus est qui
 
Explorat, retegit penitus penetralia cordis.
 
Qui promptus mala, damnum infert, mendaciaque haurit
 
Verba avidè. Mendax quantum facili imbibit aure
 
Illa etiam, quae perniciem quae incommoda portant
25
Qui tenuem ludibrio habet: probro afficit ipsum
 
Eius factorem ac impunè haud cesserit ulli
 
Exsultasse alios premerent cum tempora dura
 
Nati natorum series quàm longa, corona est
 
Maiorum capiti affulgens sobolique vicissim
30
Grandaevorum etiam genitorum gloria claret
[fol. 23r] origineel
1
Gaudia composita, ut loquitur vir perditus. haud fers
 
Indignare et quid fallax si in Principe sermo
 
Nomina qui praeclara audit, magni atque benigni?
 
Munera sic oculos perstringunt omnem ut habentis
5
Obtutum in se gemma tenet. cuncta ille Datoris
 
Qua verset rem cunque ad mentem intelligit, aptat
 
Qui tegit alterius delictum, hic serio amorem
 
Percolit: at si quis commissa inculcat et urget
 
Intimum erit tandem 1 aversum ut reddat amicum
10
Non si vel centum plagas infligis, inanem
 
Pectore concutiens 2, cordato ut si acria verba
 
Ingeris increpitans imis sic sensibus urit
 
Ah tantum mala procudit quicunque rebellis
 
Securusque Dei: at non vindex dextera decrit 3
15
Saeva in eum (quaquà illa iustet 4) laxare ruinam.
 
Occurras ursae potius magnam incitae in iram
 
Abreptis catulis: quam stulto, utcunque recursat
 
Stultitia utque impunè etiam exercere licebit,
 
Qui vitio tantum insuevit ut bene facta rependat
20
quaecunque5 accepta malo: malum et hunc non deseret unquam
 
Dira lues domuique 6 pariter, prolique futurae
 
Sic initus litis gliscit velut aggere aperto
 
Tantillum trahit unda undam irrevocabilis: at tu
 
Disce ante aestus quam superet, desistere rixa
25
Iniustum quisquis iustum pronuntiat atque
 
Iustum itidem adficto damnat qui nomine Iniqui
 
Ambo etiam sunt magna Deo exsecratio iidem
 
Ad quid erit si stulto adsint externa parandae
 
Possideat veluti pretium Sapientiae ut intus
30
Cuncta animi stupeant et sensu et pectore inani?
 
Verus amicus is est demum qui perstat amando
[fol. 23v] origineel
1
Non rerum vice permotus. enique 1 aspera amorem
 
Accendunt magis et frater ceu enascitur illi
 
Ille mihi demens qui dextram porrigit ultrò
 
Obstringitque fidem non circumspectus amici et
5
Ad nutum, prius exoret, spondera 2 paratus
 
Quisquis amat lites, amat et discordia nasci.
 
Quique placens sibi iurgando, invenisse superbit
 
Vaframenta, astus idem accersitque ruinam.
 
Ille bonum adsequitur nunquam, cui pectore nil est
10
Sinceri nil rectum agitat. Ruit in mala quisquis
 
Ore aliud profert, aliud dum mente volutat
 
Qui stolidum genuit, natum sibi sentiet idem
 
Moerorem assiduum non dulcia gaudia vitae
 
Sperent qui Sobolis stultae 3 inanaeque 4 parentes
15
Corde hilari bona fit membris medicina sed angor
 
Quando animo est videas vel compactissima solvi
 
Corpora tabem ossa exsiccare haurire medullas
 
Dona sinu dilata oculto 5 clauculum 6 et aufert
 
Iniustus iudex, malè dum meus 7 conscia Iuris
20
Rigorem aeternum turpi incurvatque favori
 
Prudenti praesto est sapientia, et hinc sibi promit
 
Quod poscat res consilium: at sibi ad omnia stultus
 
Somniat auxilium 8 extremo ab cardine mundi
 
Perpetua est natum obstolidum 9 indignatio
25
Quae mentem varie exercet. Nusquamque remittit
 
(Hinc etiam) matris curas intendere maeror
 
Est etiam multare nefas, ubi criminis absit
 
Delictum magni Reges quid plectere summos
 
In populo causa in iustâ laudemque merente?
30
Qui circumscriptè loquitur rem intelligit idem
[fol. 24r] origineel
1
De qua agitur sic omnem animi qui continet aestum
 
Ille potest rerum meditando extundere causas
 
Sedatum tantumque 1 ut se componit inanis
 
Mente ipsis etiam adnumeris 2 sapientibus est et
5
Non postrema equidem virtus compescere linguam.

CAPUT.XVIII.

 
Promis dissentire aliis, hoc cogitat unum
 
Astruat unde fidem placitis, perque omnia sese
 
(Usque sui sensus) quantumvis seria miscet.
10
Haud ullo capitur solidae rationis amore
 
Vir stolidus propriam ast feturam perditus ardet,
 
Efferre hanc ad quemque, et ubique, prae occupat 3 unam
 
Impium ut admittis, contagem admittis, ut una
 
Contemnas quae recta, Ignominioso ut adhaeres
15
Insuescis paullatim erumpere in omnia probra
 
Grandis inexhaustus manat praestantis ab ore
 
Sermo viri. Scatebra ut turgens 4 Sapientia abundans
 
Unde ruit, rapido dum volvitur agmine torrens
 
Haud vultu, haud splendore ullo moveare potentis
20
Iniusti ne sancta (nefas) pervertere Iura
 
Inducant ne Iudicio detrudere Iustum
 
Vir stolidus se quaqua infert, rixam excitat aut iam
 
Exortam porro accendit, movet omnia, tandem ut
 
Impugnam 5 erumpat pleno hanc velut advocat ore
25
Lubricus insano est quisquis sermone, sibi ipsi
 
Accersit multa ut paveat sic futilis illi
 
Garrulitas vitam illaqueat discrimine multo
 
Sic sua versutus concinnat verba susuro 6
 
Dum rem delibat, quâ se quâ incessior 7 unum
30
Sermonis virus praecordia ad intima subdit
[fol. 24v] origineel
1
Ignave quicumque facit quicumque remisse
 
Res quod agendum habeat nae prorsus idem facit illi
 
Maiorum natus qui dilapidare labores.
 
Nosse Deum, se totum uni committere certum est
5
Munimentum, altum, solidum, quo utcumque recurrit
 
Vir iustus, quaevis supra est discrimina tutus
 
Hoc videas, pollentem opibus fundare sibi inde
 
Praesidium, hoc sese munire ut mole prae alta 1:
 
Atque suo tantùm è capite haec fidentia nata est
10
Ante ruinam animis 2 tumet intolerabile fastu
 
Ingenti at sibi 3 mens nil magni arrogat illi
 
Omnes Importuna effundit gloria honores
 
Responsum qui praecipitat primordia vix ut
 
Sermonis menti admisit, sese indicat hocce
15
Ipse levem, in turpem illi res exitque pudorem
 
Corporis in languore, alacris si spiritus illud
 
Erigit et sustentat. Sed si spiritus una
 
Frangitur unde ultra expectas utrique levamen?
 
Mens ut cuicunque 4 sui compos, acquirere rerum
20
Cognitionem ardet. caussas extundere rerum
 
Intentus Sapiens, patulam ad quaeque arrigit aurem
 
Mortales inter tanti sunt munera reddant
 
Spiritum ut oppresso faciunt 5 munera, ut ausit
 
Claro mognatum 6 coram se sistere vultu
25
Iustitiam causae persuadet qui prior instat
 
Enarrando suam, at subsistito: subleget alter
 
Singula discutiens fando ambagesque resolvens
 
Lite in perplexa fervens contentio tandem ut
 
Sedetur sors tracta facit partitio sorte
[fol. 25r] origineel
1
Facta obfirmatos Magnatum comprimit aestus
 
Deficere a fratre fratrem proclivius urbem
 
Quam validam domino obniti ac dissidia [-turba] molis
 
Sunt tantae atque arcis ferrata refringere claustra
5
Sermonis quis sit fructus persentiet idem
 
Ad satiem ventre ut tumeat qui protulit illum
 
Certo hoc proventu linguae cumulabitur unus
 
Ad 1 lingua mors est, vita est et lingua ab eadem
 
Ac quali sibi complaceat quisque utier illâ
10
Prava seu rectâ, tali fructuque fruetur.
 
Uxorem qui nactus, eo quae nomine digna
 
Se magnum hoc nactum esse bonum sciat, à que 2 benigno
 
Elicuisse Deo hunc proprium eximumque 3 favorem
 
Non nisi demissè nisi supplex infit egenus,
15
Ast opulentum utcunque acredas 4, aspera sentis
 
Omnia, responso duroque exceptus abibis
 
Quisque sodalitiis nimius, tandem atterit et rem,
 
Et se unà: at prodest delectu adsciscere amicum,
 
Quem reperire etiam est fratre magè ad omnia promptum

CAP.XIX.

 
Maiore in pretio tenuis mihi, simplice vitâ:
 
Quam qui ad opes vitam quacunque inflectit, et aptat
 
Tandemque hunc recta disces ratione carentem
 
Haud inter bona consenda 5 est vis ignea mentis
25
Cognito 6 veri cui non praeluceat, hocce
 
Peccatum accumulat, dum fertur ad omnia praeceps
 
Stultitia ipse sua mortalis, cursum ubi vitae
 
Pervectendo 7, malum accersum 8, quaerit in ipsum
 
Indignans, culpam supremum avertere Numen
[fol. 25v] origineel
1
Inter mortales facit hoc opulentia amicos
 
Plures quam ad libitum ut pariat, sed pauper ab illo
 
Deseritur sibi quem certum credebat amicum
 
Haud testis falsus, quidquid 1 praecavet unquam
5
Impunitus erit, non qui mendacia conflat
 
Urgentem ad poenam eludet versutiâ eadem
 
Res ubi apud magnos confectam 2 sidere multi
 
Submisso ut vultu fudere precantia verba
 
Sed tandem experiere haud quidquam ut munera amicum
10
Fastidit frater fratrem si factus egenus
 
Et fiat socius quî non alienior? Ille
 
Blanda iterat promissa, ad surdas sed cavit 3 aures
 
Consultur 4 bene vitae, ut quis se possidet, ipsos
 
Affectusque suos, et iter ad prospera certum est
15
Nil nisi perpensâ rectâ ratione movere
 
Cesserit haud impune unquam assernisse 5 citatum
 
Testem quae falsa, artifice ut mendacia lingua
 
Qui conflat, sibi tandem ipsi accersitque ruinam.
 
Deliciae quam non deceant, quam tractet inepte
20
Vir stolidus, cernis. speciem observabis eandem
 
Utcunque in Dominos serium 6 imperitare videbis
 
Acri ut quis sensu excellit tanto magis iram
 
Refrenare potens prima hinc encomia captat
 
Ut superet commissa in se ignossendo 7, ferendo
25
Non minus atque leo rugit indignatio Regis
 
Quando animis agitur fervens sed gratia talis
 
Regia ut irrorat sudum sitientibus herbis
 
Qui filî pater est stolidi quâ lumina vertat
 
Inveniet quod mentem angat, ceu stilla perennis
30
Est mulier rixosa domi illi animumque peredit
[fol. 26r] origineel
1
Resque domusque manus per avorum perque parentum
 
Transmissae veniunt: Sapiens sed non ita coniux
 
Quae proprium eximiunque 1 benigno ab Numine domum est
 
Deiicit ad torpentem Ignavia lenta soporem
5
Quemque tenet, cuique ingenium est intendere fraudi
 
Non minus ille etiam quanquam, irrequietus egebit
 
Quae dantur vitae, vitam Praecepta tuentur
 
Observata, at qui mormis 2 facit omnia susque
 
Deque malo exitio cernes et ponere vitam.
10
Qui tenui miseratus, opem fert rebus in arctis
 
Foenerat hoc quodcunque Deo, benefacta benignus
 
Qui collata aliis multum cumulata refundit
 
Cui proles, formato aetate ut flexilis et spes
 
Profectus patrio ne animo delicta ferendo
15
Illi in perniciem fias crudellis3 amore.
 
Supplicium infert ipse sibi quem possidet aestus
 
Irarum, hoc habet, illum adeo ut quicunque laboret
 
Exuere hinc, magis exacuat poenamque furoremque 4
 
Consilium menti admittè, ac submittere ne te
20
Disciplinae aversare, ut tibi quo magis aetas
 
Defluit, alma magisque animum Sapientia formet
 
Plurima mortales aegri volvuntque revolvuntque
 
Intensis consulta animis: sed Numinis alti
 
Conceptum quodcunque aeternum immobile perstat
25
Hoc homini innatum bonus ut dici atque benignus
 
Erga alios optet: sed qui promittere largus
 
Fallit, eô mulier 5 mihi, qui se agnoscit egenum
 
Aeternam orditur vitam reverentia summi
 
Numinis illa bonis saturat Blandaque quiete
30
Illa eadem ne te invadant discrimina praestat
 
Pigro ad opus proferre manum, postquam abdidit illam
[fol. 26v] origineel
1
In manica perdifficile ac utcunque premente
 
Esuriê tamen illam ori insertare operosum est
 
Frontis homo perfrictae ut caeditur, arripit inde
 
Ut sapiat Fatuus: sed qui non cordis inanis
5
Corripere hunc verbis sat erit, monitusque sequetur
 
Filius ut probrum genitoribus atque rubori est:
 
Latius inde malum serpet, tandemque parentem
 
Re vitâ exutum matrem extorremque videbis
 
Disciplinae ulli dederis si nomen ab illis
10
Ut te quae solide fundata abducere sentis
 
Haud ultra, Fili, ausculta, gressumque referto
 
Quem testem non ulla Dei reverentia tangit
 
Seria Iudiciorum illudit, si quid iniqui
 
In lite est, velut absorbet, commentàque subdit
15
In derisores se accingit poena senero 1
 
Iudicio interea, ac illorum terga manentes
 
Plagae, qui in vita nulla ratione feruntur

CAPUT.XX.

 
Derisor vinum tum quidquid inebriat, unà
20
Menti indit motusque feros, numquamque futurum
 
Hic sapeat 2, quemque ut seduxit possidet illud
 
Quale aetate leo viridi rugit, haud minus ira
 
Regis habet terroris: si quis frendere contra
 
Sentiet admissum quod non nisi morte luetur
25
Laus haec prima viri magni, quod se abstinet omni
 
Quà potis, a lite: ast stultorum futile vulgus
 
Immiscet se rixae ultro porro excitat effert
 
Hyberno caelo moliri vomere terram
 
Formidat piger: atque aliis dum messis opusque
 
Fervebit non ullus erit qui donet egeno
[fol. 27r] origineel
1
Praestantis penetrale viri scaturigo profunda est
 
Consilia eructans velut undam ast quae nisi si quis
 
Est animo praesente intentis sensibus haurit
 
Plurimus hic inter mortales multa benignus
5
Qui sua denarret benefacta at consonet ut res
 
Magnificis verbis per quam rarissimus iste est
 
Cui Iusti studium cordi atque hinc candida vita
 
Quidquid agat, fluit illum 1 ceu fonte beatamque
 
Eius progeniemque aetas ventura videbit
10
Cum sedet ac populus 2 solio sublimis ab alto
 
Rex dat Iura, oculo clarum radiante latebras
 
Artificis fraudis penetratque et dissipat omnes
 
O quis mortalis dicat, se pectoris omne
 
Sic penetrale excussisse, expingasse 3 nihil4 ut
15
Sit reliquum luis abque omni sit crimine purus?
 
Duplex cui Modius cui pondera verum et iniquum
 
Ad lucrum hoc, illo ad fucum quibus utitur ambo
 
Ista Deo Iusto sunt exsecrat 5 peraeque
 
Actio habet quaevis aliquid, quô se indicat ipsa
20
(Deprendes etiam in pueris) sincerane 6 corde
 
Procedat, num quod rectum spectetur in illa
 
Ingenti ut miraclo aures ut lumina sentis
 
Tam longè penetrantià: totis sensibus ipsum unà
 
In factorem una suprenum 7 assurgito Numeri 8
25
Te ne dulcedo somni depauperet illi
 
Indulgere cave: contra advigilando labori
 
Ad satiemque aderit vitae quod postulat usus
 
Quid non mentitur venales deprimat emtor
 
Ut merces. Emtas idem digressus ut aufert
30
Quam sibi magnum artis documentum edisse videtur!
[fol. 27v] origineel
1
Est aurum, sunt et carbunculi at haud ita linguam
 
Invenias, quae nil profert nisi cognita recta
 
Haec rara et pretio nullo exaequanda supellex
 
Ipse ab eo si quis facilis spondere fidemque
5
Externi, externaeve obstringere nomine, vestem
 
Cantior 1 ipse cape ac sumto huic nisi pignore crede
 
Plerisque artifices esca ut quaesita per astus
 
Hocce magis sapit, at deprendent mandere tandem
 
Se panem lapidosum qui pleno ore molestet
10
Consilio nisi firmetur, quod mente volutas 2
 
Incassum fuerit. bellum ac ne suscipe neve
 
Re ni explorata summe expensaque moveto
 
Qui tibi quae celanda effert, aliis tua prodit
 
Inde dolos captans. hunc tu et consortia vita
15
Eius cui nulla incautae est moderatio linguae
 
Qui patri, matrive ausus maledicere [-lucis] vitae huic
 
Quo 3 lampas micat exiguum, extinguetur et orbum
 
Posteritate atris damnat nox densa tenebris.
 
Per quasius 4 properata artes opulentia nunquam
20
Accessit cum laude ulli possessaque nulli
 
Ad vitae metam, sic ut bona fama sequatur
 
Ardori ne indulge, malis mala qui tibi dictat
 
Ulcisci: at committe Deo, expectato levamen
 
Incassum unde fuit spes numquam, ab numine iusto
25
Ille Deo Iusto exsecratus turpia lucra
 
Pondere qui captat diverso. lancibus aequè
 
Qui aptatis ad fraudem imponit, displicet illi
 
Vitae hominum quicquid laudabile, Numine ab alto est
 
Inspiratum et cui Placitum pernoscere mentis
30
Divinae si non qui inspiret, iudicet idem?
[fol. 28r] origineel
1
Est qui impune putat (quod clam) glutire dicatum
 
Numini, et aucupio spectatur quod vovet alter
 
Quid vero hic certo exitio quam se induit ipse?
 
Haec una est regis sapientis cura scelestos
5
ventilet excernatque ut regni ab corpore sano
 
Haec illi versante rotâ trita area fervet
 
Atque Dei est lampas animus, quâ sustinet eius
 
Hasque vices in facta 1 hominum perquirere tandem et
 
Hac penetrat penitus quaeque occultissima vitae
10
Nil mage securum Regem praestare benigna
 
Quam virtus, et quae dicto, re consonat ipsa
 
Hac solium perstat crepeto) 2 virtute benignâ
 
Robore quale decus laeto florere Iuventam
 
Selectam unà animo praestanti: talis honore
15
Canities saturô excellit veneranda Senectae
 
Qui curasse malum putat abstergendo quod extra est
 
Hoc habet ut saniem accumulet tumidosque livores
 
Inde et pervadat vitium ad penetralia vitàe

CAPUT.XXI.

20
Corda Deus Regum sic possidet altior, ut nil
 
Eius quam ex placito possint velut unda colomis 3
 
Quam premit, aut laxat quà vult arentibus agris
 
Persuadent sibi mortales facile omnia recta
 
Quae faciunt: etenim 4 Numen quod nil latet ipsa
25
Interiora animi iusto ipse examine pendit
 
Assiduus qui Iustitiae intendendo, quod aequum
 
Quod rectum exsequitur Deus hunc mage diligit, atque
 
Creber qui faciat selecta victima 5 ad aram
 
Hic vitae splendor pravorum lumina fastu
30
Elata, et cor inane tumens, quod grandia verba
 
Produnt aque Deo sunt haec aversio tantùm.
 
Quidque viro emolumenta parit, qui sedulus, et qui
 
Perpensum vitae aggreditur quidque: omnia rerum
[fol. 28v] origineel
1
Deficiunt sed eum, qui fertur ad omnia preceps
 
Qui totus censum ut cumulet 1 quascunque per artes
 
Periurae linguae, haud melior mî quisquis inanis
 
Motu aurae levior det se ultro in retia mortis
5
Vis haec Iustitiae, ut scelerati, eius nisi servent
 
Umbram aliquam, inter se nequeant consistere quamque
 
Illaturi aliis ipsos vastatio perdat
 
Est vita quicunque volubilis hicque vagatur
 
Sensu aliud fert prae se, aliud facit omnia at ille
10
Recta et aperta facit quicunque est pectore puro
 
Quam potior tecti est aliquis sub sidere nudo
 
Angulus ac intus spatrosae 2 habitare ubi rixae
 
Faeminei convictus imperiumque ferendum
 
Foeta malo scelarati 3 anima est, mala cuilibet optat
15
Non potis, officio qui promptus ad omnia amicum
 
Vel redamare, oculo vel respondere benigno.
 
Cum fatuus videt hunc plecti, qui seria quae vis 4
 
Lusui habet, fit cautior: at doctrina sat illi
 
Qui sanus, quae vera praeis, docile imbibit aure
20
Observando domum scelerati vir pius inde ut
 
Prudens evadat, Deus efficit, utque malo qui
 
Indormit, mala confusus ruat in sua praeceps
 
Implorantis opem qui nil miseratus egeni
 
Clamorem obturatque aures clamabit et ipse
25
Nec Deus advertet, hominum aut miserebitur ullus
 
Ut quis secretus cum dono accedit in ipsum
 
Concepta ira cadit, nunquam vehementia tanta est
 
Qum5 tantò 6 inque sinuum mumis 7 mittendo remittat
 
Haud aliud quemcunque probum dulcedine tanta
30
Perfundit, quam ut iusta facit: totusque tremiscit
 
Iustitiae ad nomen pravâ qui operarius arta 8 est
[fol. 29r] origineel
1
Qui in vitâ non servat iter quod lumine mentis
 
Percepit rectum esse idem vivusque, volensque sciusque
 
Illis se sociat iam mors quos possidet atra
 
Paupertatem et amet lusus et gaudium inane
5
Quisquis amat. Numquam ditescet, seria quisquis
 
Post habet 1 ungentis, donô Insanique liaei
 
Invasura omnes ut Numinis ira videtur
 
Pro Iusto pravus poenam luit, exitiumque
 
Praeteriens rectos, illum qui perfidus aufert
10
Praestiterit. loca sola habitare, ubi tristis egestas
 
Et squallor2: quam culta, unà ut mulierque ferenda
 
Quam assiduo rixarum, irarum, concitat aestus.
 
Qualiscunque domus sapientis, copia rerum hic
 
Quas optes. unguentum adeo ut nec desit at istic
15
Involat ut stolidus mox dilapidaverit omnem
 
Exercere ardens quod iustum quodque benignum
 
Vere agit hic vitam, non illi iniurius ausit
 
Esse ullus, claroque super cumulatur honore
 
Urbem altam nixamque virorum robore firmo
20
Vir sapiens tamen irrepet, capietque: soloque
 
Illa, quibus confisi immania moenia adaequat
 
Qui prius os quam diducat, linguamque loquendo
 
Solvat. momenta expendit rerum omnia secum,
 
Praecavet hic, animo multa anxia acerba futura
25
Qui tumido factu 3 prodens animamque superbam
 
Idem derisor, sinceri ne quid ab isto
 
Spera, quaeque movet quae caeca superbia dictat
 
Nil aliud varrè 4 quam optando condere Soles
 
Huic 5 vacuum coronas 6: Iustum at largirier, atque
30
Cursum illi venae nil impedire benignae
 
Impius obtulerit quamcunque victimam, abhorret
 
Numen et imprimis quos finem haud spectat, et ante
 
Quam adducat, non mente etiam quae impura removit
[fol. 29v] origineel
1
Qui testis suamet profert commenta peribit
 
At qui ritè nisi comperta, audita loquatur
 
Aeternum haec eadem securus ubique loquetur
 
Obfirmat vultum vir improbus et satis ipsi est
5
Si quod vult tegitur: vitam componit at omnem
 
Vir rectus, sanctamque studet magis esse quâ 1haberi
 
Sis sapiens, sis sensu acri, fac denique in unum
 
Consilia ut coeant prudentum quidquid ubique est
 
Numinis ut ventum sub lumina, futile quidque
10
Dum dies expectat pugnae, formatur ut acres
 
Robur equi effundatque animos: ast omnis ab uno
 
Eventus felix supremo Numine pendet

CAPUT.XXII.

 
Quibusvis mage divitiis optabile nomen
15
Esse bonum. non argentum, ut res poscit, et aurum
 
Tam praesentia, quam adspirat si cui aura favoris
 
Condito 2 haec vitae permixti dives egenus
 
Se mutuo exercent, quicquequid 3 sis hoc tibi dicta
 
Assiduo; esse Deum communem utriusque parentem
20
Praevidet astutus mala, dum deseviat 4 ira
 
Seque abdit: Fatuos sed fert 5 suus ac nil
 
Dum circumspiciunt male mulctatosque videbis
 
Mansueto est merces animi reverentia summi
 
Numinis, hac fruitur dulcedine, gloria, opesque
25
Unà adsunt, sanctam et vitam excipit illa perennis
 
Obliquâ qui quidque viâ molitur ubique
 
Spinae illi laqueique occurrent: abque verente
 
Sincerum maculare animum procul ista recedent
 
Imbuito bene maturè puerum ut capit aetas
30
Rebusque 6 formant vitam haudque verere laborem
 
Ne perdas, sit granda 7 aevum tamen ista recurrent
[fol. 30r] origineel
1
Conditio vitae haec opulentus ut imperet illis
 
Res quibus augustae 1 atque hinc qui mutuat hocce
 
Danti quisquis sit servum se subiicit idem
 
Ipsum angat, tumidusque aestus quo se altior infert
5
Concutiendo alios, momentô concidet omnis
 
Sentiet ille Dei propensum, hominumque favorem
 
Qui sincero oculo quidque aspicit, atque benigne
 
Quod sua res patitur, largiri est promptus egeno
 
Eiice derisorem, unaque facessere longè
10
Iurgia, iam motas litesque silere videbis
 
Quamque trahunt ignominiam, praecideris unà
 
Fit, qui corde studet puro deducere castum
 
Sermonem huic una linguae sit gratia talem 2
 
Adsciscat sibi Rex qui verè magnus amicum
15
Quidquid suscipias, rectô intendendo, secundat
 
Subque oculos servat Deus: at quaecunque rebellis
 
Ipsi, concinnet verbis: alio omnia vertit
 
Omnia praetexit piger unum horrendo laborem
 
Est foris, est inquit rugiens immane leo, qui
20
Me discerpet, ubi dedero me in aperta viarum
 
Os, quô blanditiis mulier, quae exuta pudorem
 
Supponit fraudem, est barathrum, exitiumque viret quò
 
Ille Dei magnam in se qui commoverit iram
 
Stultitia et veritas animis puerilibus haerent
25
Colligatae arcto vinclo: ferulaque severae
 
Perstando disciplinae tandem ista recides
 
Est caeco census qui angendi 3 raptus amore
 
Excutiat tenuem qui donet munera habenti
 
Efficiet tantum hic, ipsi ut dominetur egestas
[fol. 30v] origineel
1
Te mage qui sapiunt, horum tu percipe dicta
 
Auribus arrectis, atque haec docili imbibe mente
 
Suave futurum animi in penetrali haec condere, namque ut
 
Res poscet sermonem, concipiesque, recurrent
5
Una eadem labris solidum aspersura decorem
 
Et super haec fando quae instillo plurima tendunt
 
Huc demum, ut mecum tibi sit fiducia in uno
 
Supremo fundata, hominum, rerumque parente
 
Nonne bonô tibi quae scripto documenta fideli
10
Consigno, quibus instructus consistere magnis
 
Coram principibus valeas ceu 1 provida dando
 
Consilia omni in re 2 iudiciumve ferendo?
 
Nonne ut te capere et facerem, sibi ut undique constet
 
Quod verum et solidum, et quae vero consona verba
15
Utque ad te missi, a te etiam quae vera reportent?
 
Ne tenuem excutias, confisus nemo quod illi
 
Sit laturus opem, ne contere, Ius ubi dicis,
 
Quemque humilem, qui contra ausit non hiscere namque
 
Omnipotens aget istorum causam, atque tremendo
20
Iudicio exipiet 3 vitam raptoribus ipsis
 
Ira in quo dominatur, eum ne dilige amicum
 
Neu comes esto illi, quem bolos 4 perfacile aestus
 
Corripit haec qui non vitet contagia, eandem
 
Addiscit vitam, in loqueos 5 seque induit ipse
25
Ne te immisce illis faciles qui porgere dextram
 
Atque fidem obstringunt aliena ob debita Nam cur
 
Hoc dedas te ultro in discrimen Creditor ut te
 
Si non solvendo es, ipso extrudatque grabato?
 
Quo limes positus quondam a maioribus hoc stet
30
Securusque loco, movisse ac velligio 6 esto
[fol. 31r] origineel
1
Ast attende virum, sibi qui commissa fidelis
 
Strenuus, exsequitur cernes emergere et esse
 
Regibus in pretio, nunquam obscurumque latere

CAPUT.XXIII.

5
Mensae accumbendum tibi si cum Principe, merite 1
 
Circumspectâ esto. quidquid tibi se obiicit, altè
 
Expendens. Namque indulges si affectibus, hoc te
 
Ipse tuo cultro iugulas. Tum fercula ne eius
 
Expete opima ut quae saepe huc fallacia tendunt 2
10
Interiora tua expiscentur Neve labore
 
Improbo opes tantum ut cumules, miseram obrue vitam
 
Ne 3 quidquam haec sana est prudentia, tempera ab illa
 
An tibi tam vigilem esse oculum sperabis, ut illud
 
Non amittas, quod nusquam consistit? habentque
15
Divitiae hoc certum, dum tu securior: illae
 
Alarum sibi remigium aptant, atque recedunt
 
Ocius, ac, petit alta volans regina volucrum
 
Esse illi conviva, oculo qui quidque maligno
 
Aspicit, haud ambito, eius te fercula neve
20
Alliciant, quàm lauta et sint neu credulus esto
 
Quid prae se ferat. In te animum ut conceperit ante
 
Sic perstat. quam blande iteret, dape teque liaeo
 
Ut large invites 4: aliud sub pectore versat
 
Buccea nempe comesta tibi est, sed quam magis optes
25
Post vomuisse, et quae ingessisti suavia dicta
 
Ab fucato excepta animo periisse dolebis
 
Non coram stolido gravibus de rebus agendum,
 
Ille etenim quàm prudenter librata loquere
 
Contemnit, torquetque odio, atque in ludicra vertit
30
Quem statuere olim maiores limitem in agris,
 
Ut moveas tetigisse time aut invadere fines
[fol. 31v] origineel
1
Pupillorum illos nec opis tibi fingito inanes
 
Namque Deus vindex aderit, fortissimus unus
 
Acriter hic te adversus ius urgebit eorum
 
Effice disciplinae animus se ut sistat et auris
5
Se tua sermoni, qui vero consonus atque
 
Ne puerum disciplinae unquam subtrahe, at insta
 
Securus, verbis, quanquam addas verbera mortem
 
Haud te inferre: animam sed mortis faucibus eius
 
Eripere instantem monitis ferulaque severa
10
Mens tua se ut profert, Fili sapiendo, meam unà
 
Me totum exhilaras, atque hîc quando insuper addis
 
Cognita sermone ut recto quae recta loquare:
 
Interiora mihi saliunt dulci omnia sensu
 
Hinc vitaeque modum statuas. Noli aemulus illis
15
Esse quibus vitae dux est sua caeca cupido
 
Peccata et cumulant tibi sed reverentia summi
 
Numinis ante oculos esto, assiduumque recurrat
 
Ac quando est cuiusque rei suus exitus, isque
 
Optatusque bonusque bonae: tibi sic tua nunquam
20
Spes succidetur perstanti in tramite recto
 
Auscultare esto mi fili, promptus et inde
 
Rectricem tibi vitae hauri sapientiam, ad istam
 
Affatus 1 compone omnes ac dirige gressus
 
Atque Cave socium te illis adiungere quorum est
25
Unica cura madere mero immensamque cupitâ
 
Explere ingluviem dape. Nam comedoque, bibaxque
 
Quisquis erit, manet hunc paupertas dura, et amictus
 
Pannosus facilem quemque indulgere sopor 2
 
Ipse patri (nam te genuit) promptam arrigito aurem
30
Ac matris vigor etsi animi iam aetate remittat
 
Neglige ne documenta tamen quae sedula dictat
[fol. 32r] origineel
1
Sectare omni in re verum hoc tibi compara et emtum
 
Non venale esto, Rerum sic certa paratur
 
Cognitio formans vitam prudentia surgit
 
Quam summe exsultat genitor dum ignescere amorem
5
Iustitiae in gnato persentit! quam sibi talem
 
Et genuisse placet, cui sit Sapientia cordi
 
Fac fac laetentur genitor tuus, et pia mater,
 
Haec quae te tanto tulit educavit amore
 
Fac illi tacitam portentent 1 gaudia mentem
10
Ergò agedum, mihi Gnate tuos committe regendos
 
Affectus promptusque volensque huc lumina verte
 
Ad quae praescribo, sint ut tibi regula vitae
 
Nam tibi quos fugere inculco meretricii amores
 
Foeminae et illicia externae, sunt fossa profunda
15
Augustus putensque 2, unde haud remeare facultas
 
Illa sagax praedae invigilat praedamque 3 odorata
 
Collocat insidias maioremque artibus istis
 
Ex hominum numero turbam facit esse rebellem
 
Quid porro Ebrietas? Quis demum vae tibi 4 clamat?
20
Quisve eheu? cui rixae, insana et murmura? plagaeque
 
Acceptae sine causa? oculi infectique rubore?
 
Hos nempe ista manent quorum inter pocula vita
 
Tota affixa fluit, quibus una est cura, liaeus
 
Quaerere ubi nustus 5 potiori fragret odore
25
Ne te, ne alliciat vinum rubor illi inardet
 
Spumante et paterâ dum subsilit atque bibendum
 
Se invitat. Dum levè intrat, sunt omnia recta:
 
Sed tandem effectum ostendet, par esse venenum
 
Serpentis morsu, aut qualis punctura Cerastae
30
Accendit toto serpentem corpore pestem
 
Nec corpus tantum haec quam animumque infestat, amorem
[fol. 32v] origineel
1
Lumina ad externum deflectes cor tibi prava
 
Suggeret, excudet quae subdola lingua loquatur.
 
Hic quanquam in medio sis iam discrimine, quanto est
 
Qui maria alta secans demittat lumina somno
5
Aut malo niscendo 1 ausit connivere sopori:
 
Te tibi securum facies (tantus stupor) at me
 
Dormitans dices, me 2 cecidêre, neque inde
 
Aeger ego, aut quidquid tutuderunt sentio quid non
 
Evigilo? Repetam vini genialis odorem.

CAPUT.XXIIII.

 
Res quam lautae et sint pravorum haud aemulus esto
 
Sed neque eorum ambi consortia, quidquid apud se
 
Mente agitant, quidquid demum tractando loquuntur.
 
Id totum est spoliare, alliisque 3 creare laborem
15
Sola demum 4 fundat solidè sapientia, sola
 
Fundatum porrò incolumen Prudentia servat
 
Ac rerum his usu recto accedente videbis
 
Omnigenis opibus repleta penaria, magni
 
Et pretii et vitam natae quae reddere amaenam 5
20
Vir sapiens idem fortis rerumque peritus
 
Ad quaeque efficienda, accessio roboris illi est
 
Sic momentùm omne in bello si singula rite
 
Consulta praecauta et hinc successus, ubi non
 
Desint consilio quaeque ad discrimina prompti
25
Ardua res, stulti et quae superat Sapientia captum
 
Quodque ab ea est hinc posset 6 res ut adesse coronae
 
Ad portam sic mutus erit, non hiscere ut ausit.
 
Cui studium haud aliud malè quam facere, ille vel ipso
 
Iudice damnatur vulge 7 Sic omnium ab ore
30
Illum audis scelerum auctorem artificemque vocari
[fol. 33r] origineel
1
Peccatum est quicquid vir vanus cogitat, ac vir
 
Derisor, qui quaeque facit, quam seria lusum
 
Hinc ipsique homines demum exsecrantur eundem
 
Incomposta tibi si vita, animusque remissus
5
Aerumnosa ut te deprendent tempora vita haec
 
Robur sufficietque angustum rebus in arctis
 
Quem piam 1 ut exitiô addici deprendis iniquè.
 
Res movet, eripias, si quâ potis. Anne vides si
 
Iamque urgere necem, cunctabere? tardè, ubi fastum
10
Excusando iteres, namque ignoravimus ista
 
Illene et ignoret cordis qui singula pendit
 
Momenta ignoret salvam qui animam tibi praestat
 
Iudicio vita meruit quod quisque rependit
 
Mel, Fili, quidni comedas, fragrantia dulcis
15
Invitat sic suave tibi stillatque palato
 
Atque animo gustato 2 itidem Sapientia dulcis
 
Deprendisti? eius res non evanida gustus
 
Effectum ac super est, bona quin spes inde futuri
 
Concipitur, quae te quae non frustrabitur unquam
20
Tu vero insidias, vir improbe, tendere Iusto,
 
Reculam ut evertas, ut desolesque quietem,
 
Desinè, protectorem eius potiusque verere
 
Qui, quamquam aerumnae permittat saepius illum
 
Succubuisse: tamen non est quin inde resurgat.
25
Pravorum sed turba malo impingitque, ruitque.
 
Tu vero, qui cura Dei, haud laetare, quod hostis
 
Impingit tuus atque ruit ne in gaudia mentem
 
Effundas, ne qui ista Deus, qui cetera cernit
 
Improbet exitiumque in te derivet ab illo
30
Splendere inter mortales quibus improba vita
 
Qui scelere addicti 3 haud succense, ne aemulus illis
[fol.  33v] origineel
1
Hanc sortem invideas similique emergere tentes.
 
Namque haud ista diu spectes mansura superstes
 
Deficiet quale ad tempus splendere lucernae
 
Lumen et extingui consumto fomitè, cernis
5
Sit tibi fundamentum, reverentia summi
 
Numinis atque volens observes Regia iussa
 
Nec te immisce illis, rebus quos usque novandis
 
Intentos, variosque repagula nulla coercent
 
Hinc ipsis nil tutum etiam, ast impendit ubique
10
Incanto 1 exitium capiti, quis enim indicet illis
 
Quando in eos ruitura manus Regisque Deique?
 
ET FACIUNT haec ad Sapientes seria Dicta
 
Ius index 2 scito esse nefas aptare favori
 
Cuiusquam. Quisquis faciat, coramque coronâ
15
Perversum insignit mentito nomine Iusti,
 
Huic populi ingeminant maledicta, atque extera famam
 
Natio percipiens quaeque, exsecratur eundem
 
Ast alto vultu, verbis quique acribus instant
 
Corripere impuros, vafros: mens conscia recti
20
Alma se exporgit dulcedine cernere et una est
 
Affulgere illis hominumque Deique favorem
 
Qui quaerenti aliquid, sincera è pectore promit
 
Quae sibi mens dictat hilarem demiserit a se
 
Ceu data discedunt summi post oscula amici
25
Est curus 3 suus ordo, foris sat agendàque primum
 
Quae ad culturam agri faciunt curaeque secundae
 
Instruxisse domum rebus quas postulat usus
 
Ingere ne te ultro testem, laedas ut amicum
 
Quid? num ades 4 etiam ut sis perfidus? ore doloso
30
Blanditus caussa 5, num promittesque favorem?
 
Atque cave apud te dicas: se gessit ut in me
 
Sic ego, sic illi de me ut meruitque rependam
[fol. 34r] origineel
1
Ibam propter agrum ignavi, manibusque remissi
 
Subsistenque 1 viri ad vinetum mente carentis
 
Contemplor cuncta in sentes surgentia et omne
 
Contexisse solum urticas, deiecta iacere
5
Tuta prius, lapidum firmô munimine, septa
 
Haec oculis attendi, animo haec mecum ipse recurri
 
Attendensque hausi documentum hinc utile vitae
 
Fit, paullum ut somno indulges, paullumque quieti
 
Connives et crebro iteras, furata labori
10
Brachiaque ad segnem componis lenta soporem
 
Ut tua pauperies, ut rerumque omnium egestas
 
Praesto adsint qualis miles iam accinctus in armis
 
Praedae inhiat rapidus securumque occupat hostem

CAPUT.XXV.

15
Maximus haec idem Salomon sapientia dicta
 
Effatus, rex quae Ezechias, rex optimus alter
 
Iudaeae gentis, famulos transscribere iussit
 
Ecclesiae asservanda hicque o largire favorem
 
Spiritus alme tuum divinos carmine sensus
20
Ut valeam dulci Romanes 2 promere ad aures
 
 
Numine ab aeternô sunt maiestate secundi
 
Reges, atque Dei ceu effulget glorià, captum
 
Iudicia omnem quod superat 3: sic gloria Regum est
 
Haec libare, sua ad divinam et condere normam
25
Decreta. hinc magni ceu non comprendere coeli
 
Vastum orbem potis haud terrae barathrumque profundae
 
Sic nec scrutari penitus penetralia Regum
 
Argentum ut sis 4 quis ritè excoquat, omnis ut inde
 
Scoria despumet; massa utilis illa futura
30
Artifici, vas ad magnum quà formet honorem:
 
Momentum tale, ab regis removere scelestum
 
Consessu, cuncta in meliusque resurgere et eius
[fol. 34v] origineel
1
Firmari solium cernes moderamine iusto
 
Abstine Regi ut te sistis iactantia ab omni
 
Magnatumque loco te intrudere. Quam satius sit
 
Hic tibi ut ascendas quàm submoveare, iuberi?
5
Quam coram ingenius 1 tantum hunc te ferre pudorem
 
Ne temere in litem te coniice (namque videntur
 
Primo ortu facilès) ne te pars altera tandem
 
Consilio excusso, turpem affundatque pudorem
 
Quam satius si quid controversum incidit, hoc vos
10
Inter vos placidè componere sicque manere
 
Et tua et alterius secreta incognita multis?
 
Haec retegendo, illi qui audit, fis putidus atque
 
Haec nota inusta manat 2 tibi non reparabile damnum
 
Quantum et vox nequit, ut semel est emissa reverti
15
At verbi appositè prolati gratia tanta est
 
Ceu si operi ex argento indat mala aurea fusor
 
Una aptans, dextrâ artifice, pretiumque decoremque 3
 
Quale ex puro auro torques, atque aurea bulla
 
Se mutuò decorant prudens reprehensio talis
20
Attentam docilemque viri cum repperit aurem
 
Nix flaccescentes quam grata refrigerat artus
 
Sirio ab ardenti: sic legatusque fidelis
 
Ceu vitam domino reddit qui miserat ipsum
 
Nubes et ventus se miscent aethere at imber
25
Frustra expectatur. Sic se quicunque benignum
 
Munificum iactat res si non verba sequatur
 
Lento animô tandem efficies inclinet ut ad te
 
Excelsus rigidus Princeps, oratio mollis
 
Estque potis vel quae durissima frangere corda
30
Mel reperisti? sic fruitor, tamen ut modus adsit
 
Ventriculus saturô ne nauseet, evomat illud
 
Atque inferre pedem esto circumspectus in aedes
[fol. 35r] origineel
1
Vicini, ne si nimius, te nauseet ille
 
Atque odium loco amicitiae succrescat acerbum
 
Mallens 1 est quatiens, frangens, et acuta sagitta
 
Lethalisque ensis testis, qui clanculum amico
5
Adfert exitium, sua dum mendacia promit
 
Mandere conantem ut dens fractus deficit, utque
 
Luxatus poples compulsum currere tale
 
Desertorque Dei quô fidit rebus in arctis.
 
Ludicra qui aegro animo cantillat carmina tantum
10
Ille vivat 2 quantum si vestem detrahat 3
 
Dum frigus, quantum et nitro 4 si affundat acetum
 
Esuriat si qui te odit promtus tamen illi
 
Panem offer: si sicca sitis. potuque levato
 
Sic erit ut capiti illius moderatio acervet
15
Haec tua ceu prunas, quae haerentes assiduum urant
 
Haec eademque accepta Deo patientiâ, quamque
 
Insuper ipse bonus largâ mercede beabit
 
Vim facit ut Boreas nubes rumpensque fugansque
 
Sic cohibes. suetum traducere clanculum ut infers
20
Commotum vultum, ostendens te haud ista probare
 
Conditio est melior, undo 5 sub sidere tecti
 
Degere parte aliquâ, quam si domus ampla, ubi vitae
 
Est mulier socià, assiduum cui iurgia in ore.
 
Potus aquae ut gelidae illi quem sitis urget anhela
25
Sic animum prosper delectat nuntius, usque
 
Hoc magè si veniat loginqui 6 a partibus orbis
 
Vir probus ut pravis placeat, si flectitur unà
 
Ad pravum est veluti si fons calcatur et unda
 
Sordescat, vitio aut alio corrupta scatebra
30
Mel dulce; aut multo si utâre erit haud sine noxa
 
Tale et divina scrutando si nimius sis
 
Perstringetque alia ex alia tibi gloria sensus
[fol. 35v] origineel
1
Opidum 1 ut opportunum hosti est, quando aggere rupto
 
Murorum patet: hoc vir qui retinacula ponit
 
Nulla animo, affectus qui circumscribere nescit

CAP.XXVI.

5
Ningere ut insolitum, importunum, dum calet aestas
 
Dum fernet 2 messis, ruere imbres: sic neque stulto
 
Conveniunt, quos usque tamen sectatur, honores
 
Invatum 3 hoc passerculo, hirundini in aëre ut errent
 
Remigio alarum: sic et temerarium in auras
10
Aufertur maledictum, haudque insontem contigit unquam
 
Sunt petulantem ad equum flagra, est asinoque capistrum
 
Quo regitur: sic est stolidis si verba monentum
 
Nil moneant, illis quatiat qui tergora fustis
 
Stulto haud stultitiam responde ne tibi verba
15
Conformando eius verbis, sensusque, animumque
 
Inficiant eadem demum convagia 4, morum.
 
Stulto stultitiam responde quod trahat eius
 
In lucem si dissimulas, ne recta locutum
 
Se putet, adscribatque sibi sapientiae honorem
20
Qui re urgente gravi, posset quae dicere pro se
 
Committit stulto: ipse pedes hôc ceu sibi truncat
 
Idem seque paret quaeque ad violenta ferendum
 
Ab clando 5 removes si sustentacula crurum
 
Sic sermo gravibus verbis, sensuque profundo
25
Conceptus stulti si prodit ab ore, iacebit
 
Inserere ut gemmam saxorum in condito acervo
 
Hoc erit et stultum sublini 6 extollere honore
 
Sic habet argutum dictum insipientium in ore
 
Ebrius ut si forte tenet vanum 7 undique spinis
30
Horrentem, Incautus, strintgit 8 semetque aliosque
[fol. 36r] origineel
1
Sunt multi qui nati aliis tantum esse molesti
 
Hoc divina suam pendit moderatio stulto
 
Mercedem pendit quibus est lex nulla tremori
 
Semper ad ingenium stolidus redit, ac suae inhaeret
5
Stultitiae quidquid moveas ceu noxia postquam
 
Evomuit canis hac 1 eadem impuro ore resumit
 
Vidistin sibi qui persuadet se sapere unum?
 
De fatuo melior non te expectatio fallet.
 
Desidiae obtendit quid non piger? arcta Viarum
10
Namque leo truculentus adhuc leo lata pererrat
 
Insidians, iterat, lecto dum affixus inhaeret
 
Alternatque latus stertens ceu Ianua circùm
 
Multum habilis verti ast immoto in cardine fixa.
 
Acceditque ad desidiam, quod se sapere unum
15
Plus multis credit, quos rerum exercuit usus
 
Et veri ad normam quae sunt perplexa reducunt
 
Restitat ad portae qui consessum, atque alienae
 
Indignans liti se immiscet, tale canem qui
 
Auribus arreptum tenet accersitque periclum
20
Qui dementem agit, atque unà[-m] flammamque sagittasque
 
Obvius ut cuique est, iacit, et mortalia tela
 
Nil ille hoc melior, qui ut circumvenit amicum
 
Imposturae addit. mî urbane id ludere tantum est
 
b.Fomite consumto: sic et contentio, ut is qui
25
a.Deficiunt cum ligna foco unà extinguitur ignis
 
Mussanda 2 incendit, se continet ipsa silebit
 
Fit prima 3 ex carbone, utque est facile extruere ignem
 
Ligna ubi non desint sic nil proclivius atque
 
Irrequietum animum rixas accendere ubique
30
Viribus ut cassus loquitur vultumque susurro
 
Componit ceu qui laesus non hiscat et inter
 
Haec illi virus praecordia ad intima subdit
[fol. 36v] origineel
1
Testam si argento inducas, quod scoria tantum est
 
Tale alium si quis praese 1 fert prosequi amore
 
Ore favens dum corde odium fovet intus acerbum
 
Fallaci sermone alius, studet illi 2 videri
5
Qui te odit, sed quidquid id est, ne credito namque
 
Interea fraudes alba 3 in te mente volutat
 
Et quanquam ille idem multo te affatur amore
 
Ipse tuo disces damno si credulus illi es
 
Multa eius lateant ut pectore dira nefando
10
Corde tegens odium vastatio dum furit una
 
Consentisque nocesque patrans ast quae mala cunque
 
Consessus tandem manifesta in luce patebunt
 
Qui foveam insidians aliis fodit ipse in eandem
 
Corruet, ac monte adverso subvolvere molem
15
Immanem saxi adnitens in eumque revolvet.
 
Cum mendace alium quis lingua evertere ad ortus 4
 
Fit fere ut una odium se prodat Blanda sed is qui
 
Verba armat fraude occulta, facit ille ruinam

CAP.XXVII.

20
Parce animos efferre ob quae tibi crastina fingis
 
Gaudia namque dies quid praegnans sit paritura
 
Non tibi non aliis notum mortalibus aegris
 
Sic te praesta, alius te ut laudet, famàque porro
 
Se bona ad externos spangat 5. praeco esse caveto
25
Ipse tui nam laus proprio fit putida in ore
 
Est grave omnis 6 saxo cumulóque est pondus arenae
 
Mole premens quidquid deprendit: at ira potentis
 
Est gravior stulti, quando implacibilis ardet
 
Cor succensum ira feritas subit, omne repagulum
30
Exundans rumpit, vultum occupat et quis ut una
 
Est rabies vindictae, sustinentque 7 furentem?
[fol. 37r] origineel
1
Sincerum pectus videt ut carpenda in amico
 
Acres in monitus erumpit: non mihi tanti
 
Qui fidum parcit, cum tempus, promere amorem
 
A verbis esto ad plagas insurgat amicus
5
Ab puro venit hoc animo quid basia, si illi
 
Qui figit conferta, odium est sub pectore gliscens?
 
Melle favus stillans fragaus 1 est nausea ventri
 
Qui satur est, ast esuries dura omnia condit
 
Quidquid amarum aliis avido dulcescit in ore
10
Cuique avium est nidus requies, homini et sua cuique
 
Functio se hanc intra dum continet: Inde vagando
 
Irrequietus homo est: est irrequieta volucris
 
Est suave ungentum, suffitus et intima cordis
 
Laetitiae 2 irrorat: sed amicus suavior, eius
15
Usque adeo ut monitis ipsi mago 3 quam tibi fidas
 
Spectatum patri atque tibi ne desere amicum
 
Praesidiumque puta promtum mage rebus in arctis
 
Aedes quam ad fratris si excurras namque remotus
 
Commodat haud frater tantum ac vicinior iste
20
Si sapias mi fili, animum dulcedine summa
 
Perfundes mihi me si quis culpare remissa
 
De cura volet, eius erit quo probra refellam
 
Vir cautus videt ante malum ac in tempore sese
 
Subducit prius ac feriat, fatuique feruntur
25
Incircumspectè. temerè et mulctam inde reportant
 
Externi, externaeve sui qui nomine nomen
 
Atque fidem obstringit temere huic tu fidere. noli
 
Veste datà, aut alio nisi sit tibi pignore cautum
 
Festinans primum ut sub mane salutet amicum
30
Et facit intendens vocem: assentarier iste
 
Creditur atque vovere malum dum fausta precatur
 
Dum claudit se quisque domò ut ruit arduus aether
 
Hic imberque domum si perluit undique: tale est
[fol. 37v] origineel
1
Cui mulier rixosa intus, rixosa forisque
 
Quique volent cohibere illam, cohibere vagantem
 
Quisque sibi et ventum promittat vel premere unguem 1
 
Fragrans posse manu, ut semet non prodat odore.
5
Ferramenta acuunt mutuo sese, atque ita amici
 
Inter se sua sensa acuunt, unde utile captent
 
Consilium et vultus vultum confirmet amicus
 
Cui ficus cultura suae cordi, ille fruetur
 
Et dulci fructu sic qui reverenter habebit
10
Servus herum sibi multum unà pariturus honorem est
 
Ut se habeat ad vultum vultus, qui redditur unda
 
In placidâ, sic cor ad vultum habitumque nec illud
 
Intus quod servet facile est non prodere vultum
 
Haud saturanda sepulcrum, et terrae vasta vorago
15
Sic neque mortales oculi, ad quaecunque cupido
 
Convertat sese, immensum, haudque explebile quiddam est
 
Quale est argento fornax, auroque probando
 
Tale et in os aliquem ut dilandas 2: elicis eius
 
Quod prius ignotum sensu interiore latebat
20
Contundat si quis stolidum in mortario, et addat
 
Confundens aliamque molam sic est genus à quo
 
Quidquid agas haud stultitia obfirmata recedet
 
Attende ipse tuo pecori, circunspice quid res
 
Exigat, ac praesta: septorum cura sagaci
25
Assiduumque animo obverset. Confidere parto
 
Noli ut desideas ceu non fluituro. An in una
 
Gente unquam mansit non interrupta corona?
 
Continuumque Dei sentit proba cura favorem
 
Hic gramen tellus protrudit germinat illic
30
Sementis genus omne, manus quin sedula alendo
 
Colligat pecori incultis in montibus herbam
 
Tum lanae cura atque agnorum vellera amictum
[fol. 38r] origineel
1
Suppeditant, caprino ex foetu deligis hircos
 
Ductores gregis, ac venum mittendo quod ultra est
 
Inde tibi pretium mercando conficis agro
 
Caprae servantur, pingni 1 ut mulctralia spument
5
Lacte tibi, domnique 2 tuae hinc ut victus abundet
 
Utque tuis operis adsit quod vita requirit.

CAP.XXVIII.

 
Ipse sibi pavor est sceleratus quisque fugit cùm
 
Nemo fugat: Iustus, spe plenus, perstat ad omnem
 
Eventum: qualis florens annisque, animisque,
10
Impavidus leo conspectò grassum 3 et premit, hoste
 
Deficiens ab lege Dei status imperiorum
 
Discordi sub mole labat, salvusque manebit
 
Dum vir cordatus sapiens moderetur habenas
 
Si pauper tenues alios fraudat, spoliatque
15
Est imbri similis largo, sata qui omnia lat[a+]/è\
 
Everrit facit ut cunctis alimonia desit.
 
Exleges laudare etiam quibus improba vita est
 
Quid mirum? at si cui cordi est reverentia legis
 
Dissonat hoc illis et semper proelia miscet 4
20
Queis pravae sunt cordi artes; caligat eisdem
 
Iudicium: mente ast sincerâ qui Deo adhaeret
 
Hinc habet, ut capiat, discernatque omnia sane.
 
Est quem res angusta premit sed candidi 5 vita est
 
Est cui splendor opium 6: sed versutissimus idem
25
Omnibus ille modis est mi praestantior isto.
 
Filius ille sapit qui observat nissa 7 parentum
 
At si quis comes assiduus comedonibus et clam
 
Sumtus comportat, probro enecat iste parentes
 
Est qui se torquet res denso ut foevore