[32. Marcus Velserus, Brief aan
Johannes Vivianus, 8 juli 1598.]
Salve Vir Clarissime.
Scitè nescio quis olim dixit, Amantum oscula et amplexus non
augere amorem, sed exercere: idem rectè mihi ad amicorum litteras
transferre videor. Facio itaque lubens, ut ne hoc officii genus deseram, saltem
per intervalla temporum, leves etiam quascumque scribendi occasiones arripiam.
Eiusmodi est ea quae nunc accidit: Accepi Româ à Fulvio Ursino
inscriptiones duas veteres, haud ita dudum repertas, quarum utraque cum
observationem alia atque alia de causa mereatur, tecum mihi communes esse
volui: Annotavit autem Ursinus, priorem omninò antiquitissimam esse,
vetustiorem scilicet nobili illa C.Duilii basi quae in Capitolio spectatur,
characterum figuras ferè eis esse. similes, quae in Graecis illius
temporis nummis visuntur, ut [-in]credibile sit ex Magna Graecia Romam
LperLvenisse; quamquam in exemplo quod misit praeter unam
L reliquarum litterarum formae usitatis nostris similes prorsus erant. Memini
te in postremis ad me literis, spem fecisse excutiendi diligentius libros Rerum
Augustanarum nostros, et monendi amicè sicubi dissentires, quod cum
hactenus distuleris, per fidem tuam te, et per amicitiam nostram rogo,
aliquando, quod tamen commodo tuo fiat, praestare velis tandem, neque enim
profecto est quo me alio beneficio nunc arctius devincire possis. Vale vir
praestantissime. Augustae Vind.
1 XI K.
Ian. Anno
MDXCIV
Tuus Marcus Velserus.
Clarissimo Viro D. Joanni Viviano, amico meo observando.
Aquisgranum.