Wilhelmo Henrico Dominico Suringario viro doctissimo s.pl.d. Fr. Aug. Eckstein.
Cum in apparatu nomenclatoris philologorum conquirendo occupatus essem multosque deprehenderem epistulas meas neglegentes, inter Batavos tu potissimum petenti mihi non defuisti. Quo difficilius est de ceteris hominibus doctis certa comperire, eo gratius fuit et acceptius munusculum tuum. Quapropter non miraberis me tibi tenuem libellum iam ad umbilicum deductum offerre tamquam grati animi documentum. At nolo te ἀσύμβολον esse. Sunt enim permulti ex popularibus tuis, de quibus vel nihil rettuli vel paucissima. Una urbs, quae semper nostrarum litterarum illustrissima sedes fuit, desiderabit accuratiora de Cobeto (at quanto viro), de Rinkesio, de Pluygersio, quorum nomina mihi haec scribenti occurrunt; idem de aliis poterit deplorari. Quare ad te, senex venerabilis, me converto ac precor, ut opusculo emendando et supplendo operam dare velis; tibi precanti facilius annuent quam peregrino homini et ignoto.
Lipsiae d. XXV. Aug. m. CIƆIƆCCCLXXI.
De tweede zin is, gelijk de opmerkzame lezer zal bemerken, niet zuiver gedacht. S.H. Rinkes (1829-1865), thans ternauwernood meer bekend, had door zijn dissertatie (1856), die de onechtheid van Cicero's eerste Catilinaria trachtte te bewijzen, een geweldige pennestrijd toen ter tijd hier te lande in het leven geroepen.
Amsterdam.
M.B.