Gedichten. Deel 3: 1636-1644


auteur: Constantijn Huygens


bron: Constantijn Huygens, Gedichten. Deel 3: 1636-1644 (ed. J.A. Worp). J.B. Wolters, Groningen 1893


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet

[p. 1]

[1636]

In monumentum reipublicae Venetae quod de Alexandro III. pontifice adversus Fredericum I. et Othonem filium ao. 1178 eximie merita esset a Pio IV. pontifice erectum ab Urbano IIX. deletum1).

 
Caesara prostratum, Veneto sternente, Quiriti
 
Fassa diu, tandem perfida Roma negat.
 
Perfida an haeretica est? quid erit fas credere, quid non
 
Credere? vim Meritis quae dedit, ipsa rapit.
 
18. Mart.

(In idem)2).

 
Victo Quiriti Barbarossa calcatus,
 
Victore Marco, innotuit fide longâ
 
Tradentis aeui; nulla grandis exempli
 
Pondus vetustas, liuor, ira concussit.
5
Nunc ipsa veritatis umbra non fertur,
 
Fit vis tabellae, iniqua nunc manus, quod pes
 
Olim superbus Caesari facit telae,
 
Telae innocenti; ingratitudo deleuit
 
Quod saeculum nequiuit et dies, ulla
10
Dies nequibit. Christiane, si nescis
 
Papâ docente jam scies, quid intersit
 
Terrena virtus Coelicae; quod exstruxit
 
Pietate Roma, Urbanitate destruxit.
 
21. Mart.

Dialogus cum Barlaeo, in verba carminis quod Schurmannae inscripserat3).

 
hvg.
 
Iupiter hanc priuet sexu leuiore puellam?
 
Hoc petis?
 
barl.
 
In voto est ut grauiore beet,
[p. 2]
 
Anna sit Annaeus.
 
hvg.
 
Nimirum Annaeus et Anna,
 
Hic-haec.
 
barl.
 
nil tolli posco, sed assuier,
5
Haec-Annaeus hic-Anna siet; sibi mater amorum
 
Pronuba ducenti nubat Atlantiadae.
 
hvg.
 
Prudenter, Barlaee, facis pro virgine vota,
 
Quae, nisi se possit gignere, non sapiet.
 
25. Apr.

Ad amplissimos doctissimosque viros G. Staackmannum et G. Barlaeum παραίτησις ἐν παραινέσει1)+

 
Staackmanne lux, Barlaee dux poetarum,
 
Par Pegaseium; vindices rei vastae,
 
Iustae patroni, commeatuum et ponti,
 
Ponti et Batavûm: fundite Hippocreneios
5
Largi liquores inter orbe diuisos
 
Nostro Britannos, inter inuidum terrae
 
Gibbum atque Terram: pellimur mari prisco,
 
Nouo natandum est; summouemur Arctois
 
Partim procellis; fundite in quibus toti
10
Dominemur undas: vester hic, viri, vester,
 
De fonte quem Britanniae tridens nondum
 
Praesepsit ulli, fluctus exuli ponto
 
Succurrat orbi; nauigabitur passis
 
Utriusque velis, innatabitur musto,
15
Permessidis musto innatabitur, lacti,
 
Qualis dearum est. Fundite uberes venae
 
Quâ sit solo, coelo, saloque mercede
 
Carere lucri. me volente quocumque
 
Pulsi salo legamur ad sales vestros.
20
His ecce piscor; libero mari liber,
 
Latio Batauus, hoc silentio, mecum,
 
Hoc melle pascor. quidquid, o boni, quidquid
 
Ultra rogatis, abnuo: Dijs Terrae,
 
Dijs aequorum, et, si Dys placet, Dijs aurae,
[p. 3]
 
+
25
Pugnare vestrum est: vester, o cataphracti,
 
Instare Seldenis labor: mihi vocem,
 
Mentem, manumque derepente vix lecti
 
Furor libelli perculit: Stupescenti
 
Haec sola veri feruor extudit verba,
30
Hos ira questus; Hocce purpuram et saeuos
 
Potuisse fasces; hucce torua nugarum
 
Mandata servum compulisse Seldenum!
 
Pro gentium fas, pro tuam fidem Groti!
 
Pro. Vis volenti plura defuit linguae,
35
Stetit palato fixa, dentium septo
 
Vallata coecum murmur in saliuoso
 
Convoluit alueo; nempe ceu Mari clauso.
 
Staackmanne lux, Barlaee dux Poetarum
 
Parnassium par, copula unicae nexu
40
Virtutis unico, insolubili nexu,
 
O salsi utrimque vindices rei salsae,
 
Qui clausit Inferioribus fretum Belgis,
 
Miramini os si clausit infimo Belgae?
 
10. May.

(In pollam)1)+.

 
Pollam puellam, et bellam amaui; anum linquo:
 
[Quid increpas, puella bella, quae neutrum es?]
 
Cessante causâ nempe cessat affectus.
 
(20 Mei).

Milite Gallo discessum ex Hollandia protrahente CIƆIƆCXXXVI2).

 
Fausta soluturo spirarunt flamina Gallo;
 
Soluenti Zephijris inuia facta via est:
 
Ergo dolent Bataui, stupet et subridet Iberus,
 
Quod Gallo leuior ventus et aura sient.
 
1. Iun.

[Quam toti vellet non totum soluere Classi]

 
Quam toti vellet non totum soluere Classi3),
 
Tam totam vellet soluere Carneades.
 
2. Iun.
[p. 4]

Virg. 6. Aeneid.1)+.

 
Doe nam Aeneas 'twoord, (want naer Marcellus treden
 
Sagh hij een Iong man treden
 
In dappere gedaent, in Wapenen voll schijn,
 
Maer diens gebuckt gesicht onlustigh scheen te zijn)
5
En vraeghde, wie is hij, die dichtste by den man gaet?
 
Sijn soon, of die hem an gaet,
 
Als tack des hoogen stams? wat isser woels om heen!
 
Wat deftiger gelaet, 'ten waer het wat verdween
 
In 'tswarte van den nacht die 'ck om sijn hooft sie spreijen!
10
Anchises quam aen 't schreijen,
 
En sprack in 'tschreijen; Soon, o soon, en vraeght mij niet
 
Naer uwer Maghen all te machtigen verdriet:
 
Dat hoofd en sal het Lot de wereld maer eens thoonen,
 
Niet by haer laten woonen.
15
O Goden, gaeft ghij ons die ghift voor eighen goed,
 
Ghij duchte 'twaer te veel verhefs voor 't Roomsche bloed.
 
Wat sal de groote Stad in 't Marssen-veld sien stenen,
 
Wat sal sij mans sien weenen,
 
Of, Vader Tiberin, wat sult ghij lijcken sien
20
Daer ghij voorbij den steen van 'tversche Graf sult vlien!
 
Noijt Troijsche jongen sal 'thert der Latijnsche grijsen
 
Soo hoogh in hoôp doen rijsen;
 
Noijt salmen soo veel roems in all het Roomsch besitt
 
Van eenigh voester-kind sien draghen als van dit.
25
O hemel-vrughticheid, ô Trouw van ouden tijden,
 
O emmermeer in 'tstrijden
 
Onwinbaer' overhand! Hij waer' hem noyt ontgaen
 
Wie sijne Wapens dorst gewapent tegenstaen,
 
'Tzij dat hij staende voets sijn' vyand hadd bestreden,
30
Of, op hem ingereden,
 
Een schuijmend Peerd gespoort. O ongeluckigh kind,
 
Is 't dat ghij 'tbitter Lot eens ergens overwint,
 
Ghij sult Marcellus zijn. Geeft Lelijen met hoopen,
 
Geeft purpre bla'en en knoopen,
[p. 5]
35
Soo dat ick hem bestroij, en met een gift van niet
 
Mijns na-neefs groote ziel ten minsten overgiet',
 
En doe hem ijd'len dienst. etc.
 
Hagae. 9. Iun.

In effigiem Card. Richelij1)+.

 
Mercedem, pictor? veniam pete Gallia donet,
 
Indigni pretium grande laboris erit.
 
Excidit, infami lapsu, mortalis imago
 
Conanti diuam reddere Richelij.
 
16. Iun.

In eandem2)+.

 
Stupende cardo non fatentis Europae,
 
Non diffitentis; sed ferentis Europae,
 
Et sic fatentis; Richeli, genus divûm:
 
Non te in tabella simplici tuo totum
5
Vultu intuemur, Trismegiste: personam
 
In qua triumphas triplicem, unicâ fronte
 
Reddat necesse est, quae tuam relatura est
 
Subire totam nata dextra naturam,
 
Et Galliam, et Te reddat, et tuum Regem.
 
17. Iun.

(In Barlaeum) *3).

 
Mouerat aestiuas inflatior Ya procellas,
 
Et poterat socio sic soror esse Mari:
 
Absque quod inflatae decor, in multiplice ruga
 
Quâ male visa fuit ringere, risus erat.
[p. 6]
5
Cum saturis Mudâ monitis sex ire capellis,
 
Magna trias parvae noluit esse comes.
 
Vossius in dubio, et quidam, vix fortius, alter
 
Credere se notis non valuere Notis:
 
Barlaei ancipites Pirene pallida mentes
10
Impulit, exemplo creuit uterque pauor;
 
Ingemuit contempta suis Heroïbus Argo,
 
Nec tuba vexati tanta rudentis erat;
 
Vespera, si rubuit, rubuit pudibunda Batauos,
 
Pontigenas, Pontum posse timere viros.
15
Quaeque adeo socij tulimus, quae tota feremus
 
Natio, mas non mas damna poeta dedit.
 
De Graecis, age, de Latijs nego, credo docenti,
 
Quidquid siue jubes credere, siue vetas;
 
Sed Batauis, ignosce, potestas, Flacce, poetis
20
Quidlibet audendi non satis aequa data est.
 
Amsteldami uno spiritu decumbens. 20. Iul.

Barlaeus Zulichemj domino, ὑδροϕοβίαν exprobrantj *1).

 
Moverat aestivas inflatior Ya procellas,
 
Et socio poterat saevior esse Mari,
 
Absque quod inflatae furor, in multiplice ruga,
 
Qua male visa fuit ringere, terror erat.
5
Cum saturis Muda monitis sex ire caballis,
 
Parva trias magnae noluit esse comes.
 
Vossius in dubio, et jam nunc vix-fortior, alter
 
Credere se ignotis non voluere Notis.
 
Barlaej ancipites Pirene provida mentes
10
Impulit, aequoreos tunc timuisse Deos.
 
Si gemuit contemta suis heroibus Argo,
 
Nec tuba vexati tanta rudentis erat;
 
Vespera si rubuit: rubuit puduitque Batavos
 
Pontigenas Ponti spernere posse minas.
15
Quae nunquam socij tulimus, quae tota repellit
 
Natio, mas ter mas damna poëta timet.
 
De Graecis, age, de Latijs, age, credo docenti
 
Quicquid sive iubes credere, sive vetas,
 
Nam cunctis, ignosce, potestas, Flacce, poëtis
20
Tam temere audendi non satis aequa data est.
[p. 7]

Forti viro C. Barlaeo *1).

 
Crediderim timuisse viros, tremuisse Poetas
 
Amstelios, salsum pectora salsa salum?
 
Crediderim siccus, cuius dux foemina facti
 
Sobria, idem potos non potuisse viros?
5
Scilicet. Unde tamen tam cauta libido timendi,
 
Tam subito madidis vatibus orta fuit?
 
Nescio; siue sciam, cupio nescire videri;
 
Nil mihi cum doctis unguibus esse volo.
 
Hoc liceat: dulces isthinc mea Muda lagenas
10
Obtulit, hinc salsas Ennosigaeus aquas;
 
Salse rei salsae vindex, ignosce roganti,
 
Truserit hic magis, an traxerit iste liquor?
 
22. Iul. currente rotâ inter Harlemum et Lissiam2).

C. Hugenio Neptunj et Amphitrites alumno *3).

 
Cum tua te veheret velis audacibus Argo,
 
Cum veherent matres transtra superba duas,
 
Divisit sors laeva viros. pars horruit undas,
 
Pars tumidas secuit nescia mortis aquas.
5
Detinuit timidos Hoofdî tunc Suada poëtas,
 
Detinuit vates Heleonora suos.
 
Detinuit Susanna chelyn, quae passeris artes,
 
Quae cecinit doctas, Aulice scriptor, aves.
 
Si timui, tanto prudentia iuncta timorj est.
10
Si timui, iussus (crede) timere fui.
 
Si timui, si vela fui non vestra secutus;
 
Sic placui domino, sic placui dominae.
 
C.B.
 
Amstelod. VIII Cal. Sextil. (25 Juli).

C. Barlaeo, forte viro, forti convivae *4)+.

 
Larga suos vacuis affudit Muda liquores,
 
Largior impletis praebuit Ya suos.
 
Amstelidae saturi multo inter pocula nisu
 
Cum, quibus expediat mergier, ambigerent;
5
Praeualuit cadus, et veteris vis condita Bacchi,
 
Displicuit Batauis publica vena meis.
[p. 8]
 
Successit, Seldene, labor contemptus; abhorret
 
Libero, amat clauso Belga natare mari.
 
Eodem die (22 Jul.) inter Teilingam et Hagam1).

C. Hugenio convivae profugo *2).

 
Cum dubias anceps traheret sententia mentes,
 
Et vellem, nollem Te, Zulecheme, sequi;
 
Me sequitur magni facilis clementia Vossî,
 
Inque meas partes mox Ioachimus abit.
5
Tres sumus excordes numero. tres torva timemus
 
Flumina. tres solito tingimus ora mero.
 
Tres fugiunt, nec sueta Ducis vexilla sequuntur,
 
Et sociam gaudent tres violare fidem.
 
Res omnes facit ista reos. peccavimus in Te,
10
At Satrapas, quo vos arguat, actor habet.
 
C.B.
 
Amstelod. VII Cal. Sextil. (26 Juli).

(Ad Tessalam, de Barlaeo, amante strenuo) *3)

 
Thessala Barlaeo non nuper visa poetae,
 
Qualis amatori Iulia nostra suo,
 
Thessala Caninefas, seu Frisia dicier ambis,
 
Almerij pharos et fax animata soli.
5
Ibit amatorum, si vis non torua videri,
 
Per freta, per saeuos aemula turba lacus.
 
Ibit eo Zonam qui, nec se perdidit, ibit
 
Amstelidum crispis compta juuenta comis;
 
Ibitur inuitâ Superûm vi; si pauet omnis
10
Nauita, non rarus, faxo, natator erit.
 
Unus ut ignoscas orat, vir fortis ad arma,
 
Arma virûm, calamos, arma virûm, calices.
 
Nempe tuo vulnus rabiosa canicula vati
 
Fecit Amor; visâ saucius horret aquâ.
15
Si bibat hanc, metuit ne, quâ tibicine clares,
 
Marceat infami languida vena situ.
 
Denique si ventis placeat, sibi cautior inquit
 
Nec Veneris fractâ puppe vacare mori.
 
En quid agas? si qua spretae te injuria formae
20
Mordet, habe tecum lumina, conde facem.
[p. 9]
 
Non si tota micet, non si de littore clames
 
Blanda, veni, pretium nuda laboris ero,
 
Non si vere nouo, non si bene potus Abydo
 
Classe nouâ possit soluere, Seston eat.
 
25. Iul.1).

C. Hugenio deorum Neptunj et Aeoli contemptori *2).

 
Non me Muijda tui nuper tenuere liquores,
 
Non ea vis Bacchi, non fuit illa gulae.
 
Vt decuit, timui Superos, Tethijnque Jovemque,
 
Nec volui tantis obvius ire Dijs.
5
Hos, Vir dure, pius timui. nam piscibus aequor,
 
Non homini fallax destinat unda viam.
 
Si tua nacta fuit speratum audacia portum,
 
Fortunâ minus est, plus pietate regi.
 
C.B.
 
Amstelod. VI Cal. Sextil. (27 Juli).

Amanti strenuo G. Barlejo *3).

 
Pectoris heroi, quo non augustius olim
 
Intumuit, toto corripiente Deo,
 
Substitit ad primas, nullo discrimine, noti
 
Fluminis, ad primas vis labefacta minas:
5
Barlaeum excussit terror sibi, fortior omni
 
Vate, quod hic timuit, foemina fecit iter.
 
Credimus? an, quia distracto grauiore procellâ
 
Res cum Rhenano gurgite habenda fuit,
 
Spreuerit Ya tuas? potuit spreuisse videri,
10
Sed fuit haec lautae proxima causa morae:
 
Dixerit, ut motas adspexerit eminus undas,
 
Et nemus ingenti turbine, Muda, tuum,
 
Quo me cumque vocas, magni Maris arbiter, o nec
 
Crimine, nec, testor, carmine laese meo,
15
Fas sit non nocuo sibi consuluisse Poetae,
 
Fas sit ad incertam cautius ire necem;
 
Dum turbas irate foris, dum caerula late
 
Cana procelloso spuma colore tegit,
 
Intus ego spumas iterumque iterumque salubres
20
Hauriam et innumeros non numerabo scyphos:
[p. 10]
 
+
 
Donec ab ingesto tumeat vesicula Diuo,
 
Nec superet quo se suggerat Ya locus.
 
Sic ubi anhelantis lateri lethale carinae
 
Vulnus, et extremo forte furore dabis,
25
Naufragus hinc prodar tabulis licet, inde fluenti
 
Fune, meo certe non grauis utre ferar.
 
Quam bene virginibus comes it sapientia Musis,
 
Quanti Naturae noscere scita refert,
 
Quam bene librauit, quantâ ratione, nec ipsos
30
Quae Dij merserunt mergere posse Deos!
 
28. Iul.

C. Hugenio navitae audaci et intrepido *1).

 
Vade per iratas, mi Constantine, procellas,
 
Vade per adversos, navita magne, Notos.
 
Haesimus in ripa. fateor. cur? damna timemus,
 
Quae medijs sensit dux Palinurus aquis.
5
Haesimus in ripa. fateor. cur? aequore mersa
 
Non didicit modulis dextra natare suis.
 
Haesimus in ripa. fateor. cur? nolo poëtis,
 
Nolo meis toties esse vocatus Hijlas.
 
Icarus Icario si fecit nomina ponto:
10
Fluctus Abydeno si fuit urna proco:
 
Si Tiberim sese iecit Tiberinus in ipsum,
 
Femina si Thracum nomina fecit aquis:
 
Si Sappho mulier saltus aggressa viriles
 
Non formidata Leucade mersa fuit:
15
Nil moror. hac pereant fama, quos poenitet aevi.
 
Non vacat, exemplo deteriore, morj.
 
C.B.
 
Amstelod. V. Cal. Sextil. (28 Juli).

Ad Lesbiam larva tectam ne sole aduratur2).

 
Quid pice sericeâ formosam lactea frontem
 
Lesbia, nube nigrâ condis utramque facem?
 
Redde diem coelo et mihi, personatula: iniquum est
 
Ne pereas uno sole, perire duos.
 
29. Iul.
[p. 11]

(Ad eandem)1).

 
Detrahe personam capiti, praepostera formae
 
Consulis, ut ne sis, Lesbia, nigra, nigra es.
 
Eodem die.

(Ad eandem)2).

 
Si faciem ne qua penetrabile sidus adurat
 
Velari crasso tegmine cauta studes;
 
Me miserum quae larva teget, cui frigida frontem
 
Ambusto duplici, Lesbia, sole feris?
 
30. Iul.

C. Barlaeo ὕδραν τέμνοντι vires novas *3).

 
Quae de virtutum serie fortissima virtus,
 
Claudier heroö non satis apta pede,
 
Fornicibus tonat alta cauis; ubi pulpita doctor
 
Igneus Herculeo, dixeris, ore quatit,
5
Supremis habitasse labris conuicta, docentem
 
Pallida, si quatiant ventus et unda, fugit:
 
Eluit unda, efflant Zephijri quod ahenea dicas
 
De bis ferrato prodere verba sinu.
 
Sic studijs impallescunt? hos barba tremendi
10
Fulminis, hos animos sub grauitate fouet?
 
Cessit palla togae; poterit toga cedere pallae,
 
Et mea semimatres stringere vitta comas,
 
Quin jam laurigerae scandent subsellia matres
 
Et noua doctorum foemina doctor erit,
15
Vel facere instituant quae se docuere suosque,
 
Vel, quae non perimant facta, docere viri.
 
Tam fera Barlaeo mater Barlaea pauenti
 
Scommata, non ego, ne decipiare, dedit.
 
Placasti, confesse, Iouem; magis ardua restat
20
Pugna, satisfieri nunc sibi Iuno petit.
 
4. Aug.ti

ριστον μὲν ὕδωρ. Ad Susannam Barlaeam C. Hugenij conjugem, cum per latus mariti C. Barlaeum, ob aquarum metum, acrius impetijsset. I4)

 
Plus audes, Barlaea, viris. plus ausa fuisti,
 
Plus animi, quam nos, mascula mater, habes.
[p. 12]
 
Erravit Natura parens, cum condere Te, Me
 
Vellet, et in tanta culpa parente fuit.
5
Illa tibi grandes animos studiumque virile
 
Indidit et voluit viribus esse marem.
 
At mihi femineos animos pectusque remissum
 
Dum dedit, hac fecit conditione virum.
 
Ista mares tibi causa dedit, natosque virosque.
10
Dum mea femineo syrmate tecta strepunt.
 
Hinc fluctus, hinc spernis aquas animosa, Notosque.
 
Virque Deos contra, femina sola viro es.
 
Me mea dum negat esse virum formido; vocarj
 
Iam barbata tibi femina promereor.

Ad eandem. II *1).

 
Succubui generosa tuo Barlaea marito,
 
Et dedimus victas, clara virago, manus.
 
Nunc chartis ovat ille meis, victoque poëtae
 
Exprobrat, et me vult succubuisse Tibi.
5
Cedo iterum intrepidaeque volo succumbere matrj,
 
Et Constantinae laudibus esse minor.
 
At si forte tuâ est potior mea causa; pudoris
 
Hoc etiam fuerit dissimulasse mej.

III *2).

 
Roma stupe. de me victrix iam nupta triumphat.
 
Fortunae nunquam sors fuit illa tuae.
 
Captivus, victusque trahor. mihi scommata mater
 
Obycit, et salso perfricat ore Scholas.
5
Tanti undam timuisse fuit. me mergite fluctus,
 
Mergite vesanos pontus et Ya metus.
 
Vlterius nolo proprio superesse pudori.
 
Infamis tanto crimine fama mihi est.
 
Scilicet, ascendet doctorum pulpita mater,
10
Et timidas cupiet vitta docere togas.
 
Peccavi, Superi. sexum mutate timentis,
 
Vestiat ignavos pallida palla pedes.
 
Aut si Barlaeum cupitis me recta docere,
 
Signa gerat sexus tanta magistra mej.

IV *3).

 
Orta mari Venus est. Veneris Barlaea propago est.
 
Quid mirum? nullas si timet uxor aquas.
[p. 13]
 
Formavit tellure senex mea membra Prometheus.
 
Quid mirum? terrae si sua terra placet.
5
Nec culpa est, timuisse: nec, has sprevisse procellas,
 
Nempe suo duplex causa probata Deo est.

Ad Hugenium *1).

 
Si fatear peccasse viros, si prodita facti
 
Causa, satisfactum non sibi Iuno putet.
 
Si vere Phrygias, at non Phrygas esse poëtas
 
Eloquar, haud factum sit tibi Iuno satis.
5
Si potui placare Iovem tot versibus, esto,
 
Thure satisfactum non sibi Iuno putet.
 
Si regeram toties, cras altera et altera reddam,
 
Crede, satisfactum non sibi Iuno putet.
 
Si scribam pelago matres perijsse maresque
10
Saepe, satisfactum non sibi Iuno putet.
 
Mollia Barlaeae tu suggere verba maritae,
 
Mollibus hanc ipsam saepius abde iocis,
 
Suaviter arride: nutu testare, quid optes;
 
Tange verecundos, navita magne, sinus;
15
Basia basiolis superingere mille, vel ultra;
 
Crede, satisfactum tunc sibi Iuno putet.
 
C. Barlaeus
 
Hydrarum domitor debellatorque ferarum,
 
Amstelod. VIII. Sextil. (Aug.)

Ohe jam satis est *2)+.

 
Iambe claude, miste non claudo, veni,
 
Compone dissidentium Poetarum
 
Composte litem; sicca lis, vinosa lis,
 
Lis salsa, lis non salsa, de salo exorta est:
 
 
5
Yâ fremente, turbido Mudae sinu
 
Spumâ tremendi gurgitis, sub-infesto
 
Vitam Ennosigaeo credidit Hugens, suae
 
Maritus et malus poeta Barlaeae,
 
Ac, si vocarent fata, supremae diem
10
Adiuit horae ab Hoofdio renitente,
 
Miratus ullum posse tam dubiâ die
 
Timere, nec timere poculis, mergi.
[p. 14]
 
+
 
Baccho fremente, turbidâ Mudae domo
 
Spumâ bibendi gurgitis, subingesto
15
Gulam Lijaeo credidit sugens, parum
 
Marinus, at bonus Poeta Barlaeus.
 
Neque, ut vocârint fata, supremis diem
 
Abrupit horis Hoofdio propinanti,
 
Miratus ulli posse tam lautâ die
20
Vacare, nec vacare poculis, mergi.
 
 
 
Iambe claude, miste non claudo, cui
 
Palmam dicamus e duobus athletis?
 
Quin ambo censeantur in causa pari,
 
Si spreuit hic, ubi ille contempsit, mori,
25
Si constat ambos nauigasse
 
Constanter.
 
9. Aug.

Susanna Barlaeus Caspari Barlaeae, satisfacienti *1)+.

 
Barbata doctor, succube, ignauâ pedes
 
Vestite pallâ, de Promethei senis
 
Luto loquaci massa, terra territa
 
Liquore noto, terra nascentis Deae
5
Concussa cunis. euge basiantium
 
Non false Rhetor, qui sali salem fugis,
 
Quidquid mereare, mas miselle, mas Mari
 
Impar marique, nolo nescias tuas
 
Conuicte laudes: Teste Mudâ praedico;
10
Ubi res virum poposcit, et grauior scyphus
 
Argo natante grandior clauâ scijphus
 
Hydram domante, dexteram Alcidae noui,
 
Edico Mudâ teste, Fecisti satis:
 
Ubi causa vatem, causa non fortis viri
15
Fortem patronum, teste Mudâ praedico,
 
Edico et Hagâ teste, Dixisti satis.
 
Expecto mandes an satisfactor, satis
 
Fictor, satis victor, satis vector, satis
 
Hector vocari, doctor an dictor velis.
 
11. Aug.ti
[p. 15]

Huijgens straet. Hugeniana1)++.

 
Innumeris aliae jactent sua compita tectis,
 
Quod stupeant magis hic ciuis et hospes habent:
 
Vna domus, paries uni quam nectit equili,
 
Absoluit, quâ non pulchrior una, viam.
 
16. Aug.

De warande. Vivarium2).

 
Quae quadrupes multo quondam mihi fecerat antro,
 
Incola sanasti vulnera multe bipes.
 
Plaudat quisque suae: mea non ingloria laus est,
 
Hic habitare homines, hic habitasse feras.
 
16. Aug.ti

Pluvia post ardorem solis *3).

 
Quaeritur insano Phoebus quam torruit aestu,
 
Ut fuerit pluuio vespere lota dies?
[p. 16]
 
Occurrit ratio. grandi conamine coelo
 
Ridenti lachrimas exiluisse puta.
 
In castris prope Heusdam. 6 Sept.

Rubor vespertinus *.

 
Qui sub nube niger piceâ quasi luxerit aether1),
 
Vespere praecipiti si rubet, unde rubet?
 
Conuictus peccasse, rubet pudibundus, et ultro
 
Crastino, ait, voueo, sole serenus ero.
 
In castris Sprangae 10. Sept.

Rubor matutinus *.

 
Unde dies roseis aurorae tota quadrigis
 
Mane rubens, madido turbine2) sera pluit?
 
Potus enim qui mane rubet quocumque liquore,
 
Non dubie toto vespere micturiet.
 
11. Sept.

Hirundo humilis *.

 
Si ruet in terram de coelo proximus imber,
 
Cur nondum madidae proxima hirundo volat?
 
Praesentes adeo rata quas bene praeuidet undas,
 
Iam natat, aut, ad humum prona, natare parat.
 
11. Sept.

Anas se proluens *.

 
Quae toties se mersat Anas, praesagula, toto
 
Vertice, sic, inquit, tota madebit humus.
 
11. Sept.

Pavo querulus *.

 
Quid fera praesagit quae se Iunonia moeste3)
 
Inuocat, et planctum planctibus addit auis?
 
Praesagit miseranda, quibus, quâ sicca superbit,
 
Iam jam deciduis pluma madebit aquis.
 
11. Sept.

Crepitus operis intestini *.

 
Intestina crepant murorum robora, grandi
 
Turbine, turbato grandine terra tremet.
 
Horribiles instant straturi caedua venti;
 
Quis concussa metu pedere ligna neget?
 
Ibid. 12. Sept.
[p. 17]

Lucerna crispa *.

 
Unde, gelu fluuijs instante, volubile seuum
 
Cincinno lychnos induit Ionio?
 
Qui flammae1) damnatus erat, jam denique cristam,
 
Seruandus fido frigore, tollit adeps.
 
Ibid. 12. Sept.

Luna pallida *.

 
Obtinet antiquum, si, quod venator, arator,
 
Nauita, pastor ait, pallida Luna pluit.
 
Testis es, Actaeon, quantas, pallore feroci,
 
Irâ siue metu, Cynthia2) fudit aquas.
 
Ibid. 13. Sept.

Stellae scintillantes *.

 
Quae graue scintillans portendit ab aethere frigus,
 
Iam descensuro frigore stella tremit.
 
Ib. 14. Sept.

In easdem amantis *.

 
Si scintillantes portendunt frigora Stellae,
 
Illa nimis dubiae sortis imago meae est.
 
Cum risu micat insolito, si frigore amantem
 
Non ferit, aut ferijt Polla, ferire parat.
 
Ibid. 14. Sept.

(In aulum)3).

 
Aulus dierum plenus, adjici nihil
 
Desiderat caussâ suâ, sed filij:
 
Huic senex prodesse, non sibi, cupit.
 
Quod viuit Aulus, liberaliter facit.
 
23. Sept. Sprangae in castris. extemporaneum.

Aranea prodiens *.

 
Sudabit paries, et erunt mox flumina rimae:
 
Submergi metuens prodit araneola.
 
Ib. 24. Sept.

Luna rubicunda *.

 
Luna rubet. quid tum? cras a tibicine disces
 
Quam res sit vero congrua, flare rubram.
 
Ib. 24 Sept.
[p. 18]

Luna alba *.

 
Pallida luna pluit, rubicunda flat; alba quid? omnes
 
Dixisti; superest, alba serena siet.
 
Ib. 24. Sept.

Nebula ascendens *.

 
Sol sitit, et nimias (premit ipsos crapula diuos)
 
Iam jam cogetur reddere potus aquas.
 
Ib. 24. Sept.

Pluvia et tempestas post tonitrua *1).

 
Nescitur coeli cur diluat unda fragorem?
 
Ambigitur cur hanc flamina discutiant?
 
Iuno Iouem saturum tonitru grauis increpat: ille
 
Mingit2), et his, inquit, flamma residat aquis.
5
Quid soror et Conjux? rabido suspiria nisu
 
Efflat. hic est quo tu turbine, nauta, peris.
 
Ib. 27. Sept.

Nebula descendens *.

 
Prouocat audaci superos certamine Titan,
 
Quantas de terra tollere possit aquas.
 
Excidit ingens urna deo: ridetur ab omni
 
Coelite: non niteat laetior illa dies?
 
Ib. 29. Sept.

Ignes fatui *.

 
Quid fatuos ignes memorabo? spectra? vapores?
 
Nescio. si taceat Iulia, dicat amans.
 
Ib. 29. Sept.

Nix *.

 
Quae sit origo Niuis, si non bene creditur ardens
 
Diua reo barbam vellere Iuno Ioui?
 
Mollius hoc. tonsore deum properantius uti,
 
Furtiuis auidum basia ferre toris.
 
Ib. 1. Octob.

Grando *.

 
Compactâ diuis manibus niue ludere potos
 
In Coelis, acri frigore, dico deos:
 
Illa per aetherios praeceps, ubi soluitur, ignes,
 
Gutta fit. hinc nostro frigore Grando coit.
 
Ib. 3. Octob.
[p. 19]

Glacies et eiusdem solutio *1).

 
Frigore durari fluuios concedo Stagirae:
 
Qui coeant, sanus nemo sat explicuit.
 
Explico: dum fugiunt tremulae, sine veste, misellae,
 
Exiles, atomae frigora particulae,
5
Concurrunt, veluti se, tempestate coortâ,
 
Muta, pecus mutum, mutua turba tegit.
 
Compressae faciunt quantum testudine factâ
 
Tu, Romane. ferunt quadrupedem, arma, viros.
 
Mox ubi anhelantes nimio sudore liquescunt,
10
Soluitur acris hijems, effluit unda vitro.
 
Discite nunc scioli caussam, cur proximus haeres
 
Debeat extremi frigoris esse calor.
 
Ibid. 6. Oct.

Sol, stellae, luna *.

 
Vana facem Coeli finxerunt saecula Solem,
 
Vana quot astrorum lumina, tot faculas.
 
Usque adeo diuorum epulas agnoscimus omnes,
 
Nemo nec Ambrosiam judicat igne coqui?
5
Sol focus est Iouis, est ingentis nempe culinae;
 
Caetera Stellarum turba, Deûm foculi.
 
Luna minus dubie superarum peluis aquarum;
 
Hoc coenaturus Iuppiter aere lauat.
 
Ib. 7. Oct.

Iris *.

 
Cum tot sustineas ac tanta negotia, Coeli
 
Nuncia, curvatam pondere non stupeo.
 
Quod vario vultu es, miror minus; omnia Diuis
 
Vt referas, omni fronte parata venis.
5
Hinc suffusa pudore rubes, hinc candida risu,
 
Alba metu, flauâ concita bile micas.
 
Hinc viridi spem fronte refers, hinc caerula tollis,
 
Vxor Aristarchi veste, colore, statu.
 
Qualemcumque voles da, Quintiliane, colorem,
10
Vna datis vna concolor Iris erit.
 
Ib. 9. Oct.

(Ad Barlaeum) *2).

 
Dogmata scrutanti male vestigata Stagirae:
 
Non Samio, nec per somnia, visa seni,
[p. 20]
 
+
 
Digna focis et auis et libertate Batauâ,
 
Sin mauis, Batauâ simplicitate, loquor.
5
Quis mea, quis veterum, quis tu, Romane, quis Hellen
 
Ingenij subdas libera colla jugo?
 
Excidit, haec leuiter tentanti, mascula casu
 
Dictio et audaci punxit aculeolo:
 
Mollior, et quasi de sexu sequiore secuta est
10
Altera, dum vati languida vena stetit:
 
Hinc descenderunt similes longo ordine nati.
 
Fecerunt mas et foemina progeniem.
 
En jocus est, Barlaee, breuis contempta freti sors,
 
Et furor aestiui velificatus Yae:
15
Haec praeit audendo pictoribus atque Poetis,
 
Hanc, ignosco, licet sero sequare ratem.
 
Sprangae 10. Oct.1).

Pluvia *.

 
Unde ruit superis tantus de sedibus humor2)?
 
Credite3), si turpe est mejere, flere Deas.
 
Ib. 11. Oct

Stella volans *.

 
Stare loco nescit, nec in una sede moratur:
 
Si non decipimur, lumina, Stella volat.
 
Nauta caue: cras non dubie dominabitur undis
 
Qui jam descendens sidera turbo quatit.
 
Ib. 11. Oct.

Ad ensem meum4).

 
Humanum fugio, vel justâ caede, cruorem:
 
Non illâ uictor conditione siem.
 
Laede lacessitus Laedentem, ut Laedere cesset;
 
Si me defendis, fide, satis furiae est.
 
13. Oct. Sprangae.

Terrae motus *.

 
Si pereant quae nascuntur, par pondus ubique,
 
Semper, et aequali robore Terra ferat.
 
Sed perstant quae nascuntur, resolutaque durant
 
Quae quacumque tui prodiga Vesta paris.
[p. 21]
5
Et bene miramur, si mole molestâ, ut iniquâ
 
Mente sub ingesto pondere Asella, gemis?
 
Nec male miramur, si, qua praecordia tendis,
 
Concutis ingentem mota superficiem?
 
Ib. 14. Oct.

Parelij *.

 
Sol genuit Soles, vitiatâ nube Puellâ:
 
Fortiter hoc: sed jam jam Pater orbus erit.
 
Quam similis Diuo est turpissima bestia1)! fallar,
 
Ni nimis hos foetus, Phoebe, fouendo necas.
 
Ib. 15. Oct.

Cometa *.

 
Qua prodis, crinite, palam est, insaniet orbis,
 
Plurimus incendet pectora nostra furor.
 
Si dubitat quis, es indicio, qui, vertice raso,
 
Sic furis, assumpto, Galle, capillitio.
 
Ib. 15. Oct.

Planeta *.

 
Aio Stagiritam, quae tam vaga in aethere Stella est;
 
Ambulat atque errat cum duce Aristotele.
 
Hoc ridere juuat: quasi nollet cedere Coelo2),
 
Septem Planetis3) Graecia clara fuit.
 
Ib. 16. Oct.

Dies. Nox *.

 
Nocte dieque vices rerum Natura notauit:
 
Moerorem tenebris, lumine laetitiam.
 
Quis pudor est, semper tirones discere, quae nos
 
Nigra docet nox, et candida quaeque dies!
5
Tandem nec puero, nec iniquâ mente ferendum est,
 
Quod toties aequâ, nocte dieque tuli.
 
Ib. 17. Oct.

Eclipsis solis *.

 
Phoebus amat, calidusque suam nunc Daphnida, Vestam
 
Ambit et insano deperit intuitu.
 
Diua soror, si vel casu, vel amantibus obstat
 
Inuida, nec limos virgo procantis amat,
5
Liquitur ille, aiunt, animo, fert fronte dolorem,
 
Aeternam nubes abdit opaca facem.
 
Me ratio diuersa regit: jubet, aio, Sorori,
 
Vt Speculum incompto commodet: illa venit,
 
Adstat, et aversam terris se praebet amanti,
10
Diuinâque Deum proxima fronte refert.
[p. 22]
 
Hic obiter te, Phoebe, vides, obiterque recenses
 
Quam vaga currenti miscuit aura comam.
 
Tandem compte redi: rogat hoc quae se nec amantem,
 
Dum te non illam tu proce, Vesta videt.
 
Ib. 17.

(Ad Barlaeum) *1).

 
Censor seuerae veritatis, arbiter
 
Seuere falsi; fabulantem fabulas
 
Suffer poetam, parua dicendis mora est,
 
Parua audiendis, veritati nec jocum,
5
Nec verba vim factura nosti. scilicet
 
Sic viuitur, Barlaee, sic victum est diu,
 
Fuco placetur, veritas odium parit,
 
Aut fallere aut falli student homunculi;
 
Ad falsa proni, ad veritatem nauseant.
 
Sprang. 18. Oct.

Ad amp. virum I. Mijropum camerae fiscalis Hollandiae assessorem, cum superius epigramma misisset2).

 
Quae, triplici carbone, viro sanata puella est,
 
Non tribus illa locis, quattuor aegra fuit.
 
Pistillo, non Pastillo medicamur: abite
 
Andromachi, anguillâ est vipera victa mari.
5
Esto procul qui nos torsit crudelis amaror,
 
Suauia se ingratis praeualuisse probant.
 
Oppugnata viro, victrix ouat aegra valetque.
 
Non haec Andromachi Theriaca, Andromachae est.
 
His tam compositis opus ingredientibus, uno
10
Sponsula decidens ingrediente redit.
 
Tu tamen, haec, Mijrope, caue mijsteria pandas:
 
Est omni grauior ulcere Pestis, Amor.
 
Quod si crebra nouae vulgatur fama medelae,
 
Omnis in hos medicos aegra puella ruet.
 
Sprangae in castris. 18. Oct.3).
[p. 23]

l'Estrappade1).

 
Hos etiam fortuna rotas: tolluntur in altum,
 
Praecipites lapsu quo grauiore ruant.
 
Sprangae in castris 18. Oct.

Eclipsis lunae*.

 
Iam furit, atque alias alio sub cardine fratrem
 
Cynthia nugatur quaerere amicitias.
 
Postremo, si lumen, ait jam turbida, pergis
 
Usque tuum Terris condere, condo meum:
5
Et latet, et (tantaene animis coelestibus irae!)
 
Ut lateat, multâ se pice foeda tegit.
 
Ridet ad haec radio frater, rabidaeque liquatâ
 
Cum pice personam detrahit: Illa nitet;
 
Ut niteat (tantâne deas leuitate moueri!)
10
Proxima ridentem rursus adire parat.
 
Quam bene cum terris agitur, quod, gratia quantum
 
Rara, duos inter sit breuis ira Deos!
 
Ib. 18.

Maculae lunares *.

 
Unde, rogant pueri, maculata est Cynthia? non hoc
 
Solis ab intuitu fusca puella roget.
 
Ib. 18.

Maculae solares *.

 
Sunto, quibus commenta placent, maculae, astra, vapores,
 
Quae medio Lyncei, non ego, Sole notant.
 
Si quid inest, quod adhuc nequeat cataracta vocari,
 
Audiat Hippocrates, Gutta serena mihi est.
 
Ib. 18. Oct.

Pluvia post paraselenen *2).

 
Consulit oppositam de se sibi Delia nubem:
 
Hinc illinc Diuae virginis ora nitent.
 
Compta lauat faciem. faciem lauat umbra vicissim,
 
Dumque pari nos et se lauat imbre, perit.
 
Ib. 18. Oct.

Virgae ante pluvium *3).

 
Multo fune Dijs Titan tentoria tendit:
 
Mortales moniti tecta subite, pluet.
 
Ib. 19. Oct.
[p. 24]

Corona circa lunam *1).

 
Sola Deas inter coelestem Iuno coronam
 
Induit: haec regni cum Ioue signa gerit.
 
Quam tu; virgo deas inter, nec imago coronae est.
 
Usque adeo laudem corporis umbra ferat?
5
Quâ te cingis, aqua est: metuens Actaeona, ut olim,
 
Pallida, at in coelis tuta lauabor, ais.
 
Ib. 20. Oct.

Lancea *2).

 
Εὐδία, mortales, pacem praedicimus orbi:
 
Usta deo Marti lancea displicuit.
 
Ib. 20. Oct.

Chasma *.

 
Terribilem coelo foueam suspecto sereno.
 
Quis quid, ubi, quantum dixeris esse rei?
 
Nescio, nec pudor est: coelesti lumine cernit
 
Quae superant coeli sidera sola Fides.
 
Ib. 20. Oct.

Lis venatoria.

 
Fugit et euasit lepus inter crura puellae;
 
Illa feram stricte clausit utroque genu.
 
Controuertenti, praedam mihi vindico, dixit,
 
Priscâ Dianae lege: Pilosa pilo.
 
Panderen in castris. 20. Oct.

(Apophthegma morionis)3).

 
Morio stultorum simulauit spargere sulco
 
Semina. quaerenti, quid ni sereret sapientum?
 
Non isthaec, non omnis, ait, fert omnia tellus.
 
Pander. 20. Oct.

Lapis fulminaris *.

 
Dira Iouis jussu cudenti fulmina Fabro
 
Excidit incauto malleus, an cuneus?
 
Neuter. ab intacta tentauit rupe fauillam,
 
Primus ab infracta desilit iste lapis.
 
Ib. 21. Oct.

Pruina *.

 
Terra tepens, ne putrescat, cum carne saliri
 
Postulat; hac hijemem prata bouesque ferunt.
 
Sal faciunt Sol atque Salum, facit Ignis et Aether,
 
Ipsa vaporando terra salina sibi est.
 
Ib. 21. Oct.
[p. 25]

Ros *.

 
Accipe posteritas, quod se sciuisse nepotes
 
Gaudebunt, se non scîsse puderet auos.
 
Sidera sudarunt nocturno lassa rotatu,
 
Dum procul est Phoebi qui voret ignis aquas.
5
Inde graues udo ceciderunt aethere stillae,
 
Inde frequens omni gramine gutta sedet.
 
Ib. 22. Oct.

Draco volans *.

 
Hic est, Astrologi, caput, hic est cauda draconis:
 
Vestra nec ignoro somnia, nec patior.
 
Longa decussari vobis, non lata, videtur
 
Linea? Iam non est linea, jam nihil est.
 
Ib. 22. Oct.

Ventus *.

 
Est vento leuior quae de spiramine venti
 
Hactenus in vulgum didita causa viget.
 
Discite doctores: quibus hic agitamur, anheli
 
Naribus expirant flamina Solis equi.
 
Ib. 22. Oct.

Sidus Helenae. Castor cum Polluce *.

 
Inclamata diu Tethijs dormitat, et uno
 
Spernit adhuc miserûm lumine coeca preces.
 
Evades Palinure, ambos patefecit ocellos;
 
Iam vigil effraeni vincla datura mari est.
 
Ib. 22. Oct.

Ignis lambens *.

 
Si de nocte cui, fato crescentis Iuli,
 
Visa fuit summas lambere flamma comas.
 
Est qui de nobis exit collectior ignis,
 
Obuius insurgens frigori, ut interimat.
 
Ib. 22. Oct.

(Nix) *1).

 
Lana fouet pecudes, algens Niue Terra fouetur.
 
Credite, si tepida est Lana, calere nivem.
 
Ib. 23. Oct.
[p. 26]

[Iamque opus exegi quod vel leuis ira Stagirae]

 
Iamque opus exegi quod vel leuis ira Stagirae *1)
 
Vel poterit verum et nouitas abolere trimestris.
 
Cum volet ille Deus qui animi, qui corporis hujus
 
Iura tenet, certi spatium mihi finiet aeui.
5
Parte equidem non hac meliore per ima perennis
 
Astra ferar; nomenque erit ut vaga nubila nostrum.
 
Quâ patet indomitis Hollanda potentia terris
 
Nullius ore legar, quin haec per saecula fame,
 
Si quid habent falsi, lectorum scripta peribunt.
 
Sprangae in castris. 23. Oct.
[p. 27]

Ad regem magnae Britanniae1).

 
Intempestiuas non hostibus, hostibus olim
 
Promeritas, infers, Carole Britto, manus:
 
Magne Deûm in terris, quorsum, si pellere possis,
 
Nolle solo Austriacos, velle salo Auriacos.
 
Sprang. 29. Oct.

Corbia (ut rumor erat) recuperata2).

 
Corbia debilibus, facili conamine, muris
 
Capta, nouo valli robore cincta redit.
 
Ride posteritas: Infans prudentia nusquam
 
Tam fuit in plagas ingeniosa suas.
5
Perdit opes, operam, tempus, socios, et honorem,
 
Vt, quod erat, Galli tutius esset, Iber.
 
30. Oct. Sprangae.

Austriacorum E Gallia receptus3).

 
Dum, Gallo cristis Aquilam terrente, superbam
 
Victrici obruerent Lilia fronde Rosam:
[p. 28]
 
Inter discipulos bellandi incredulus omnes
 
Fertur in hunc Thomas increpuisse modum:
5
Ite domum fatui. quid enim nugamur; Atlantem
 
Infantem et Pumilum sternere credibile est?
 
Sprangae. 30. Octob.

Pro quatuor sphaeris ferreis, in tubos fumarios aedium mearum impositis1).

 
Fumus homo, impleri fumo male, disputat, Orbem:
 
At me sollicitum crassior error habet.
 
Omnia si quadrent, non debuit ille vapore
 
Impleri; totus debuit esse vapor.
 
Sprang, ult. (31) Oct.2).

(Pro iisdem)3).

 
Mille tot ornari reprobant mea culmina Mundis,
 
Mille probant. Vbi conueniet sententia, fiet
 
Iustitia, et Mundi, me destructore, peribunt.

(Pro iisdem)4).

 
Aurea prima fuit, post hanc argentea, post hanc
 
Aerea, post aetas ferrea quarta fuit.
 
Hoc Orbem doceat quadruplex et ferreus Orbis,
 
Ferrea, si redeant quattuor, omnis erit.

(In easdem)5).

 
Toto summa soles habitare Ciconia Mundo:
 
Vae tibi, nunc totis quattuor exul eris.

Ad anonymum, Barlaei fidem inique traducentem6).

 
Praue cauillator meriti nil tale Poetae,
 
Qui nigro ruis in candida sensa dolo;
 
Mitte Fidem infidâ Fidei praetendere laruâ:
 
Detorquere bonae verba, malae fidei est.
 
Sprangae. 1 Nou.
[p. 29]

[Moet de Schouw de werelt dragen]

 
Moet de Schouw de werelt dragen1),
 
'T is de print van onse dagen,
 
En de reden wel bekent,
 
'T is de Wereld op een end.
 
Ib. 2 Nouemb.

(Pro iisdem)2)+.

 
Si placet haec paucis, at non, si viueret, uni
 
Posset Alexandro non placuisse domus.
 
Ille tribus ter me, quatuor quater esse beatum
 
Orbibus inuito diceret Orbe virum.
 
Ib. 3. Nou.

(Pro iisdem)3).

 
Qui male contempto tegier fumaria Mundo
 
Disseris, en carpis quae nec, inique, capis.
 
Non libuit Mundi, libuit faciem dare Mundi
 
Immundi. poteram commodiore loco?
 
Ib. 4. Nou.

Miles e Salubri aere castrorum ad praesidia Lue infecta remissus4).

 
Nulla nec aestiuis adij contagia castris:
 
Praedatrice domi cingor ubique lue.
 
Caesaris infandi rector bone, vivere saltem
 
In freto, et in portu me fateare mori.
 
4. Nou. in naui praetoria, infra Gornichem.

(In mortis metum)5).

 
Cur timeam mortis, quem non vitabo, dolorem?
 
Si nequeo, breuis est, si queo ferre, leuis.
 
Hagae 9. Nou.

Ad L. Realium, cum Galilaei nova sidera, et ex ijs modum definiendae longitudinis ordd. exhiberet6).

 
Despiciat coecum Galilaei sidera vulgus.
 
Ad populum phaleras: paucis lectoribus Ille
[p. 30]
 
Gaudebit, quibus inculces, experte Reali,
 
Nil Ursâ praestante vago per caerula nautae
5
Quam pulchrum est digito monstrari, et dicier, Heic es.
 
12. Nou.

De Salmasio, cum, praemissis libris, in Hollandiam navigare differret. I1)+.

 
Substitit Armoricis ingens Salmasius oris,
 
Dum natat Arctoo sarcina docta mari.
 
Quanti prudentem sine se tibi mille minanti
 
Commisisse refert Ennosigaee libros!
5
Ipse liber tot librorum si vectus eâdem
 
Naue sit, haec duplici pondere mersa siet.
 
14. Nou.

II.

 
Nuda stat in patrio Salmasj littore virtus:
 
Nunc, age, quem dederis, Patria, disce virum.
 
Ad libram, Liber et liber responsa librorum
 
Libera, cui liber est sarcina visa, dabit.
 
14. Nou.

III.

 
Quidquid Aristippum, decuit Salmasium; uterque,
 
Quas habui, ponto, tu rege, dixit, opes.
 
Addidit hic, pereant. sic te fortuna lacesso;
 
Si tabula sospes enato, nil perijt.
 
14. Nou.

IV.

 
Si facis ad laudem Cijnici projecta patella,
 
Doctaque te solam pascere nuda manus:
 
Quae non Salmasj est, qui, missis omnibus, Orbem
 
Quo valeat solus pascere, nudus habet.
 
15. Nou.
[p. 31]

Domus mea1)+.
I.

 
Os medium, os sublime; suâ sub Fronte patentes
 
Hinc interuallo compare, et hinc Oculos;
 
Tempora; Nasum; Aures; Humeris et Pectore nata,
 
Pectore, ut est domini, Brachia candidulo;
5
Ossa nitore suo; tectas cute duplice Costas;
 
Conjuga sub Costis viscera, ventre cauo,
 
Exhibet una domus, quin, si non fallitur autor,
 
Ridet ad intuitus, Haga, decora tuos.
 
Da veniam infanti; mox ut prouectior annis,
10
Quae tacet in cunis, pauca loquatur, Homo est.
 
16. Nou.

II2).

 
Quicumque Ciuis, Hospes, Incola, Accola,
 
Longae, Viator, aut malae satur viae es:
 
Adi libenter hanc domum: Iam nunc Homo,
 
Humanitatem pollicetur aduenis.
 
18. Nou.

D'eerste steen vanden doel in 's Gravenhaghe geleght by prins Willem van Orange, 's daeghs voor biddagh 2.en decemb. 16363).

 
De wel geboren hand, die God sal leeren stryden,
 
De schutterlijcke hand, die Schutster heeten moet
 
Van Hollands schutterij, van Holland, eens bebloedt,
 
Nu bloeyende over 'tbloed van die sijn Bloem benijden,
5
Sijn vrijheid, fiere Bloem, stelt Holland in verblyden
 
In 'tbotten van haer' Ieughd: versorght een' vasten voet
 
Aen Doel en Schutterij; Het strydbare gemoed
[p. 32]
 
Voorseght der Wapen-school een struijckeloos bedijden.
 
Merckt met een' Witten steen de hoôp van desen dagh;
10
Bidt merghen, Hof en Haegh, dat waerheid werden magh
 
Wat nu waerachtigh is: 'Tsal aen de Hand niet schorten,
 
(Verworpen Hoeck-steen, steunt en stijft het morwe been!)
 
Haer doel sal 't voorhooft zijn, en Goliath sal storten,
 
En David sal 'them doen, en met den eersten Steen.
 
3. Dec.