Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)


auteur: Johan Radermacher (de Oude)


bron: Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher). (handschrift 2465 van de Centrale Bibliotheek van de Rijksuniversiteit te Gent.)  


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet

[fol. 73ar] origineel

[28. Anoniem, Voorspelling van de Tiburtijnse Sybille, in brief van Baselius, november 1589.]

Vaticinium Sibyllae

Anno Domini M.DXX.die mensis Martii III repertum est in Helvetia, in Tauri montis hiatu, qui tum magnis imbribus acciderat, monimentum hoc modo insculptum.

 

PROPHETIA.T.SIBYLLAE.OL.LVII.MVNNE.

Orietur sydus in Europa supra Iberos, ad magnam Septentrionis domum, cuius radii orbem terrarum ex improviso illustrabunt. Hoc verò erit tempore desideratissimo, quo mortaleis positis armis pacem unanimes complectentur. Certabitur quidem variis per diuturni interregni occasionem studiis, cui imperii habenae tradantur. Sed vincet tandem aucti sanguinis propago, quae eousque armorum vi progredietur, donec fata contraria fatis obstiterint. Nam eodem ferè tempore hoc demerso sydere coaevum quoddam eius lumen longe ardentioribus Mavortis ignibus exardescet. Verum hocce iubar ante diem ingenti mortalium desyderio se dirum nubibus condet. Quo extracto, post duos et sanguinolentos cometas ignivomasque coeli facies, nihil amplius tutum, salutareve erit. Usque animantibus coeli firmamentum, pugnantibusque planetis, et contrariis cursibus labefactabitur: concurrent Urbibus Urbeis, fixae cursu antevertent erraticas, aequabunt aequora montes. Haec omnia denique erunt nox, interitus, ruina, damnatio ac aeternae tenebrae.

[fol. 73av] origineel

Vaticimium Sybillae ‘Per epistolam Basel 12 Nov. 89’