Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)


auteur: Johan Radermacher (de Oude)


bron: Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher). (handschrift 2465 van de Centrale Bibliotheek van de Rijksuniversiteit te Gent.)  


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet

[fol. 73r] origineel

[29. Carolus Clusius, Brief aan Johannes Vivianus, 12 juli 1598.]

Carolus Clusius Ioanni Viviano Salutem Plurimam Dicit

Quam ad me XXV May dedisti, mi Viviane, ea mihi III Iunii reddita à Daniele vander Meulen nostro, ad quam hactenus respondere non licuitob alias occupationes. Quiquelbergii tamen commentatiunculam Doct. Paludano misi, quam se accepisse, triduo ante quam profectionem in Germaniamsusciperet, scripsit, atque in itinere Quiquelbergum salutaturum, et quacunque in re possit, eius theatrum se ampliaturum affirmavit. Salutem adscripseram tuo nomine, plurimam tibi ipsius nomine redderem voluit. De fungo marmoreo quid dicam non habeo, nisi me pleraque huiusmodi Naturae miracula vidisse ex intimis terrae visceribus eruta, et etiam in summa superficie inventa conspexisse. Superior Austria non procul Lintzio erinacei Marini tertii generis formam exprimentes lapides suppeditat quos e veris erinaceis concretos affirmare possis; vicinis Bruxellae collibus varii generis conchilia saxea ipse aliquando erui; memini etcancros saxeos ex Italia accipere, adeo veris similes, ut in lapideam duritiem conversos facile quispiam credere potuisset. Cum Viennae agerem, ipse in Ungaria silices erui e quercus ramis concretos, quorum nonnulli externam ligni superficiem friabilem et quodam- modo cariosam retinebant, cor autem plane saxeae duritiei erat. In superiore quidem Ungaria Daciae vicina aqua est quae ferrum in aes convertit (cuiusmodi aliquando fragmenta habui, atque etiam campanulam) non eodem momento, sed alicuius temporis intervallo. Quin et ipsa aqua istic in lapidem vertitur assiduo decursu, et in Stiriae Alpibus saxeas laminas digitalis crassitudinis è fontibus non semel detraxi. Sed de Naturae miraculis iam satis superque. Domini Lipsii Admiranda Imperii Romani evolvi obiter, exemplar enim ad me misit. Unum te rogo, ut hunc fasciculum ad Janum Jacobum Boissardum Metas curare ne pigeat, significavit enim mihi Dominus Franciscus Junius commodam apud vos singulis septimanis dari occasionem eò litteras ablegandi, atque suas ista via perpetuo curare. Boissardi autem epistolam alia via accepi, nempe Francofortensi, per nostros Bibliopolas, inde, superioribus nundinis, reduces.
Foeliciter vale amicissime Viviane, Lugduno in Batavis XII
Julii M D IIC
 
Virtute et Doctrinâ praestanti viro
Domino Ioanni Viviano, amico veteri
  Aquisgranum

[fol. 73v] origineel

[blanco]