|
|
|
| | | | | |
| |
[79. Anoniem, Gedicht over de strijd tussen de bakker en de
schilder; gedicht op I. Calinnus.]
1
Contendunt specimen pistor pictorque uter edat
Pulchrius, hic fuco doctior, ille foco
Hic fecisse deum se iactat, rettulit ille
Corpus ego verum tu simulachra facis
5
Pictor ait, multos meus integer astat in annos
Saepe una innumeros devorat hora tuos
Et tibi vix toto deus tuus pingitur anno
Pistor ait decies mille dat hora mihi
Dentibus assidue teritur deus hic tuus inquit
10
Arrodunt vermes rettulit ille tuum.
PARCite ait Mystes iudex contendere frustra
Nil sine me poterit vester uterque deus
Et quia utrunque sacrum reddo, mihi servit uterque
Hic mihi mendicat, manditur ille mihi
| |
In. I.
Calinnum
| Odimus angue magis, | qui te
Calinne sequuntur |
| Qui te despiciunt, | sic bene
semper agant |
| O utiniam bene sit, | tibi qui
convicia dicunt |
| Qui te concelebrant, | ut male
dispereant |
| foedera nulla volo, | mihi sunt
communia tecum |
| Quo tibi displiceam, | foedera
multa volo |
| Nam pia relligio, | per te nunc
occidit omnis |
| te propter regnat, | vana
superstitio |
| Ille igitur miser est, | qui vult
tibi foedere iungi |
| qui te devitat, | consulit ille
sibi |
[Dwars, rechtsonder:]
Epigramma Te Stante Virebo
|
|
|