Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot2885. 1636 december 12. Aan G.J. Vossius2.Semper quidem, vir eximie, summa cum voluptate lego literas tuas: sed eas jam suaviores mihi fecit ipsa exspectatio. Frequenter nunc accidit, ut naves saepe ventus, saepe et absentia praesidio futurarum navium moretur: eoque epistolae multo quam destinantur adventent serius, quod nunc illi meae3 accidisse nihil miror. Sed imprimis Philolaum4 recte pervenisse gaudeo. Nam scriptori ejus nuper me interpellanti dolebam certe nihil respondere potuisse. Hortensio5 Blavioque6 judicibus, aut prematur aut exeat, id opus: sed si exiturum est, cito exeat, ne Blavianae tarditatis ad Meursium7 novus accusator accedat. Ad ἀνϑολογίαν8 edendam obtulit se et Morellus9. Ego amicitiae causa praeferrem Blavium, sed his legibus, si typi satis nitidi tibi videntur, si homines habet idoneos, qui typotheton peccata corrigant, quique indicem faciant locupletem poëtarum, hominum ad quos et de quibus scribitur, historiarum locorum quaeque alia scitu utilia inspectis, quae plurimum ad id lucis conferent Brodaei10 notis et meis, quae addam, Prolegomenis; addendum et hoc, si definiti temporis, quando visurus sit lucem liber, certus ex syngrapha esse possim. Salmasium11 eaedem, quas dixi, remorae detinuere. Tuum de Idololatria librum12, simul venerit, avide vorabo. Argumentum erat dignissimum tractari ab eo, qui abstrusae antiquitatis intima nota habeat. | |
Bona accessio erit filii Maimonides1, Iudaeorum prope solus sani judicii. Philyram Heinsianam2, ubi prodierit, spero ad nos amici mittent, ut cogitemus, an abjicienda nobis sit de notis nostris3 poliendis - nondum enim edendis dico - cogitatio. Si tecum essem, etiam de historia Belgica4 quid faciendum esset, consilium tuum exquirerem. Nunc vero totum me etiam subcesivis temporibus Suediae dedi5: σπάϱταν ἔλαχον͘ τάυτην ϰοσμῶ6. Veterum Gotthorum res et praeclare facta undique exquiro et in lucem traho. Procopium7 quando edituri sint Elzevirii cum versione Vulcanii8, quam interpolaturus est Heinsius9, scire juvabit. Ego Gotthica tantum et Vandalica verti instituto meo serviens: habeoque, habent et illi, supplementa ἐλλειμμάτων e Vaticana. Ego praeterea Haeschelianam editionem10 cum duobus manuscriptis regiae bibliothecae contuli: multisque eam locis tum eorum librorum auxilio tum conjectando emaculavi. Edam aliquando cum omnibus testimoniis a Plinio11 ad Helmoldum12 usque ad res Suediae Gotthiaeque pertinentibus, ut genti sua dignitas constet minime suspectorum testium fide. Accedent prolegomena, meo more, non parca. Sed haec tibi ut amico veteri dicta sunto. Petrum13 meum se vobis probare gaudeo. Tibi, uxori14, liberis15, ego, uxor, liberi16 optamus felicissima. Tui studiosissimus
| |
Lutetiae, XII Decembris MDCXXXVI. |
|